Sacerd.

Sacerd. 2, 2, 65 - 2, 2, 74

26514S ante uo posita tertiam coniugationem 15correptam regit, suo suis sui.| 6615T ante uo posita primam regit 16coniugationem et specie perfecta avi facit, ut fluctuo fluctuas 17fluctuavi. 6717U, x, y, z: has litteras ante uo positas verba regere 18non inveni. 682, 1Hoc modo declinabuntur omnia verba o terminata, ante 2, 2eam habentia vocales illas quas memoravi, exceptis defectivis. 692, 3Nunc ad syllabas consonantium veniamus. Quae consonantes 2, 4si sint ante novissimam litteram o, aut primae coniugationis 2, 5facient verbum aut tertiae correptae. Nam secunda coniugatio 6vel tertia producta consonantem ante o litteram numquam 7habent, sed, ut frequenter docui, secunda quidem e solam, ut 8doceo doces; tertia vero producta duas, e et i, ut redeo redis, 9munio munis. 709Bo terminata, primae si sint, bavi facient 10specie perfecta, libo libavi; tertiae vero correptae bsi, ut nubo 11nubsi, aut bui, ut sorb{e}o sorbui, quamvis et sorbsi lectum sit. 7112Co primae si sint, cavi facient specie perfecta, ut sicco 13siccavi, dico dicas dicavi: propriamque dicabo; aut cui, ut mico 14micui. Tertiae vero correptae aut ci, ut vinco vici; aut xi, ut dico 15dixi, duco duxi; aut ui, senesco senui et pasco pavi. 7215Do primae 16si sint, aut di facient specie perfecta, ut do das dedi, aut davi, 17ut laudo laudavi; tertiae vero correptae aut didi, ut addo addidi, 18credo credidi, aut si, ut cedo cessi, aut cidi, ut cado cecidi, 19caedo caedis cecidi. Nam c{a}edo, quod significat da, sine 20verbi totius substantia solum reperitur numero singulari; c{a}edo, 21numeri pluralis cette sic Plautus et antiqui comoediographi , 22sicut est salve salvete salvere. Nam quod Plautus in Truculento 23posuit non salveo, inridenter posuit pro persona rustici. 7323Fo: 1non inveni verba hac syllaba terminata. 741Go primae gavi 2faciet, ut rogo rogavi. Tertiae vero correptae aut xi, ut pingo 3pinxi, sugo suxi; aut si, ut tergo tersi lectum est et tergeo, unde 4utramque declinationem indifferenter invenimus, spicula lucida 5tergunt a tergo tergis, et tergent a tergeo terges et vergo versi 6facit; aut gi (ut tango tetigi) et in principio syllabam adicit, sicut 7pungo pango, pupugi pepigi. Quidam pepigi defectivum tempore 8putant esse, ut odi, novi, memini.