Scaur. orth. 4, 10 - 5, 8
410‘Q’ littera aeque retenta est propter notas, quod per se
posita | significaret [q] ‘quaestorem’, et quia cum illa ‘u’ littera
conspirat quotiens consonantis loco ponitur, id est pro vau littera,
10ut ‘quis’ et ‘qualis’; unde et Graeci coppa, quod pro hac ponebant,
omiserunt, postquam vau quoque, quod auxilio eius litterae
indigebat, supervacuum visum est.
51Sequitur ut demonstremus quae littera aut praeponi
possit aut subiici.
215‘A’ igitur littera praepositiva est ‘u’ et ‘e’ litteris, ‹ut›
‘ae’ et ‘au’. ⸢Subiectiva verum enim vero ‘u’ sequitur ut vau;⸣
2et apud antiquos ‘i’ ‹quoque litterae praeponebatur,
apud quos ‘i’› littera pro ‘e’ scribebatur, ut testantur
μεταπλαϲμοί, in quibus est eiusmodi syllabarum diductio, ut
‘pictai vestis’ et ‘aulai in medio’ pro ‘pictae’ et ‘aulae’; sed magis
in illis ‘e’ novissima sonat, et praeterea antiqui quoque Graecorum
5, 5hanc syllabam per | ‘αε’ scripsisse traduntur.
53‘O’ praeiectiva est ‘e’ litterae ut ‘a’, et secundum antiquos
eadem syllaba ‘i’.
4‘V’ littera omnibus vocalibus et praeiectiva et subiectiva
consentit, ut ‘ua, ue, ui, uo’, et rursus ‘au, eu, iu, ou’,
10in quibus syllabis non vocalis, sed consonantis vicem praestat:
est enim posita pro digamma, quod quidam Graecorum etiam
vau appellant.
5‘I’ littera cum omnibus vocalibus praeiiciatur nulli subiicitur,
nisi ‘u’ litterae, ut ‘vidi, vir’; nisi secundum antiquos
15eiusmodi syllabae ‘loi’ et ‘moi’ per ‘oi’ scribantur, non per ‘oe’.
6[‘V’ littera cui ⸢⸢cunque vocali praeiici,⸣⸣ sed tanquam
consonans ⸢⸢potest, nec minus⸣⸣ subiici.]
7Ex consonantibus ⸢⸢‘b‘ praeiicitur in syllabis ‘d, l,⸣⸣ n,
r’, ‹ut› ‘bde, ble, bne, ⸢⸢bre’, alii nulli.
8‘C’ praecede⸣⸣ns init consortium ⸢⸢syllabae assumta ‘l,
m, n, r, t’, ut ‘cle, cme, cne, cre, cte’, aliarum consortium
res⸣⸣puit.
Quotation layer
Verg. Aen. 9, 26Verg. Aen. 3, 354