Sacerd.

Sacerd. 2, 2, 15 - 2, 2, 24

2159G litteram ante eo habens 10verbum secundam regit coniugationem. Tempus vero perfectum 11modo triplici terminabit: nam aut xi faciet aut gui aut si, ut 12lugeo luxi, egeo egui, tergeo tersi. Dicimus et tergo tergis tertia 13correpta: legimus et spicula lucida tergent, quod venit a tergeo 14terges, et tergunt ab eo quod est tergo tergis (qua mensas 15detergeo). 1615H, i, k: his litteris ante eo positis verbum regi non 16inveni. 1716L ante eo posita secundam regit coniugationem, 17speciem perfectam lui vel levi, ut caleo calui, deleo delevi, compleo 18complevi. Excipitur unum ab utraque ratione defectivum 19genere, faciens speciem perfectam scilicet quasi passivam, soleo 20solitus sum. 1820M ante eo posita primam regit coniugationem, 2, 1speciem perfectam avi faciens, remeo remeavi, commeo commeavi. 2, 2Hoc tamen scire debemus, quod omnia verba e ante o 2, 3habentia secundae sint coniugationis necesse est, excepto eo et illis 2, 4quaecumque ab hoc verbo fuerint tracta, quae omnia tertiae sunt 2, 5productae praeter duo primae coniugationis, quae supra posita 6monstravi, remeo commeo. 196N ante eo habentia verba, si 7venerint a verbo eo, tertiae productae sunt, specie perfecta 8facientia ivi vel ii, ut ineo inivi vel inii; si non venerint, secundae 9erunt coniugationis, nui facientia specie perfecta, ut moneo 10monui. 2010O ante eo habentia verba tertiae sunt coniugationis, 11vi vel ii facientia specie perfecta, ut coeo coivi vel coii. 2111P: hanc litteram ante eo verbum habens non inveni. 2212Q: hanc litteram ante eo habens verbum non inveni. 2313R: haec littera ante eo 14posita secundae coniugationis regit verba, rui faciunt specie 15perfecta, careo carui; tertiae vero productae, ivi vel ii, pereo | 16perivi vel perii. 2416S ante eo posita unum repperi verbum tertiae 17productae, ivi vel ii faciens specie perfecta, transeo trasivi vel 18transii.