Sacerd. 1, 14, 54 - 1, 14, 63
1454DE PARONOMASIA Paronomasia est, cum iteratur dictio
15litteris vel syllabis demutatis: litteris, ut ‘nam inceptio est amentium,
haud amantium’; syllabis, ut Cicero ‘nam qui nunc es‹t›
locus disertissimus, erit locus desertissimus’. Syllabis quidem sic:
nam quod supra fuit ‘est’, posuit postea ‘erit’: mutavit syllabas;
litteris vero sic: nam quod supra ‹‘disertissimus’ fuit, postea›
20desertissimus posuit: litteras commutavit.
55DE SCHESI ‹ONOMATON› Sc‹h›esis onomaton est, cum
singulis nominibus epitheta iunguntur, ut
‘et malesuada Fames et turpis Egestas
pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus’.
56DE PAROMOEOSI Par{h}omoeon est, cum multorum
verborum diver|sorum initia similibus litteris proferuntur, ut
‘casus Cassandra canebat’ et illud, ‘Clitipho consilia consequi
1, 5consimilia’.
57DE HOMOEOTELEVTO Homoeoteleuton, quod contrarium
parhomoeo est, fit hoc modo: cum diversae orationis fines
isdem litteris terminantur, ut ‘caesa iungebant foedera porca’.
58DE HOMOEOPTOTO Homoeoptoton est oratio excurrens
10per eosdem casus, ut
‘hoc Ripheus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
laeta facit’
et ‘Acamasque Thoasque’ et
‘fores effregit atque in aedes inruit
15alienas’:
omnes enim casus similes sunt.
Homoeoptoton quidam hirmo simile esse putant, errantes.
Nam hirmos ab homoeoptoto hoc distat, quod hirmos cum
similibus casibus struatur, tam‹en› etiam ordinis necessaria‹m›
20continet rationem; homoeoptoton vero similes tantum exigit
casus.
59DE ISO Ison est res pares in diversa qualitate eodem fine
laudis vel detractionis iungendae, ut ‘latro’ et ‘gladiator’ pares sunt
detractione, ‘beneficus’ et ‘integer’ pares sunt laude. Sic Sallustius
25‘magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii: Caesar beneficiis
ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato; ille
mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem
addiderat’.
60DE HOMOEO Homoeon est res similis in eadem qualitate
eandem laudem vel detractionem habens, ut ‘fur’ et ‘fur’ similes
5sunt, et ‘orator’ et ‘orator’ similes sunt, ut est
‘illum indignanti similem similemque minanti
aspiceres’
Inter ‘par’ ergo et ‘simile’ hoc est, quod ‘par’ de diversis venit,
‘simile’ de isdem.
61DE DIAERESI Diaeresis est quam latine divisionem dicimus.
Haec est unius rei separatio, ut puta vinum vel unus taurus dividitur,
sic Vergilius,
‘vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes |
5litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
dividit’:
non partitur, quoniam unum corpus est vini.
62DE MERISMO Merismos, quam nos partitionem vocamus,
fit hoc modo: cum multae res separantur, ut puta pecora multa
partiuntur,
20‘quam septem ingentia victor
corpora fundat humo et numerum cum navibus aequet;
et socios partitur in omnis’:
non dividit, qui‹a› septem sunt, non unum corpus.
Hac ratione poetae quidem indifferenter utuntur: nam Vergilius
25‘mecum partire laborem’ pro ‘divide’; et Lucanus, ‘Divisere
deos’ pro ‘partiti sunt’.
Oratores vero certe ponunt, ut Cicero in Verrinis ‘Quid? cum
accusationis tuae dividere membra coeperit’ – non partiri, quia
una accusatio est – ‘et in digitis singulas partes constituerit’; non
divisiones, quoniam multae res partiendae sunt post accusationem
divisam. Sic ipse in rhetoricis, ‘partitur apud Terentium optime
senex’ – non dividit, quia intulit diversas res, non unam –
5‘“eo pacto et gnati vitam et consilium meum
cognosces et quid facere in hac re te velim”’.
63Tropi{s} similes sunt metaplasmi‹s› non, ut quidam
putant, dissimiles, dicentes quia metaplasmi vitia habent, tropi
vero virtutes. Nam in ambobus utraque reperimus: ergo potestate
10pares nomine separantur.
Quotation layer
Ter. Andr. 218
Verg. Aen. 6, 275-276
Verg. Aen. 3, 183Ter. Haut. 209
Verg. Aen. 8, 641
Verg. Aen. 2, 394-395Verg. Aen. 2, 262Ter. Ad. 88-89
Sall. Catil. 54, 1
Verg. Aen. 8, 649-650
Verg. Aen. 1, 195-197
Verg. Aen. 1, 192-194Verg. Aen. 11, 510Lucan. 2, 35Cic. div. in Caec. 45 Quid? cum accusationis tuae dividere membra coeperit] quid? cum accusationis tuae membra dividere coeperit
Cic. div. in Caec. 45 et in digitis singulas partes constituerit] et in digitis suis singulas partis causae constituere
Cic. inv. 1, 33 Terentium optime senex] Terentium breviter et commode senex
Ter. Andr. 49
Critical apparatus
Paronomasia est] paronomalisia est paronomasia est Bhaud Eichenfeld-Endlicher: aut Best suppl. Eichenfeld-Endlicher: es Bdesertissimus Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: disertissimus Bmutavit] mutabit Bdisertissimus fuit postea suppl. B Keildesertissimus Keil: disertissimus B Eichenfeld-Endlicherposuit B1: potuit Bonomaton suppl. KeilSc‹h›esis] scesis Bsenectus B1: secectus Bde paromoeosi par{h}omoeon Eichenfeld-Endlicher: de paromoeosi parhomoeon B; de parhomoeo parhomoeon Keilut B1fines Keil: finis B Eichenfeld-Endlicherhirmo] heirmo Eichenfeld-Endlicherhirmos B Keil: heirmos Eichenfeld-Endlicherhirmos B Keil: heirmo Eichenfeld-Endlichertamen suppl. Parrhasius P: tam revera B; tum edd.etiam] om. del. Parrhasius Pordinis necessariam continet rationem Parrhasius P: ordines necessaria continet rationem B; ordines necessario continet et rationem Eichenfeld-Endlicher; ordinem necessaria continet ratione Keilsimiles Keil: similis B Eichenfeld-Endlicheriungendae B Keil: iungens Eichenfeld-EndlicherDE HOMOEO] de homoeon Bres similis] res similes Keilhabens] habentes Keilet Eichenfeld-Endlicher: et Bquia septem P edd. ut e codice: quiseptem revera B; quiaseptem B1ratione B Eichenfeld-Endlicher: dictione Keildivisere B1: dedisere Boratores B1: oratore Bcoeperit B1: qoeperit Bdivisiones Keil: divisionis B Eichenfeld-Endlichertropi{s} similes sunt metaplasmis suppl. coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: de tropis Keil; strofis similes sunt metaplasmi B; tropis similes sunt metaplasmi Eichenfeld-Endlicherquidam B1: qui Btropi] strofi B