Scaur. orth. 3, 3 - 4, 5
33[at] Originatione ut cum dicimus ‘inchoare’ cum aspiratione
10scribendum quoniam a ‘chao’ dictum, quod fuerit initium
omnium rerum.
41Proportione ut cum dicimus ‘equum’ et ‘servum’ et
similia debere scribi, quanquam antiqui per ‘‑uo‑’ scripserunt,
quoniam scierunt vocalem non posse geminari, credebantque
15et hanc litteram geminatam utroque loco in sua potestate
perseverare, ignorantes eam praepositam vocali consonantis
vice fungi et poni pro ea littera quae sit ‘Ϝ’;
2deinde,
quod omnia nomina feminina nominativo singulari ‘‑a’ littera
finita, quotiens in masculinum transeunt, servatis praecedentibus
litteris novissimum ‘‑a’ in ‘‑u’ vertunt, et assumpta ‘‑s’ littera
contrarium sexum significant – ut ‘iusta iustus, casta castus,
pia pius’ –, ita et ‘equa’ et ‘serva’ servatis praecedentibus litteris
3, 5et ‘‑u’ pro ‘‑a’ substituto ‘equus’ et ‘servus’ et ‘equum’ et ‘servum’
per duo ‘u’, non per unum efficere;
3excepto uno ‘avia,
avus’, unde apparet ‘avium’ debuisse dici. |
1Redditis ergo vitiorum modis, et emendationis regula
exposita, antequam ad ea veniamus, circa quae scribentium error
10argui solet, necessarium putamus ante cognationem explicare
litterarum, quoniam huius quoque notitia haesitantibus
saepe succurrat.
2Vocales itaque inter se mutuis vicibus in declinatione funguntur,
ut ‘ago egi, tango tetigi, salit exsilit, salsus insulsus’;
15quod non minus in extremitatibus nominum apparet, cum ‘iustus,
iusti, iusto, iuste’ dicimus uni litterae subinde succedentibus ceteris.
3Nec minus consonantes, ut ‘f’ et ‘h’: utraque enim
‹est› ut flatus; quare quem antiqui ‘fircum’ nos ‘hircum’, et
quam Falisci ‘habam’ nos ‘fabam’ appellamus, et quem antiqui
20‘fariolum’ nos ‘hariolum’.
1Item ‘l’ et ‘d’ et ‘r’ et ‘s’, cuius rei maximum argumentum
est quod balbi, qui ‘r’ exprimere non possunt, aut ‘l’ dicunt
aut ‘s’; nec minus quod ‘capra’ per deminutionem ‘capella’ dicitur,
et ‘frater’ ‘fratellus’;
2item ‘Furios’ dicimus quos antiqui
4, 5‘Fusios’, et ‘aras’ quas illi ‘asas’, et ‘Lares’ quos ‘Lases’; item ‘sellam’
quam illi ‘seddam’ [et ‘attulit, attinet’, ‘t’ pro ‘d’ substituto].
5‘M’ deinde et ‘n’ consentiunt et paene idem sonant, ut
distinguendorum sonorum utriusque litterae causa †dicere antiqui
praepositae ‘l’ quam ‘n’ maluerunt†; hoc probant etiam
10Graeci qui ubi nos ‘‑m’ litteram ponimus ‘‑n’, ut ‘graphium’
| ‘γραφεῖον’, ut ‘salum’ ‘ϲάλον’ et similia.