Sacerd. 2, 1, 77 - 2, 1, 86
177‘Ias’ terminata nomina Graeca sunt, ‘‑dis’ faciunt genetivo
declinationis tertiae, ‘Thyias Thyiadis’. ‘Ies, iis’: hi{i}s iunctis nullum
nomen repperi terminatum. ‘Ios’ terminatum nomen unum
productum inveni, sed numero plurali, ‘Veios’, †producta civitatis†,
5sicut etiam ‘Tharrhos’. ‘Ius’ unum monosyllabum nomen
inveni, quod ‘‑u‑’ ante ‘‑ris’ habebit, ‘ius iuris’; disyllaba comparativa et
ipsa ‘‑ris’ faciunt genetivo, sed ante eam ‘‑o‑’ productam habent,
‘maius maioris, peius peioris’.
78‘Kas, kes, kis, kos, kus’: his syllabis nullum nomen repperi
10terminatum ratione ‘‑k’ litterae, quam supra docui, quod ‘‑k‑’ numquam
nisi ‘‑a‑’ solam post se habet, nulla altera secum iuncta littera.
79‘Las’: si vocalem ante se habuerint hac syllaba terminata
nomina vel aliam consonantem praeter ‘‑l‑’ litteram, primae erunt
declinationis, ‘Hylas Hylae, Asilas Asilae, Amyclas Amyclae’; si ‘‑l‑’
15habuerint, tertiae erunt declinationis, nam aut ‘‑dis’ aut ‘‑tis’ facient,
ut ‘Pallas Palladis, Pallas Pallantis’ (differentia ab accentu venit).
Excipitur unum, quod quamvis ‘‑l‑’ habeat ante ‘‑las’ in nominativo
tamen primae est declinationis, ‘hic Achillas [huius Achillae’,
nomen lectum in Luca]no et si qua talia. ‘Les’ finita [................
‘‑tis’ faciunt] genetivo, ‘miles militis’, [‘‑e‑’ in ‘‑i‑’, mu|tata; excipitur
unum, quod in genet]ịṿo ‘‑e‑’ producit{ur}, ‘locuples [locupletis’.
2, 5Producta Latina ‘‑lis’ faciunt, ‘Hercules Achill]es, Herculis Achillis’;
[unum legi ‘‑les’ terminatum generis neutri sine a]liqua ratione
de[clinationis, ‘Cales,’ no]men ọ[ppidi. Graeca ‘‑les’ fi]nita omnia
[producuntur et aut] ‘‑lis’ faciunt gen[etivo aut ‘‑tis’, ut ‘Thal]es
Thalis’ [vel ‘Thaletis’, ‘Eteocles Eteocl]is’. ‘Lis’ terminata o[mnia
10tertiae sun]t declina[tionis .......... ‘hi]c facilis huius facilis, h[ic
mollis huius m]ollis’; [excipitur ‘‑tis’ genetivo f]aciens, ‘lis litis’.
Graeca u[................] ‘‑dis’, [ut ‘Damalis huius Damalis’ vel ‘D]amalidis’,
nomen meret[ricis Horatianae. Hoc tamen scire debemus,]
quod omnia nomina La[tina ‘‑lis’ terminata communia sunt gener]um
15duorum, ut ‘hic’ et ‘ha[ec facilis, difficilis, mollis’ – excipitur
unum, ‘‑lis’ –,] ‘hic’ et ‘haec gracilis’ ‘hic’ et [‘haec imbecillis’. Sed Terentius
nove ‘ut gracilae] sient’, a nominativo sin[gulari ‘haec gracila’:
nam si a nominativ]ọ ‘‑lis’ terminato posuisset [nominativum
pluralem, ‘‑les’ terminabat, ‘gracil]es’. Tale est illud Sallust[ianum
‘imbecilla aetas’, non ‘imbecillis’. Hoc] tamen scire debemus,
q[uod omnia ‘‑lis’ terminata Latina communia sunt] generum
duum, ‘‑e‑’ corr[epto neutrum facientia, excepto ‘lis litis’. ‘Los’ producta]
5unum nomen repp[eri terminatum, et correpta unum
ap]ud Lucanum lectum, [‘haec Mallos huius Malli’ secundae
declina]tionis, nomen civitatis; n[am producta ‘colos coloris’:
Sallustius ‘igitu]r colos exsanguis’. ‘Lus’ [............................... secunda]e
sunt declinationis,| [‘‑Li’ facient genetivo, ‘malus mali,
10populus popu]li, Romulus Romuli’, ẹx̣[ceptis neutris, quae, sicut
frequentissi]me docui, ‘‑ris’ faciun[t genetivo, ‘vellus velleris’, ratione
neutror]um ‘‑us’ terminatoru[m, et uno feminino ‘‑ris’ faciente
genetivo ‘‑u‑’ et in] nominativo et in gen[etivo producta. Nam ‘‑u‑’
in genetivo a]nte novissimam s[yllabam habentem .................... cons]ọnantem
15co[ntinentia producuntur, ut ‘tellus telluris, virtus
v]irtutis, [senectus senectutis, ........... iuventus iu]ṿẹṇ[tutis; anus
anuis, sus suis’ ideo corripiuntur quoniam] n[ovi]ssima syllaba
sine cons[onante est. Haec colus secundae est declinationis,] ‘‑li’
faciet genetivo, ‘huius coli’: n[am Vergilius ‘cui tolerare colo
5vitam’, qui dativus] a genetivo ‘‑i’ terminato [venit; et quartae
declinationis, ‘‑us’ terminans ge]netivo, sicut Statius Tḥ[ebaidos
libro III ‘nigraeque sororum / iuravere colus’,] qui nominativus
[pluralis ........................................] similibus.
80‘Mas’: h[ac syllaba terminatum Latinum unum ...............]
10monosyllab[um repperi terti]ae declinati[onis ‘‑ris’ faciens genetivo,
‘mas] maris’; [Vergilius accusativum] pluralem ‘solve mares’.
Grae[ca indifferenter declinabun]tur ẹ[t primae declina]tionis ‘‑ae’
diphthongon f[acientia genetivo et tertiae ‘‑tis’, ‘Gyas Gyae’ vel
‘Gya]ṇtis’, ‘Athamas Athamae’ ve[l ‘Athamantis’, ‘Mimas Mimae’ vel
15‘Mimantis’; in n]ominativo | sine ‘‑n‑’ litterạ, [in ceteris casibus cum
ea, sicut ‘Pallas Pallan]tis’. Nam mimas in ‘‑mạ[s’ acutum dis facit
genetivo, ‘mimas mimadi]s’, sed melius pereunte ‘‑s’ l[ittera de nominativo
fit nomen Latinum p]ṛimae declinationis, ‘ha[ec mima
huius mimae’ ..................]. ‘Ṃes’: hac syllaba correpta f̣[aciunt genetivo
‘‑tis’ ........ ‘limes tram]es, limitis tramitis’, pr[oducta semper ‘‑mis’,
‘fames famis’. Graeca sem]per p[ro]ducuntur; nam ạ[ut ‘‑mis’ faciunt
genetivo aut ‘‑tis’, ‘hic Chremes huius Chremi]ṣ’ ‹et› ‘Chremetis’.
5‘Mis’: omnia n[omina hac syllaba terminata communia quidem
d]uum generum ‘‑mis’ fac[iunt genetivo, ‘unanimis exanimis, huius
una]nimis exanimis’; dicimụ[s et ‘hic exanimus’ et ‘unanimus’; unius
ergo generis n]omịṇa ‘‑mis’ syllaba ter[minata ‘‑ris’ faciunt genetivo,
‘hic vomis huius vo]meris, hic cucumis huius c[ucumeris’. Martialis
10cum genere ‘cucumerem rectu]m’. Ergo omnia ‘‑mis’ syllab[a
terminata tertiae sunt declinationis. ‘Mos’:] ḥạc syllaba producta
te[rminatum unum monosyllabum Latinum te]ṛṭịạẹ declinationis
leg[i ‘‑ris’ faciens genetivo, ‘hic mos huius moris’; corre]p̣ṭ[a n]u[lla]
hac syllaba fi[nita legi. ‘Mus’: hac syllaba fi]ni[ta] noṃi[n]ạ paene
om[nia secundae sunt declinationis ‘‑mi’ faci]entịạ ge[n]etivo, ‘limus
li[mi, almus almi’; neutra vero tertiae sunt ‘‑r]is’ facientia genetivo,
‘neṃ[us nemoris’. Unum masculini generis legi tertiae] declinationis,
‘hi[c] ṃus hu[ius muris’, et unum secundae declinationis et
5quar]ṭae ‘‑us’ fa|ciens genet[ivum ...................................., gen]ẹtivo,
‘ḥaec d[omus huius domus’ et ‘huius domi’. Terentius ‘domi focique
fac vicis]ṣịṃ ‹m›emi[neris’. Memini illius rei: ‘nec meminisse
viae media Palinurus in unda’.]
81‘Nas’ syllaba terminata Latina indifferenter declinabuntur,
10aut primae declinationis ‘‑nae’ genetivo, ‘Maecenas Maecenae’, aut
tertiae ‘‑tis’, ‘Maecenatis’, ‘Asprenas Asprenae Asprenatis’. Graeca
tertiae sunt declinationis acuta novissima syllaba contra rationem
Latinitatis, sed ‘‑dis’ facientia genetivo, ‘Maenas Maenadis’, nomen
Bacchae: sic Persius et Horatius. ‘Nes’ correpta syllaba nomen
15terminatum non legi; producta vero, si Latina fuerint, indifferenter
primae vel tertiae declinationis ratione flectentur, ‘Nolanes
Nolanae’ vel ‘Nolanis’. Graeca vero tunc primae erunt declinationis
apud nos, si apud Graecos ‘‑ου’ fecerint ‹genetivo, tunc tertiae, si
apud Graecos ‘‑ουσ’ fecerint›: ‘Ὀστάνης Ὀστάνου hic Hostanes
huius Hostanae, Δημοσθένης ‹Δημοσθένους› hic ‹Demosthenes›
huius Demosthenis’. ‘Nis’: hac syllaba finita nomina tertiae sunt
5declinationis similem genetivum nominativo facientia, ut ‘canis
inanis’, excepto uno, quod ‘‑ris’ facit genetivo, ‘cinis cineris’. Sed haec
Latina sunt: nam Graeca ‘‑nis’ terminata aut ‘‑nis’ faciunt genetivo
aut ‘‑dis’, ‘Philenis huius Philenis’ vel ‘Philenidis’, ‘Dardanis huius
Dardanidis’ vel ‘Dardanis’. ‘Nos’ terminata nomina tertiae sunt
10declinationis ‘‑is’ pura facientia genetivo, ‘‑o‑’ correpta, ‘Minos Minois’.
‘Nus’: hac syllaba omnia nomina terminata secundae sunt
declinationis, ‘‑ni’ faciunt genetivo, ‘Linus Lini, canus cani, sanus
sani, Ianus Iani, annus anni’, exceptis duobus tertiae declinationis,
‹uno ‘‑ris’ faciente genetivo›, ‘Venus Veneris’, altero ‘‑is’ nova ratione,
15‘anus anuis’: Terentius ‘huius anuis causa, opinor, quae erat
mortua’; et duobus quartae declinationis, ‘haec manus huius
manus, hic sinus huius sinus’. Nam neutra nomina ‘‑nus’ terminata
omnia ‘‑ris’ faciunt genetivo secundum rationem, ‹quam frequentissime
ante monstravi›. Hoc tamen scire debemus, quod omnis
nominativus ‘‑us’ terminatus corripitur, excepto qui in genetivo
‘‹‑u‑›’ habe{n}t ante novissimam syllabam ‹habentem› dumtaxat
consonantem. Nam ‘anus’ et ‘sus’ ‘anuis’ et ‘suis’, | quamvis habe‹a›nt
5in genetivo ‘‑u‑’ ante novissimam syllabam, ‹tamen corripiuntur,
quoniam ipsa novissima syllaba› non habe{n}t aliquam consonantem.
‹...› ante se habens in ‘‑us’ secundae declinationis ‘‑ni’
terminabit genetivo iuncta consonanti, quae convenit.
82‘Gnas’ tertiae sunt declinationis, ‘praegnas praegnatis’.
10‘Gnes’ tertiae sunt declinationis, ‘magnes magnetis’, ‘‑e‑’ ubique
producta. ‘Gnis’ tertiae sunt declinationis et similem faciunt
genetivum nominativo, ‘hic ignis huius ignis’. ‘Gnos’: hac syllaba
nullum nomen repperi terminatum. ‘Gnus’: omnia nomina hac
syllaba terminata secundae sunt declinationis, ‘agnus agni, magnus
15magni’, et si qua talia.
83‘Pas’ terminata nomina Graeca sunt tertiae declinationis,
‘lampas lampadis’. ‘Pes’ producta nomina Latina ‹vel Graeca›
tertiae sunt declinationis, ‘‑pis’ faciunt genetivo, ‘rupes rupis, vulpes
vulpis, puppes puppis’, excepto uno monosyllabo, ‹quod› ‘‑dis’
20facit genetivo, ‘pes pedis’. Ex eo figurata corripiuntur et ‘‑dis’ faciunt
genetivo, ‘alipes alipedis, sonipes sonipedis’. Unum excipitur ‹ab
eo tractum›, quod in nominativo producitur, in genetivo ‘‑pis’
facit, ‘haec ‘apes huius apis’: nam ‘apes’ quasi ‘ἄπους’, quod sine pedibus
nascatur, sicut Vergilius de his ‘trunca pedum’. Nam ‘‹apes›’,
si ‘‑pes’ corripueris, erit barbarismus (Graece significat hominem
sine filiis). ‘Pes’ correpta Latina non tracta a pede ‘‑tis’ faciunt
genetivo, ‘praepes praepetis, hospes hospitis’. ‘Pis’ nomina Latina
5sunt ‹tertiae declinationis› et ‘‑dis’ faciunt genetivo, ‘lapis lapidis’,
Graeca aut ‘‑dis’ aut ‘‑pis’, ‘iaspis iaspidis, Serapis Serapidis’ vel ‘huius
Serapis’. ‘Pos’ nomina terminata producuntur et sunt declinationis
tertiae. Si sint tamen generis communis, ‘‑tis’ faciunt ‹genetivo›,
ut ‘hic’ et ‘haec nepos huius nepotis’; unius vero generis ‘‹‑pos›’
10terminata ‘‑ris’, ut ‘lepos leporis’. Nam quod ‘Arpos’ legimus, numero
semper plurali declina{n}tur. Correpta ‘‑pos’ si inventa fuerint
terminata, Latina non sunt et sunt declinationis II, ‘‑pi’ faciunt
genetivo. ‘Pus’ Latina secundae sunt declinationis, ‘‑pi’ faciunt
genetivo, ‘lupus lupi, campus campi, lippus lippi’, exceptis duobus,
15uno monosyllabo indeclinabili, ‘hoc pus’, et uno tertiae ‘‑ris’ faciente
genetivo, ‘lepus leporis’ ‘‑o‑’ correpta: nam producta significat elegantiam.
Graeca tertiae sunt declinationis ‘‑dis’ facientia genetivo,
‘Oedipus Oedipodis, Melampus Melampodis’; quamvis ‘hic Oedipodes’
lectum sit. ‘Pys’: hac syllaba finita nomina Graeca sunt. Nam
‘y’ litteram Latina nomina neque habent neque recipiunt. Sunt
ergo tertiae declinationis Graeca ‘‑is’ pura terminantia genetivo, ‘hic
Capys huius Capyis’. ‘‑Pans’ terminata tertiae sunt declinationis,
‘‑tis’ | faciunt genetivo, ‘hic stipans huius stipantis’. Hoc tamen scire
5debemus, quod omnia nomina ‘‑n‑’ et ‘‑s’ terminata ‘‑tis’ faciunt genetivo
exceptis duobus, quae et ‘‑tis’ faciunt et ‘‑dis’, ‘frons frondis’ et
‘frontis’, ‘lens lentis’ et ‘lendis’. Quidam putant ‘haec lentis’ debere dici
et ‘haec lendis’, sed errant.
84‘Quas’: hac syllaba nulla nomina repperi terminata. ‘Ques’
10finita nomina correpta sunt et tertiae declinationis, ‘‑tis’ faciunt
genetivo, ‘eques equitis’ – nam ‘quies’ et ‘inquies’ ‘‑es’ terminantur,
non ‘qu{i}es’. Nam cum de his ante tractarim, tamen omnia tertiae
sunt declinationis. ‘Quis’: hac syllaba tantum pronomina
reguntur, nomina nulla terminantur. ‘Quos, quus’: his syllabis
15finita nomina secundae sunt declinationis, ‹‘‑qui’ faciunt genetivo›,
‘equus equi’.
85‘Ras’: hac syllaba finita primae sunt declinationis, ‹‘‑rae’
faciunt genetivo›, ‘hic Hieras huius Hierae’: Cicero in Caesarianis
sic ‘Hieras’ inquit ‘Blaesamius et Antiochus’. ‘Res’ terminata
nomina correpta sunt ‹tertiae declinationis› et ‘‑tis’ faciunt genetivo,
5‘teres teretis’, producta ‘‑ris’, ‘Antores Antoris, Seres Seris’,
Lucanus ‘sub iuga iam Seres’, ‘verres verris’; exceptis duobus, uno
monosyllabo quintae declinationis, ‘res rei’, et uno disyllabo, quod
in genetivo crescit una syllaba, ‘Ceres Cereris’. ‘Ris’ tertiae sunt
declinationis, ‘‑ris’ vel ‘‑dis’ faciunt genetivo, ‘haec Iris huius Iris’ vel
10‘Iridis’, ‘hic Paris huius Paris’ vel ‘Paridis’, ut ‘Parim creat’ et ‘iudicium
Paridis’. Unum ‘‑ris’ facit solum, ‘hic Liris huius Liris’. ‘Ros’
finita omnia producuntur et ‹sunt tertiae declinationis›, ‘‑ris’
faciunt genetivo, ‘ros roris’. Graeca secundum rationem suam
declinabuntur: si apud illos ‘‑ος’, apud nos ‘‑is’, ‘ἥρως ἥρωος, herois’; si
15apud illos ‘‑τος’, apud nos ‘‑tis’, Ἔρως Ἔρωτος, Erotis’. Tharros
nomen est ‹numeri› semper pluralis. ‘Rus’ terminata nomina, si
aliud ex se ‹genus› fecerint, secundae erunt declinationis, ‘‑ri’
facient genetivo, ‘carus cari, austerus austeri, mirus miri’. Hac
ratione, id est secunda‹e› declinationis, etiam Graeca nomina
declinantur, quamvis non faciant aliud genus, ‘Tartarus Tartari,
5Gargarus Gargari’. Quae vero Latina fuerint et aliud genus ex se
non faciunt, ea quartae sunt declinationis, ‘hic currus huius currus,
haec nurus huius nurus’. Excipiuntur quattuor, unum ‘‑ri’ faciens
genetivo, quamvis aliud ex se genus non | faci‹a›t, ‘hic murus
huius muri’; alterum indifferenter declinatum et secundae declinationis
10‘‑ri’ faciens ‹genetivo› et quartae ‘‑rus’, ‘haec laurus huius
lauri’ vel ‘laurus’; altera duo monosyllaba tertiae declinationis, ‘haec
grus gruis, ‹hoc› rus ruris’. Hoc tamen teneamus omnia monosyllaba
tertiae esse declinationis, exceptis duobus quintae declinationis,
‘spes, res’.
8615‘‑Sas’: hac syllaba nulla nomina repperi terminata. ‘‑Ses’: hac
syllaba nomina finita Graeca sunt: indifferenter quoque declinantur,
et primae sunt declinationis ‘‑sae’ ‹facientia genetivo› et
tertiae ‘‑sis’, ut ‘Cambyses Cambysae’ vel ‘Cambysis’, ‘Perses Persae’ vel
‘Persis’. Nam quod Sallustius ‹ait› ‘ad bellum Persi Macedonicum’,
20non declinationem mutavit, sed antiqua usus est consuetudine,
dativum posuit pro genetivo, ut Cicero ‘filiumque Verri’
pro ‘Verris’, et Vergilius ‘inmitis Achilli’ pro ‘Achillis’. ‘‑Sis’ omnia
nomina tertiae sunt declinationis, ‘‑is’ faciunt genetivo, ‹Latina
quidem ‘‑sis’›, ‘hic ensis huius ensis’; peregrina ‘‹‑s›is’ vel ‘‑dis’, ‘Isis
Isidis’ vel ‘Isis’, ‘basis huius basis’ vel ‘basidis’, ‘haec cassis
5huius cassis’ vel ‘cassidis’, quamvis Vergilius ‘haec cassida’ declinaverit. ‘‑Sos’: hac
syllaba pura nullum nomen Latinum repperi terminatum, unum
Graecum legi in Sallustio secundae declinationis, ‘haec Amisos
huius Amisi’. Cetera ‹*› ‘insons insontis’: sic Horatius. ‘Sons’ vero
non legi. Sallustius numero plurali utrumque, ‘insontis sicut
10sontis’. De ‘‑n‑’ et ‘‑s’ terminatis docui frequentissime. ‘‑Sus’: nomina
hac syllaba terminata propria {sunt} vel aliud genus ex se facientia
secundae sunt declinationis: ‹‘‑si’ faciunt genetivo›, ‘Nisus Nisi’,
proprium et participium. Appellativa vero, si non faciunt aliud ex
se genus, quartae erunt declinationis, ‘‑sus’ facient genetivo, ‘hic
15occasus huius occasus’. Nam ‘plausus’, si sit participium, ‘huius
plausi’, si nomen appellativum non faciens aliud ex se genus, ‘huius
plausus’; sicut ‘nisus’: participium ‘nisi’, appellativum unius generis
‘nisus’. Excipitur unum monosyllabum ‘‑is’ faciens | genetivo, ‘sus
suis’, ratione monosyllaborum, de qua frequentissime tractavi.
Critical apparatus
‘Thyias Thyiadis’] thyas thyadis Cipollahi{i}s De Nonno‘Tharrhos’] tharros B; tharrhos B1habebit B1: habet Bgenetivo] ablativus B; genetivo tacite Cipollasolam] solum Cipollahabeat] habet Cipolla1achillas B1: acillas B[huius Achillae nomen lectum in Luca] Cipollagenet]ịṿo Cipollaproducit{ur} in app. coni. producit ut De NonnoAchill]es Cipollaa]liqua Cipollade[clinationis, ‘Cales,’ no]men ọ[ppidi. Graeca ‘‑les’ fi]nita] de[clinationis Cales oppidi no]men g[raeca les f]inita Cipollaaut] au]t Cipollagen[etivo aut tis ut Thal]es Cipollao[mnia tertiae sun]t Cipollah[ic mollis huius m]ollis Cipollau[................] ‘‑dis’] v[ero lis facient vel] dis in app. De Nonno‘D]amalidis’, nomen meret[ricis] D]amalidis nomen meret[ricis CipollaLa[tina Cipollagener]um duorum ut hic et ha[ec Cipollasin[gulari Cipollalis Cipollaposuisset] potuisset Cipollagracil]es Cipollaillud B De Nonno: om. CipollaSallust[ianum Cipollacorr[epto Cipollarepp[eri] reppe[ri] Cipollaunum ap]ud Lucanum lectum] ap]ud lucanum unum lectum Cipolladeclina]tionis Cipolla: declina]t’ Bn[am Cipollaigitu]r Cipollasecunda]e Cipollapopu]li Cipollaẹx̣[ceptis Cipollafrequentissi]me Cipollafaciun[t Cipollaneutror]um Cipollaterminatoru]m Cipollagen[etivo Cipollaa]nte Cipollas[yllabam] syl[labam Cipollahabentem .................... cons]ọnantem co[ntinentia] habentem dumtaxat aliquam cons]onantem De Nonno coll. Sacerd. GL VI 476, 25-27 et 477, 2 (cf. Cath. GL IV 26, 2); con]sonantem con[tinentia Cipollav]irtutis Cipollaiu]ṿẹṇ[tutis dubitans Cipollan[ovi]ssima] n[ovis]sima Cipollacons[onante est haec colus secundae est declinationis] Cipollan[am Vergilius cui tolerare colo vitam qui dativus] a Cipolla[venit et quartae declinationis us terminans ge]netivo CipollaTḥ[ebaidos libro III nigraeque sororum iuravere colus] Cipolla[pluralis ........................................]] pluralis a genetivo Cipollah[ac] h[aec dubius Cipollamonosyllab[um repperi terti]ae declinati[onis ris faciens genetivo mas] Cipolla[Vergilius accusativum] CipollaGrae[ca indifferenter declinabun]tur Cipollaẹ[t primae declina]tionis CipollaGya]ṇtis De Nonno: mima]ntis spatio longius Cipolla‘Athamas Athamae’] adamas ạḍamae Bve[l ‘Athamantis’] vel [adamantis Cipollanominativo integre CipollaPallan]tis] palla]ntis Cipollaṃa[s Cipollamimadi]s Cipollal[ittera Cipollap]ṛimae Cipollaha[ec] hac integre Cipollatram]es Cipollalimitis tramitis B De Nonnno: limes tramitis Cipollapr[oducta Cipollasem]per Cipollap[ro]ducuntur integre Cipollaạ[ut Cipollaet Chremetis mis suppl. De Nonno coll. Cath.: chremitis mis Cipollan[omina dubius Cipollad]uum Cipollafac[iunt Cipollamis B1: ri mis Bsyllaba ter[minata B De Nonno: syllaba gen[etivo male Cipollavo]meris Cipollac[ucumeris Cipollarectu]m ergo omnia mis syllab[a Cipollaḥạc B De Nonno: [hae]c Cipollaleg[i Cipollacorre]p̣ṭ[a n]u[lla] hac syllaba fi[nita qui correpta nullum hac syllaba finitum coni. in app. De Nonno: p[........]s syllaba Cipolla; supplementum spatio brevius, fort. librarium aliquid spatii inter legi et Mus reliquisse De Nonnonoṃi[n]ạ paene] n[..........]paene Cipollaom[nia Cipollafaci]entịạ Cipollage[n]etivo integre Cipollali[mi Cipollasunt postulante sensu De Nonnor]is Cipollaneṃ[us Cipollahi[c] ṃus hu[ius Cipollaquar]ṭae Cipollagenet[ivum B Cipolla De Nonnogen]ẹtivo dubitans, qui in textu esse dittographiam coni. in app. De Nonno: om. Cipollavicis]ṣịṃ ‹m›emi[neris] vicis]ṣịṃ memi[neris add. qui coni. in app. vicis]ṣịṃ ‹ut m›emi[neris] sic Cath. De Nonnotertiae tis Maecenatis B Keil: facientia ut tacite ex Cath. Eichenfeld-Endlicherasprenas asprenae asprenatis Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher coll. Quint. inst. 1, 5, 62 et Char. 83, 19: aspernas aspernae aspernatis Bdeclinationis ratione Eichenfeld-Endlicher: tertiationis Bου Eichenfeld-Endlicher: ος Bgenetivo edd.: om. B; tunc tertiae si apud Graecos ους fecerint genetivo coni. in app. etiam pro parallelo loco corrupto in Cath. Eichenfeld-Endlicher KeilὈστάνης] oϲτaneϲ oϲτanoϲ BHostanes] ostanes BΔημοσθένης Δημοσθένους hic Demosthenes huius Demosthenis coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Bramanti: hic δΗμοϲθΗnεs huius demosthenis B; hic Demosthenes huius Demosthenis Eichenfeld-Endlicher; Δημοσϑένης Δημοσϑένους Demosthenes huius Demosthenis Keilhac P Eichenfeld-Endlicher: has perperam B‘Philenis huius Philenis’ vel ‘Philenidis’] philenis huius philenidis vel philenis Keillini B1: liei Bcani, sanus] kan anus B; kani sanus B1uno ris faciente genetivo suppl. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. taciteanuis Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: anas B; anus B1declinationis] nus facientibus genetivo Eichenfeld-Endlicher ex Cath. taciteomnia B1: ominia Bquam frequentissime ante monstravi suppl. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. B Keilu suppl. ope Cath. Keil: om. B Eichenfeld-Endlicherhabe{n}t ope Cath. Keil: habent B Eichenfeld-Endlicherhabentem suppl. ope Cath. Keil: om. B Eichenfeld-Endlicherhabeant Keil: habent B Eichenfeld-Endlichertamen corripiuntur quoniam ipsa novissima syllaba suppl. ope Cath. Keil: om. B Eichenfeld-EndlicherKeilni revera B: verba quae apud Catholica non leguntur, fort. reliqua pars quae spectat ad nomina u ante us habentia Bramanti; ui edd.praegnas] tis faciunt genetivo Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacitemagnes] tis faciunt genetivum Eichenfeld-Endlicherlampas] dis faciunt genetivo Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacitevel Graeca suppl. ope Cath. Bramantiquod suppl. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. taciteab eo tractum suppl. edd.: om. Bapes suppl. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. B KeilGraece] apaes Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacitetertiae declinationis suppl. Keilgenetivo suppl. P Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacitepos suppl. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. taciteut] faciunt genetivo Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacitedeclina{n}tur Keil coll. Cath.: declinantur B Eichenfeld-Endlicherpos si inventa P Eichenfeld-Endlicher: possun venta BII B: secundae edd.Latina B1Graeca] pus terminata Eichenfeld-Endlicher ex Cath. taciteoedipodes Parrhasius P Keil: oedipodis B P Eichenfeld-Endlicherterminantia B Eichenfeld-Endlicher: terminata Keil coll. Ps. Prob. cath.pans terminata tertiae sunt declinationis tis faciunt genetivo revera B: pans tertiae declinationis tis faciunt genetivo Eichenfeld-Endlicher ex Ps. Prob. cath. taciten et s P Eichenfeld-Endlicher: en et s Bhaec lendis Eichenfeld-Endlicher: hic lendos Bqu{i}es P Eichenfeld-Endlicher: quies Bterminantur] term’ Bqui faciunt genetivo suppl. edd.: om. revera Bsyllaba B1: syllafa Brae faciunt genetivo suppl. edd.: om. B‘hic Hieras huius Hierae’] hic ieras huius ierae B‘Hieras’] ieras BBlaesamius] braesamius B; blaesamius B1tertiae declinationis suppl. Keil: om. B Eichenfeld-Endlicher‘verres verris’] Verres Verris edd.facit] facis vitiose Bomnia B Eichenfeld-Endlicher: nomina Keilsunt tertiae declinationis suppl. edd.: om. B