Sacerd. 2, 1, 87 - 2, 1, 96
187‘‑Tas’: omnia nomina hac syllaba finita tertiae sunt declinationis,
‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘facultas facultatis’, et si qua talia. Hoc
naptas primae est ‘‹‑t›ae’ genetivo faciens, ‘huius naptae’, nomen
barbarum neutrum contra rationem neutrorum, qua‹e› Latina
5genetivum ‘‑ae’ diphthongo non terminant, exceptis tribus, ‘hic’ et
‘haec’ et ‘hoc verna huius vernae’, ‹‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc advena huius›
advenae’, ‘hoc Turia huius Turiae’, flumen. ‘Hoc naptas huius
naptae’ – genus olei cedro simile, sicut Sallustius in historiarum
libro quarto ait –, sed vide ne melius sit, si sit indeclinabile. ‘‑Tes’
10finita nomina Latina ‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘haec rates huius ratis’;
Graeca vero ‘‹‑t›ae’, si apud illos ‘‑του’, ‹‘ Achates Achatae Ἀχάτης
Ἀχάτου’›; aut ‘‑tis’ syllaba, si apud illos ‘‑τος’, ‘Crates Cratetis Κράτητος’,
ut Bibaculus de Catone grammatico, ‘en cor Zenodoti, en
iecur Cratetis’. ‘‑Tis’ terminata nomina tertiae sunt declinationis:
15‘‑tis’ faciunt genetivo Latina, ‘hic mitis huius mitis, haec neptis
huius neptis’; Graeca ‘‑tis’ vel ‘‑dis’, ‘hic Attis Attidis’ vel ‘Attis’, ‘haec
amystis huius amystis’ vel ‘amystidis’, nomen lectum in Horatio.
‘‑Tos’ terminata omnia nomina corripiuntur et Graeca sunt et
secundae declinationis, ‘‑ti’ faciunt genetivo, ‘Neritos Neriti, Berytos
Beryti, Pontos Ponti’; quae poterunt Latine melius dici, si ‘‑o‑’ in
‘‑u‑’ mutaverint. ‘‑Tus’ terminata nomina, exceptis Graecis venientibus
2, 5a syllaba ‘‑tos’, cetera facientia aliud genus, secundae sunt
declinationis ‘‑ti’ facientia genetivo, ut ‘hic stultus huius stulti,
venatus’, participium est faciens ‘venati’, ‘hic artus huius arti, angustus
{angusti}’ – nam ‘artus’, id est membra, numero semper plurali
declinantur; non facientia ‘‑tus’, ‘vestitus huius vestitus’, res ipsa.
10Excipiuntur duo ‘‑tis’ facientia genetivo, ‘virtus iuventus, virtutis
iuventutis’. Nam ‘hoc tus’ neutrorum ratione ‘‑us’ finitorum ‘‑ris’ facit
genetivo, ‘hoc tus huius turis’: Vergilius ‘ture calent arae’; praeterea
monosyllabum est.
88‘‑Ctus’ finita omnia, si fecerint aliud ex se genus, secundae
15sunt declinationis, ‘rectus recti’; non facientia aliud ex se genus
quartae, ‘hic rictus huius rictus, hic luctus huiuc luctus’. Excipitur
unum, quod quamvis non faciat ex se aliud genus, tamen ‘cti’ facit
genetivo, ‘hic lectus huius | lecti’; non, ut quidam imperiti, ‘huius
lectus’, dicunt. Nam Cicero ‘me in meo lecto’, qui ablativus ab ‘‑i’
20littera terminato genetivo venit, non ‘‑us’; et Terentius ‘lectos
sterni iube’, qui accusativus ‘‑os’ terminatus ‹a› genetivo venit ‘‑i’
terminato, non ‘‑us’. Unum excipitur tertiae declinationis ‘‑tis’
faciens genetivo, ‘senectus senectutis’.
89‘‑Ptus’ finita nomina, si fecerint aliud ex se genus, secundae
5sunt declinationis, ‘‑pti’ faciunt genetivo, ‘hic raptus huius rapti’; si
minus, quartae, ‘‑ptus’: ‘hic sumptus huius sumptus’ ‹Terentius
‘sumptus› quos ergo faciunt’; ‘sumptus’, acceptus, ‘huius sumpti’:
faci{un}t enim ‘ha‹e›c sumpta’.
90‘‑Stus’: finita nomina ista syllaba, si fecerint aliud ex se
10genus et si propria sint, secundae erunt declinationis, ‘hic castus
huius casti, hic Augustus huius Augusti’; non facientia autem
quartae erunt declinationis, ‘‹‑s›tus’ facient genetivo – excepto
uno ‘mustus musti’ –, ‘hic aestus huius aestus, hic quaestus huius
quaestus’. ‹‘Hic questus’›, si participium sit, ‘huius qu{a}esti’; si
15non fecerit aliud genus, ‘huius qu{a}estus’: Vergilius ‘qu{a}estuque
cruentus’. Excipitur unum, quod et ‘‑sti’ facit et ‘‑stus’ genetivo, ‘hic
caestus’, tunica Veneris, ‘huius caesti, hic caestus’, pugilum, ‘huius
caestus’: Vergilius ‘quid si quis caestus ipsius et H.’. {Et orthographia
distant et declinatione}. Ergo omnia ‘‑sti’ faciunt genetivo
exceptis quattuor, ‘quaestus, aestus, caestus, ‹questus›’ (querella).
91‘‑Thas’ unum barbarum legi, ‘hoc napthas huius napthae’ –
de hoc et supra docui –, sed melius indeclinabile erit. ‘‑Thes’
5Graecum inveni, sed productum, apud Ovidium, ‘Ianthes Ianthis’
vel ‘Ianthidis’. ‘‑This’ tertiae declinationis ‘‑this’ vel ‘‑dis’ facit ‹genetivo›,|
‘haec Atthis huius Atthis’ vel ‘Atthidis’: sic Ovidius. ‘Thos’:
nullum nomen hac syllaba repperi terminatum. ‘‑Thus’ secundae
sunt declinationis, ‘‑thi’ faciunt genetivo, ‘Parthus Parthi, ‘acanthus
10acanthi’: Vergilius ‘croceo velamen acantho’; ‘Xanthus Xanthi’.
‘‑Thys’ vel ‘‑Thyrs’ tertiae sunt declinationis, ‘‑is’ faciunt genetivo, ‘hic
Panthys Panthyis, Othrys Othryis, Tethys Tethyis’.
92‘‑Vas’ tertiae sunt declinationis, et ‘‑sis’ faciunt <genetivo> et
‘‑dis’, ‘hoc vas huius vasis’ vel <‘hic vas huius> vadis’: Cicero ‘vultu
tamquam vade’. ‘‑Ves’ omnia corripiuntur et tertiae sunt declinationis,
‘‑tis’ faciunt genetivo, ‘dives divitis’. ‘‑Vis’ tertiae sunt declinationis,
5similem nominativo faciunt genetivum, ‘hic civis huius civis, <haec vis huius
vis>’, et plurali ‘hae vis’: nam ‘hae vires’ numero
semper plurali declinantur. ‘‑Vos, ‑vus’: rationem supra docui
horum nominum, et quod secundae sint declinationis, ‘parvus
parvi’.
9310‘‑Xas’: hac syllaba nullum nomen finitum repperi. ‘‑Xes’
tertiae sunt declinationis et producuntur, ‘‑xis’ genetivo faciunt,
‘Araxes Araxis, Xerxes Xerxis’. ‘‑Xis’ Latina ‘‑xis’ genetivo faciunt, ‘hic
axis huius axis’; Graeca et ‘‑xis’ et ‘‑dis’, ‘hic Alexis huius Alexis’ vel
‘Alexidis’ tertiae ratione declinationis. ‘‑Xos’ corripiuntur et Graeca
15sunt secundae declinationis, ‘‑xi’ faciunt genetivo, ‘haec Naxos huius
Naxi’. ‘‑Xus’ secundae sunt declinationis, ‘‑xi’ faciunt genetivo, ‘laxus
laxi, fluxus fluxi, taxus taxi, buxus buxi’. Excipitur unum quartae
declinationis ‘‑xus’ faciens genetivo, ‘hic luxus huius luxus’, luxuriam
significans: Terentius ‘adulescens luxu perditus’. Nam ‘luxus’,
20vacillans, ‘huius luxi’ facit: Sallustius ablativo ‘luxo pede’.
94‘‑Zas’ barbara sunt et primae declinationis, ‘‑zae’ ‹faciunt
genetivo›, ‘hic Ormizas huius Ormizae’. ‘‑Zes’ producuntur et
primae sunt declinationis, ‘hic Artabazes huius Artabazae’. ‘‑Zis, ‑zos,
‑zus’ nulla nomina terminantur.
955‘‑T’ duo tantummodo nomina reperiuntur Latina, unum
indeclinabile, ‘hoc git’, genus seminis, et unum tertiae declinationis
‘‑tis’ ‹faciens› genetivo, ‘caput capitis’, et si quid ab eo nascitur,
‘sinciput sincipitis’.
96‘‑U’ omnia neutra sunt quartae declinationis ‘‑u’ terminantia
10genetivum dativum et ablativum, sed producto; nominativum
accusativum et vocativum ‘‑u’ correpto ter|mina‹n›t, ut ‘hoc cornu,
gelu, veru’. Tamen quarta declinatio in genere quidem masculino
et feminino ‘‑us’ genetivo terminatur, in genere neutro ‘‑u’.