Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 84 - 1, 14, 93

14841DE HYPERBATO{N} Hyperbaton est oratio non servans 2ordinem mox sed postea. Huius species sunt IIII: parenthesis, 3hysterologia, synchysis, tmesis. 854DE PARENTHESI Parenthesis est, cum dictionis ordo 5interposita sententia diducitur, ut est 6at regina dolos (quis fallere possit amantem?) 7praesensit. 868DE HYSTEROLOGIA Hysterologia vel hysteronproteron est, 9cum id quod primum esse debet postea ponitur, ut est scuta 10latentia condunt, id est condunt et latentia faciunt. 11Inter anastrophen ergo et hysterologian hoc est, quod anastrophe 12duorum verborum perversus ordo ponitur, ut Thestylis et 13pro et Thestylis; hysterologia vero sensuum habet cum 14verbis praeposterum ordinem, ut est 15postera Phoebea lustrabat lampade terras 16humentemque Aurora polo dimoverat umbram: 17primo enim noctis umbra discedit et sic sol oritur. 8718DE SYNCHYSI Synchysis est multis hyperbatis unius orationis 19ordo factus perversus, ut est 20tris Notus abreptas in saxa latentia torquet, 21saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras: 22ordo est: tris Notus abreptas in saxa torquet mediis {quae} 23latentia fluctibus, quae saxa Itali aras vocant. 881, 1DE TMESI Tmesis est, cum una pars orationis secatur, alia 1, 2interposita, ut est septem conpacta triones, id est septemtriones. 891, 4DE METAPHORA Metaphora est oratio a propria significatione 1, 5ad non propriam translata, fit autem modis IIII: 6ab animali ad {in}animale, atque gubernator magna contorsit 7equos vi: pro auriga animali animale posuit gubernatorem; 8ab inanimali ad inanimale, ut est qua sequar fastigia rerum: 9nam et tectorum fastigia | inanimalia sunt, et res inanimales; 10ab animali ad inanimale, vertice montis; 11ab inanimali ad animale, pectore robur concipis, pro 12animo. 9013DE METALEMPSI Metalempsis est dictio per gradus interpretationis 14descendens ad propriam significationem, ut est 15speluncis abdidit atris, nigris, tenebricosis. 9116DE METONYMIA Metonymia est oratio ab aliqua propria 17significatione ad propriam, proximitatis interpretatione, descendens. 18Haec fit modis sex: 19per id quod continetur, illud quod continet: ut est et vina 20coronant, pro crateris; 21per id quod continet, illud quod continetur: ut est, caelo 22gratissimus amnis, pro dis, qui continentur a caelo; 23per inventorem, id quod inventum est: ut est sine Cerere 24et Libero friget Venus: inventores enim posuit pro inventis: pro 25tritico, Cererem, pro vino, Liberum. ... 1per efficientem, id quod efficitur: ut melior remis: pro velocitate 2remigum remos posuit, qui efficiunt navibus celeritatem; 3per id quod efficitur, illud quod efficit: pallidus ..., effectus 4positum pro effectore. 925DE ONOMATOPOEIA Onomatopoeia est verborum figuratio 6ad imitandas voces expressa, ut dicimus equum hinnire ab 7eo quod vox equi sic sonet. 938DE PERIPHRASI Periphrasis est res longiore oratione extenta, 9quam necessitas postulat. Ea fit modis tribus: 10aut ornandae rei gratia, ut est 11postera Phoebea lustrabat lampade terras 12humentemque Aurora polo dimoverat umbram, 13pro lucebat vel dies incipiebat; 14fit et caelandae turpitudinis causa, ut est 15placidumque petivit 16coniugis infusus gremio per membra soporem: 17vult enim coitum dicere; 18fit sine hac utraque significatione, cum pro ipsa re ponenda 19quasi pertinens res ad eam rem quam nolumus ponere dicatur, ut 20est aut duri miles Ulixi, id est ipse Ulixes, quasi militem ad 21Ulixem pertinentem pro ipso Ulixe posuit. |

Critical apparatus

de hyperbato{n} Eichenfeld-Endlicher: de hyperbaton BIIII] III Eichenfeld-Endlichertmesis suppl. Keildiducitur Keil: dicitur B in app. coni. deducitur Eichenfeld-Endlichervel hysteronproteron est Keil: est vel ysteronproteron B; est vel hysteronproteron Eichenfeld-Endlicherest revera B Bramanti: om. edd.Thestylis] om. del. Eichenfeld-Endlicherpro et suppl. coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Keilsensuum Keil: sensum B Eichenfeld-Endlicherpraeposterum revera B Keil: praeposteris Eichenfeld-Endlicherumbram cf. Sacerd. 1, 14, 93 Eichenfeld-Endlicher: umbras Bordo B1est P Keil: et B Eichenfeld-Endlichersaxa suppl. P Eichenfeld-Endlicher Keil: post torquet fort. etiam in supplendum est Bramanti{in}animale Eichenfeld-Endlicheranimali animale suppl. Keilinanimale] ut est Keilanimale] ut est Keilpectore Keil: pectori B Eichenfeld-Endlicherrobur concipis suppl. Keilanimo Keil: animae B Eichenfeld-EndlicherDE METALEMPSI] de metalemspi Bdescendens P Eichenfeld-Endlicherut est suppl. KeilLiberum] post Liberum exspectes pro coito vel concubito Venerem sed cf. adn. ad loc. BramantiKeilefficit] ut est Keil‘pallidus ‹...›’, effectus positum pro effectore] pallidus orcus Eichenfeld-Endlicher coll. Verg. georg. 1, 277; fort. pallidus Orcus, quia faciat pallidos, effectum posuit pro effectore KeilDE ONOMATOPOEIA Onomatopoeia] de onomatopyia onomatopyia B‘‹h›innire’] innire Blustrabat] lustrab. Bhumentemque] umentemq. B; humentemq. Bconiugis] coniugis coniugis B

Quotation layer

Verg. Aen. 4, 296-297

Verg. Aen. 3, 237Verg. ecl. 2, 10Verg. Aen. 4, 6-7

Verg. Aen. 1, 108-109

Verg. georg. 3, 381 conpacta triones] subiecta trioni

Verg. Aen. 1, 342 qua sequar] sed summa sequar
Verg. Aen. 5, 35Verg. Aen. 11, 368Enn. frg. inc. 465 atque gubernator] quomque gubernator

Verg. Aen. 1, 60

Verg. Aen. 7, 147Verg. Aen. 8, 64Ter. Eun. 732Verg. Aen. 5, 153

Verg. Aen. 4, 6-7Verg. Aen. 8, 405-406Verg. Aen. 2, 7