Sacerd. 2, 1, 28 - 2, 1, 37
128‘M’ littera terminatum nomen generis masculini vel feminini,
excepto uno generis omnis monoptoto, Latinitas non habet,
‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc nequam’. Neutri generis plurima reperies, quae
genetivo casu aut una ‘i’ aut duabus terminabuntur: tunc una, si
5ante ‘‑um’ syllabam nominativus ‘‑i’ non habuerit, ut ‘bellum regnum
sceptrum, belli regni sceptri’; si habuerit, genetivo duabus ‘‑i’ terminabuntur,
ut ‘hoc sacrificium huius sacrificii’;| sicut etiam quae
ante ‘‑us’ syllabam habent ‘‑i’, ‘Terentius Terentii’. Ex quibus una
‹syllaba› sublata fit vocativus singularis, si sint nomina propria,
10ut ‘o Terenti’; sin appellativa, novissimam ‘‑i’ in ‘‑e’ correptam mutabunt
in vocativo, ut ‘o egregie’. Omnia tamen nomina ‘‑m’ terminata
secundae sunt declinationis: nam ‘‑i’ faciunt genetivo, excepto
‘nequam’, monoptoto. Pronomen ‘m’ littera terminatum ‘‑us’ faciet
genetivo, ‘hoc ipsum huius ipsius, hoc unum huius unius’.
2915‘N’ littera terminata nomina tertiae sunt declinationis: nam
omnia genetivo ‘‑is’ faciunt. Latina quidem generis masculini vel
feminini rara habentur: duo simplicia, ‘hic rien rienis, lien lienis’;
composita generis omnis, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc tibicen cornicen,
tibicinis cornicinis, fidicen fidicinis’; quamvis Terentius ‘fidicina’ et
20‘tibicina’ posuerit. Neutri generis multa inveniuntur ‘en’ in nominativo
correpta, in genetivo ‘‹‑e›’ in ‘‑i’ mutata, ut ‘hoc pollen pollinis,
carmen carminis, lumen luminis, limen liminis’. Sed quoniam
multa Graeca {‘Sinon Sinonis’} vel barbara {‘Saxon Saxonis’} reperiuntur
generis masculini vel feminini, observare debemus ut tunc
producamus, cum apud illos producitur, ut ‘Idmon Idmonis,
Sinon Sinonis’, tunc corripiamus, si illi corripiunt, ‘Memnon
Memnonis’, ‘hic’ et ‘haec Saxon huius Saxonis’; ‘hic Titan, hic Pan’,
‘h‹u›ius Titanos’ vel ‘Titanis’, ‹‘huius Panos’ vel ‘Panis’›, ‘Panos de
2, 5more Lycaei’, sine alicuius declinationis ratione: nulla enim
declinatio genetivum ‘‑nos’ syllaba terminat. Posuit Lucretius,
Graece, ‘hoc sanguen’, cum sit Latine ‘hic sanguis sanguinis’, contra
rationem ‘‑guis’ terminatorum, quae genetivum similem nominativo
faciunt, ‘{hic sanguis huius sanguinis}, hic anguis huius anguis,
10hic pinguis huius pinguis’. Hoc tamen scire debemus, quod ‘n’
littera terminatum nomen solius generis feminini non potest
reperiri.
30‘O’ pura terminata genetivo ‘‑o’ producant{ur} necesse est
‹et› tertiae declinationis sint nomina: nam ‘‑is’ faciunt genetivo,
15‘leo leonis, Pollio Pollionis’; excipitur unum, quod in genetivo ‘‑o’ in
‘‑e’ correptam mutat ante novissimam syllabam, ‘hic Anio
huius Anienis’, nomen fluminis (‘gelidumque | Anienem’). Cum aliqua
vero consonanti praeposita et iuncta et corripiuntur et producuntur,
ideoque per singulas litteras doceamus iunctas ‘o’ litterae.
3120‘Bo’ terminata producuntur genetivo, ‘Libo Libonis, Carbo
Carbonis’. Hoc tamen scire debemus, quod omnis nominativus ‘‑o’
littera finitus sive pura sive aliqua consonanti praeposita et iuncta
corripi{un}tur, exceptis Graecis nominibus, quae producuntur, ut
‘Dido, Manto’: i{n}deoque indifferenter declinantur et Graece et
Latine, ‘‹huius Didus, Mantus›’ ut ‘fatidicae Mantus’.
32‘Co’ syllaba si inventa fuerint, producentur et tertiae sunt
5declinationis: barbara quaedam audivi, ‘Sicco Sicconis, Franco
Franconis’.
33‘Do’ omnia in genetivo ‘‑o’ in ‘‑i’ mutant, ‘ordo ordinis, hirundo
hirundinis, cardo cardinis’, exceptis duobus, quae {et} in
genetivo ‘‑o’ habent productam, ‘pedo pedonis, cerdo cerdonis’; nam
10‘Dido’ Graecum est.
34‘Fo’ ‹terminata› producuntur in genetivo, ‘bufo bufonis,
Gorfo Gorfonis’ et si qua talia.
35‘Go’ finita omnia ‘‑o’ in ‘‑i’ mutent in genetivo casu necesse est
et generis sint feminini, ‘virgo virginis, Carthago Carthaginis,
15uligo uliginis’. Excipitur unum, quod in genetivo ante ‘‑nis’ syllaba‹m›
‘‑o‑’ producta terminatur et generis ‹est› masculini, ut ‘ligo
ligonis’. {mango} ‘‹Ambago›’ Latinum non est, sicut ‘arbitror’.
Nam ‘ambages’ et ‘compages’ nominativo utriusque numeri declinantur,
sicut ‘strages’: Lucanus ‘compage soluta’, non ‘compagine’,
‹a› nominativo singulari ‘haec compages’, non ‘haec compago’:
nam ‘compaginis’ et ‘compagine’ diceretur. Vergilius ‘laxis laterum
compagibus’, non ‘compaginibus’, et ‘multae / ambages’, non
‘ambagines’. Omnia tamen, sicut docuimus, nomina ‘‑o’ terminata
5sive pura sive aliqua littera anteposita et iuncta tertiae declinationis
sunt; exceptis Graecis, quae et ‘‑us’ faciunt et ‘‑nis’, ‘Dido Didus’ et
‘Didonis.
36‘Ho’ finita producuntur in genetivo, ‘lyrcho lyrchonis’,
lectum nomen in Plauto, significans ganeonem. Hoc tamen scire
10debemus | [q]uod omnia nomina post ‘c‑’ litteram ‘‑h‑’ habentia
peregrina sunt, ut ‘chorus, [A]nchemolus, Chalybes’, exceptis tribus
quae Latina sunt, ‘lurcho, pulcher, {H}orchus’: [si]c enim in antiquioribus
reperies.
37‘Ko’ non invenies nomen aliquod terminatum, ideo quoniam
15‘k‑’ non scribitur nisi ante ‘‑a‑’ litteram puram [in] principio
nominum vel cuiuslibẹt partis orationis, cum sequenti‹s› sylḷabae
consonans principium est, sicut docui in primo libro.
Quotation layer
Ter. Eun. 457Ter. Ad. 905; et 907 tibicina] tibicinas
Verg. Aen. 8, 344Lucr. 1, 837; et 853 Lucr. 1, 860
Verg. Aen. 7, 683
Verg. Aen. 10, 199
Lucan. 1, 72Verg. Aen. 1, 122Verg. Aen. 1, 341-342 multae] longae
Plaut. Persa 421 lyrcho] lurcho
Critical apparatus
tunc B1: tumc Bnon B: no B1terminabuntur Keil: terminabitur B Eichenfeld-Endlicher‘Terentius Terentii’] ut Keilsyllaba suppl. Eichenfeld-Endlicher ex Cath.novissimam i in e correptam mutabunt Keil: novissimam i in e correptam mutabitur B; novissimam us in e correptam mutabunt ope Cath. Eichenfeld-Endlicherhuius edd.: has B; haus B1tibicen cornicen tibicinis cornicinis B Eichenfeld-Endlicher: tibicen tibicinis cornicen cornicinis Keile suppl. edd.: om. revera B om. del. ope Cath. Keil om. del. ope Cath. Keilhuius Eichenfeld-Endlicher: hius Bhuius Panos vel Panis suppl. KeilPanos] panos Eichenfeld-Endlicher om. del. ope Cath. Eichenfeld-Endlicher del. ope Cath. Keil: hic sangus huius sanguins Bdebemus B1: debebmus Bproducant{ur} P ope Cath. Keil: producantur B Eichenfeld-Endlicheret suppl. edd.: om. Bcorripi{un}tur Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: corripiuntur Bi{n}deoque B1 Eichenfeld-Endlicher: indeoque Bhuius Didus Mantus suppl. ope Cath. Bramanti om. del. Bramantiterminata suppl. edd. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. BGorfo Gorfonis] gurfo gurfonis Bsyllabam suppl. Eichenfeld-Endlicher: syllaba Best suppl. edd. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. Bambago suppl. ope Lindemanni Eichenfeld-Endlicher: mango latinum non est B Keil; argo latinum non est Steup 1871a, 151a suppl. edd. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. Bgraecis B1: pgraecis Bdebemus] defunt B P; deficit Parrhasius P{h}orchus De Nonno coll. Cath. GL IV 10, 24 et 39, 2 nec non Sac. GL VI 491, 8: horchus B