Scaur. orth.

10

Scaur. orth. 8, 5, 3 - 10

535Non caret quaestione etiam pleps et urps et 6Pelops, quae Varro ita distinguit, ut per b et s ea nominativo 7casu putet esse scribenda, quae eandem litteram genitivo reddant, 8ut plebs plebis, urbs urbis; ea vero per p et s, quae similiter 9genitivo eiusdem numeri in pis excurrant, ut Pelops, 10Pelopis. Sed nobis utrumque per ps videtur esse scribendum, 11quoniam ex his ψ littera constet, quam genitivo diximus aut in 12bis aut in pis exire. 6113Quis quidam per cuis scribunt, quoniam supervacuam 14esse q litteram putent; sed nos cum illa u litteram siquando 15tertia ab ea vocalis ponitur | consentire iam demonstravimus. 216C autem in dativo ponemus ut sit differentia: 17cui et qui, id est dativus [et vocativus] singularis, et nominativus 8, 1et vocativus pluralis; quanquam secundum analogiam 8, 2omnes partes orationis quae per casus declinantur eandem litteram 8, 3in prima parte per omnes casus servent, quam nominativo 8, 4habuerint. 38, 4Cum quidam per cum, nonnulli per 8, 5quom. Quidam etiam esse differentiam putant, quod praepositio 6quidem per c: cum illo, cum Claudio, cum Camillo; 7adverbium autem per q debeat scribi, ut quom legissem, 8quom fecissem, quoniam antiqui pro hoc adverbio cuine 9dicebant, ut Numa in Saliari carmine: 410cuine ponas leuce si ae praetexere monti 11quotibeteunei de his cum tonarem. 9112Per conexionem illa[m] annotanda sunt, ut negotium, 13cuius primae syllabae g debeat adiungi, non sequenti, 14quod dictum est quia nec otium. 215Item nescire quod sit ne et scire, et exsul ita ut s 16sequenti syllabae adiungatur, quia significetur extra solum patriae 17missus. 1010, 1Haec sunt quae urgenti tempore complecti tibi in 10, 2praesentia potui. | Si quid exemplis defecerit vel quaestionibus, 10, 3subiungentur. Nam, quod ad rem maxime pertinet, regulam 10, 4vides.

Quotation layer