Sacerd. 1, 14, 94 - 1, 14, 103
1494DE SYNECDOCHE Synecdoche est oratio plus minusve
dicens quam necessaria postulat significatio {postulat intellectus}.
Haec fit modis quattuor:
25aut ex parte totum, ut ‘stant litore puppes’, pro navibus;
aut per totum pars, ‹ut› ‘ingens a vertice pontus’, pro fluctu,
parte ponti;
per id quod dicitur, illud quod sequitur, ‹ut› ‘rex ambas ultra
fossam †retinere coepit’: subauditur enim ‘manus’;
1, 5per id quod sequitur, illud quod debuisset dici, ut est ‘et iam
summa procul villarum culmina fumant’, cum debuisset praeponere
vesperam factam.
95Ex hac figura, id est synecdoche, nascuntur duae: aposiopesis
et epidiorthosis.
9610DE APOSIOPESI Aposiopesis est dictio cuius finis reticetur,
ut aut terreatur auditor, aut ad desiderium incendatur auditus, ut
‘quos ego... sed motos praestat componere fluctus’ et ‘quem
quidem ego si sensero...’ et
‘donec Calchante ministro...
15sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?’.
97DE EPIDIORTHOSI Epidiorthosis est oblivii correctio, ut
‘filius huic fato divum prolesque virilis
nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est’;
hic enim quod oblitus ante dixerat non fuisse, postea corrigens
20fuisse quidem dixit, sed cito perisse. Terentius,
‘filium unicum adulescentem
habeo. At quid dixi habere me? Immo habui, Chreme;
nunc habeam necne incertum est’;
et Cicero, ‘cum huius mulieris viro — fratre volui dicere; semper
hic erro’.
98Quidam inter tropos ponunt etiam probationem, quae fit
modis tribus: exemplo, argumento, signo.
995DE PROBATIONE Probatio est rei factae vel non factae ratio
confirmatione dictionis ad persuasionem deducta, ac si voluerimus
probare nescio quem sacrilegium fecisse vel non fecisse.
100DE EXEMPLO Exemplum est rerum per res diversas adprobatio:
ut | si voluerimus docere ratione domum regi ‹et› demus
10exemplum mundum regi ratione{m}. Exemplum dicitur modis
quattuor:
a minore ad maius, ut est ‘servi mehercules mei si me isto
pacto metuerent’;
a maiore ad minus, ut est
15‘at non viderunt moenia Troiae
Neptuni fabricata manu considere in igni’:
hoc commune est paradigmati;
a simili, ut est ‘et si me meis civibus iniuria suspectum atque
offensum viderem’;
20e contrario, ut est ‘quippe secundae res sapientium animos
fatigant, ne illi corruptis moribus victoriae temperarent’.
101DE ARGVMENTO Argumentum est rei confirmatio necessaria
probatione facta, ac si dicas ‘si dies est, lucet’.
102DE SIGNO Signum est res quae tam credi quam non credi
25possit, ac si dicamus eum, qui iuxta cadaver occisi gladium tenens
inventus est, homicidium perpetrasse, cum possit signum esse hoc
et veritatis et falsi.
103Ergo inter paradigma et exemplum et argumentum et
signum hoc est, quod paradigma non inducitur nisi aut a petentibus
aut ad petentes, ut ‘Antenor potuit med.’ et ‘quin occidit
una Sarpedon’; exemplum vero de definitione venit et non petente
5aliquo, ac si dicas ratione omnes res humanas regi, ubi etiam
mundus regatur ratione; argumentum vero ‹hoc distat›, quod
necessariam habet probationem, quam nec exemplum nec signum,
et quod exemplum et paradigma ex aliis conprobatur,
argumentum vero ex ipsius rei effectu; signum vero inter falsum et
10verum positum est, sicut ante monstravi.
Quotation layer
Verg. Aen. 3, 277Verg. Aen. 1, 114Verg. ecl. 1, 82Enn. frg. inc. 617 †retinere] protendere
Verg. Aen. 1, 135Ter. Andr. 164Verg. Aen. 2, 100-101
Verg. Aen. 7, 50-51Ter. Haut. 93-95 adulescentem] adulescentulum
Cic. Cael. 32 huius] istius
Cic. Catil. 1, 17Verg. Aen. 9, 144-145 igni] ignis
Cic. Catil. 1, 17 atque] tam graviter
Sall. Catil. 11, 7
Verg. Aen. 1, 242Verg. Aen. 10, 470
Critical apparatus
om. del. Keilut suppl. Keilut suppl. Keilambas revera B†retinere Keil: retinere B Eichenfeld-Endlicherincendatur B Eichenfeld-Endlicher: intendatur Keilpraestat P edd.: prestas revera Bdonec] donhaec Bcalchante ministro B1: calchante hu multa ministro Boblivii revera B: obliti qui legerunt oblivio pro oblivii Eichenfeld-Endlicher; oblivionis Keilcorrectio Eichenfeld-Endlicher: correptio Biuventa B1: iuenta Bmulieris B1: muliere Bfratre revera B: fratrem edd.persuasionem] persuationem Bet suppl. Keilratione{m} Eichenfeld-Endlicher: rationem Bdicitur B in app. coni. inducitur Keil: ducitur Eichenfeld-Endlicher; efficitur Pmehercules revera B: me hercule edd.viderunt edd.: vitierunt revera Bsuspectum edd.: usus pactum revera Bdies B1: di Btam revera B Keil: tum Eichenfeld-Endlicherquam revera B Keil: quum Eichenfeld-Endlicher ut e codicegladium] gradium Bpetentibus Eichenfeld-Endlicher: parentibus Bmed. revera B: om. edd.hoc distat suppl. in app. Keilquam revera B Keil: quum Eichenfeld-Endlicher ut e codice