Scaur. orth.

Scaur. orth. 6, 5, 1 - 6, 10

517Item qui prensus cum aspiratione scribunt, cum 8eam prima persona non habeat; et similiter vemens, cum a vi 9mentis dicatur; quam quidam putant | adiiciendam, quoniam id 10non aliunde putant esse quam a vehi [ferri], cum hoc verbo sine 11dubitatione aspiretur. 211Negat Varro etiam Gracco aspirandum, 12quoniam a gerendo sit cognominatus: matrem 13enim eius qui primus Graccus sit dictus duodecim mensibus 14utero eum gessisse. 314Et pulcrum, quanvis in consuetudine 15aspiretur, nihilominus tamen ratio exiliter et enuntiandum 6, 1et scribendum esse persuadet, ne una omnino dictio 6, 2adversus Latini sermonis naturam media aspiretur, quanvis 6, 3Santra a Graecis putet esse translatum quasi polychrum. 616, 4In mensoribus tamen, quanvis n litteram recuset 6, 5ratio quia metior sine illa dicatur, vindicat tamen eam consuetudo, 6quod vox plenius sonet. 26In coniugis tamen 7nominativo utramque partem ratio defendit: nam et sive detrahendum 8novissimae parti putaverimus, auxilio erit quod genitivo 9non coniungis sed coniugis dicimus; sive adiiciendum, 10quod a verbo quod est iungo hoc nomen declinatum sit; sed 11melius tamen videtur sine n littera dicere et scribere. 712Verum sine dubio peccant qui paullum [et Paullinum] 13per unum l scribunt, cum alioqui prima positio eius duplici 14hac littera enuntietur, ut pullum et pusillum. | 8115Interdum et p littera supervacuo adiicitur, ut cum 16scribimus sumptus, demptus, comptus, cum alioqui ceterum 17declinationibus verborum non assit: sumo enim est et demo 18et emo; detracta verbis supervacua quare praecipitationibus 19adiiciatur ratio non est; nam ruptum cum ea dici non mirum 1est, cum verba quoque non sine ea sint et rumpo et rupi et 2reliqua. 22Similiter hiems carere p littera debet, quia in 3casibus nusquam p nec b propinqua eius respondet, sine quarum 4altera nusquam in Latinis ea nomina declinantur quae in 5ψ Graecam vocem efferuntur, ut princeps et caeleps, quia 6principis et caelibis scribitur. 697Non mediocriter peccant etiam qui formoso n litteram 8assumunt: non magis enim haec littera huic nomini necessaria 9est quam glorioso, quod a gloria venit; ita ut gloriosus a 10gloria formosus a forma. 1011Nec minus falluntur qui Mezentium per duo z 12scribunt, ignorantes duplicem litteram non debere geminari, 13quanquam quidam colligant duplicem non esse.