Sacerd. 1, 14, 64 - 1, 14, 73
1464DE ANTONOMASIA Antonomasia est {cum} vocabulum
quod sine nomine proprio positum loco fungitur proprietatis, ut
‘Latona natum’ ponimus et ‘Apollo’ intellegitur.
Haec fit modis quattuor: ab animo, a corpore, ab his quae
14, 15extrinsecus nuncupantur, a loco. ‹Ut› ‘magnanimusque Anchisiades’
‹et› ‘ergo his aligerum dictis adfatur amorem’ et
‘o qui res hominumque deumque
aeternis regis imperiis et fulmine terres’ |
et ‘Delius inspirat vates’: ab animo ‘Aeneas’, a corpore ‘Cupido’,
20ab his quae extrinsecus sunt ‘Iuppiter’, a loco ‘Apollo’. In uno loco
omnia, ‘‹armipotens praesens belli Tritonia virgo›’: ab ‹his
quae› extrinsecus ‘armipotens’, ab animi voluntate ‘praesens
belli’, a loco ‘Tritonia’, a corpore ‘virgo’, quamvis sit hoc nomen
virgo commune animi, quod casta, ‹et› corporis, quod intacta.
65DE ALLEGORIA Allegoria est dictio aliud significans quam
continetur in verbis, ‹ut› ‘et iam tempus equum fumantia
1, 5solvere colla’, qua significatur carmen esse finitum.
Huius species ex plurimis necessariae sunt septem: ironia,
astismo‹s›, sarcasmo‹s›, antiphrasi‹s›, ‹cacophemia›, aenigma
sive griphus, paroemia.
66DE IRONIA Ironia est oratio cum inrisione, pronuntiatio
10dictionis in contrarium redigens intellectum, ut est
‘egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque p.m.m.n.’.
Haec enim dictio nis‹i› aliter pronuntietur quam qualitas
sua{m} postulat, non erit voluntati dicentis apte positus intellectus.
67DE ASTISMO Astismos, quem quidam charientismon
dicunt, dictio est urbanitate et faceta gratia composita, ut Terentius
‘Tum quod dem ei, ‘recte’ est: nam nihil esse mihi religio est
dicere’.
20Astismos fit tribus modis.
Per euphemian, ac si dicamus fata ‘Parcas’, quod non parcant;
quale est exemplum, quod posuimus, Terentianum.
Per cacenphaton, ut est illud Plautinum ‘Conprime sis iram’:
nam rem turpem sonat utpote ‹a› meretricis ancilla dicta oratio.
Per similitudinem, quo modo dictum est de Carbone qui,
mortuo Crasso, homine felice inimico suo, ante obscurus florere
coepit: ‘postquam Crassus carbo factus’ est, id est periit, ‘Carbo
crassus factus est’, id est res ante mortua revixit, id est ad florem
5pervenit. Et illud de Pompeio, qui co|loris erat rubei sed animi
inverecundi, ‘quem non pudet et rubet, non est homo sed sopio’.
Sopio autem est aut minium aut piscis robeus aut penis.
68DE SARCASMO Sarcasmos est oratio cum insultatione, ut
est
‘en agros et quam bello, Troiane, petisti,
Hesperiam ‹m›etire iacens’,
5et Cicero ‘en crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum
servus accuset’.
Inter ironiam ergo et sarcasmon hoc est, quod ironia contrarium
dictioni continet sensum cum inrisione, sarcasmos vero
eodem modo quo dicitur intellegatur necesse est, quamvis cum
10inrisione.
69DE ANTIPHRASI Antiphrasis est, cum ponitur verbum
bonum pro malo, malum tamen significat, ut ‘Parcae’ ab eo quod
20non parcant, et ‘Eumenides’ ab eo quod nulli ‘eumen‹e›is’ sunt,
id est propitiae. Antiphrasin alii euphemian vocant.
70DE CACOPHEMIA Cacophemia {est}, quam quidam dysphemian
vocant, e contrario euphemiae fit: nam verbum malum
pro bono ponitur, sed tamen bonum intellegitur, ut est ‘pro
su{p}preme Iuppiter’, id est summe non infime.
71DE AENIGMATE Aenigma vel griphus est dictio obscura,
quaestio vulgaris, allegoria difficilis, antequam fuerit intellecta,
5postea ridicula, ut est ‘mater me genuit, eadem mox gignitur ex
me’; de glacie, quae, de aqua procreata, aquam soluta{m} parit, vel
carbo de flamma natus ‹flammam› gignit; Vergilius de ore putei
‘tris patea{n}t caeli spatium non amplius ulnas’.
72DE PAR{H}OEMIA Par{h}oemia est vulgaris proverbi usurpatio
10ad aliquam rem significandam, cum aliud intellegitur quam
quod dictione monstratur, ut ‘adversum stimulum calces’,
quo{d} significatur contra pessimos vel potentiores audere
stultum esse.
73DE ANASTROPHE Anastrophe est duorum verborum transversa
15dictio, | ut ‘Italiam contra’ id est ‘contra Italiam’, et ‘ipsis ex
vincula sertis’ pro ‘ex ipsis sertis vincula’.