Ter. Mavr.

12411257125812811282129913001313131413351336135713581373137413921393140514061420

Ter. Mavr. 1241-1257 - 1406-1420

124112571241Dactylus hinc etiam reddetur talis, ut illinc: 1242quem mea carminibus meruisset fistula caprum, 1243annuus exactis completur mensibus orbis. 1244Nec non et mutas geminas componere possis, 1245Obba et Tucca velut, muris velut additur agger, 1246Oppius advenit, comes est quoque Tettius illi. 1247Uda igitur numquam praebebit subdita tempus? 1248Praebebit verbo deprensa aut nomine eodem: 1249replet cum dico, subiecta est uvida mutae; 1250Atlas ut Graeca, sic profero voce Latina. 1251Uda secunda utinam nostra sic voce sederet! 1252Exemplo sat erit qui dixit membra Pyracmon. 1253Tertia tum cycnus. Sed quarta frequentior his est, 1254nam mutis docui subiectam hanc omnibus esse: 1255Fabricium dixit, sacrum qui limite quadret, 1256agricola et vepres, dixit saluere per utres. 1257Tempora sic praebent udae, cum subiciuntur. 125812811258Si pars sermonis perstat nec fine trochaei 1259finitur, geminae praebebunt tempora mutae, 1260quae secum iungi possunt, ut diximus ante, 1261siqua prior seu posterior correpta locatur 1262(sermonis dixi, non hanc pedis esse priorem). 1263Cum prior est, duplici exemplo contentus abito: 1264et genus invisum et rapti, prior hic brevis est ra, 1265longa fit a geminis quas proxima syllaba praebet | 1266eiusdem verbi: nam p sequitur simul et t. 1267Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto: 1268pro geminis duplicem recte subiungere possis. 1269Sic reddunt longas, quod dudum posse negavi, 1270finitur quoniam pleno tunc sermo trochaeo, 1271nunc sermo incolumis sibi vires ipse ministrat, 1272vivida nec praesto est totiens tibi littera nota. 1273At quotiens correpta sequens est syllaba, posse 1274spondeum fieri, si syllaba tertia tales 1275substituat geminas, exempla tibi totidem do: 1276efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto, 1277hunc illa exceptum. Correptas cernimus ambas 1278sermonum voces positas in parte sequenti, 1279sed tamen has etiam reddet tibi syllaba longas 1280tertia, quae geminis constat subiecta sonoris, 1281quia sermo ipse manet nulloque est fine recisus. 128212991282Forsitan hunc aliquis verbosum dicere librum 1283non dubitet; forsitan multo praestantior alter 1284pauca reperta putet, cum plura invenerit ipse; 1285deses et impatiens nimis haec obscura putabit: 1286pro captu lectoris habent sua fata libelli. 1287Sed me iudicii non paenitet: haec bene vobis 1288commisi, quibus est amor et prudentia iuxta, 1289et labor in studiis semper celebratus inhaeret. 1290Vos sequar, in vestro satis est examine cautum. 1291Haec ego cum scripsi, bis quinis mensibus aeger, 1292pendebam ambiguum trutina sub iudice corpus, 1293alternum nutans et neutro pondere sidens, 1294nam neque mors avide nigros pandebat hiatus, 1295nec vitam forti retinebant stamine Parcae. 1296Sic varios tam longa dies renovando dolores 1297duxit ad hoc tempus semper sine fine minando. 1298Cum potui tamen, obrepens incepta peregi, 1299quo, vitae dubius, vel sic vixisse viderer. 130013131300Nulla vox humana constat absque septem litteris 1301rite vocales vocavit quas magistra Graecia: 1302quicquid audis praeter istas, pars soni, non vox erit. 1303Quinque contenta est figuris Romuli Latinitas: 1304τα et ω longas enim nos non habemus litteras, 1305nec breves semper vocamus his duas contrarias. 1306Ceteras tres quae supersunt dichronas cognominant, 1307corripi quod saepe eaedem, saepe produci valent. 1308Porro cunctas noster usus quinque vocales suas, 1309corripit quod nunc easdem, nunc easdem protrahit, 1310utitur longis et isdem brevibus aeque fungitur, 1311nec brevem semper requirit, semper aut quae longa sit, 1312omnibus sed quinque semper utitur ceu dichronis, 1313in brevi sed tempus unum est, bina longae possident. 131413351314Una vocalis iugata consonanti aut pluribus 1315syllabam reddat necesse est. Syllabam Graeci vocant 1316ore quod simul profectae copulant unum sonum: 1317vinculum nam signat ista congregale dictio. 1318Et tamen vocalis una quando pars sermonis est, 1319syllabam dici necesse est, cum sit una littera. 1320Cum brevis duas habebit adiacentes consonas, 1321sive secum vel sequenti copulatas syllabae, 1322singulae vel dividentur, longa fiet e brevi, 1323non secus producta quam si temporis dupli foret. 1324Nec minus longam probamus, una cum duplex erit, | 1325quia duarum consonantum vim suo praebet sono. 1326Vel gemellis cum iugamus syllabam vocalibus, 1327misceant sonum necesse est, iure distent temporum. 1328A et e simul iugatae, sive cum illa singulae 1329quinta quae vocalis est, longam creabunt syllabam. 1330I et u non hoc valebunt, sive praesint alteri 1331vel sibi cum copulantur, quia prior fit consonans, 1332illa quae remansit inde tempus unius tenet 1333sive duplum, quale et omnis, quando producta est, habet. 1334O cum e tantum iugatae longa semper syllaba est. 1335Cum duas sermonis usus comprehendit syllabas 1336 133613571336hoc ut exemplis probemus, resque ut omnis clara sit, 1337ante quae natura quaeque ratio sit dicam pedum. 1338Sed prius nitar docere simplices quos nominant, 1339una vis quod syllabarum est, quando binos scandimus. 1340Ergo cum duas videbis esse iunctas syllabas, 1341effici pedem necesse est, sint breves ambae licet; 1342una longa non valebit edere ex sese pedem, | 1343ictibus quia fit duobus, non gemello tempore. 1344Brevis utrimque sit licebit, bis feriri convenit, 1345parte nam attollit sonorem, parte reliqua deprimit 1346(ρσιν hanc Graeci vocarunt, alteram contra θέσιν): 1347una porro bis feriri quando poterit syllaba? 1348Temporum momenta sane lege certa dividunt, 1349seu duas pes quisque iunget sive plures syllabas: 1350aut enim quantum est in ρσει, tantum erit tempus θέσει, 1351altera aut simplo vicissim temporis duplum dabit, 1352sescuplo vel una vincet alterius singulum; 1353quicquid istis discrepabit, absonum reddet melum. 1354Latius tractant magistri rhythmici vel musici: 1355nos viam metri studemus parte ab aliqua pandere, 1356ergo cum reddenda rursus haec erit distinctio, 1357qua pedum natura poscet, satis habebo attingere. 135813731358Nunc pedes accedo primos, quos vocant disyllabos. 1359Primus ille est, iure primus, γεμών qui dictus est, 1360auctor et ductor melorum, qui duas breves habet. 1361Ante enim breve est creatum, redditum longum dein, 1362sicut unum numerus ante quam secundum prodidit. 1363Ergo natura repertus iure princeps dicitur, 1364ante quem non est creatus, quem sequuntur ceteri. 1365Δίβραχυν dixere Graeci, quod sit ambabus brevis; 1366πυρρίχιος idem vocatur, quippe, et aptus pyrrhichae, 1367tam cito motu recursat, quam breves hi sunt soni. 1368Tertium detrecto nomen, lege nam metri vetor, 1369παρίαμβον namque dicunt, si probatis κτασιν. 1370Ars vetat primae negare spatia bina syllabae, 1371reddere autem pedibus isdem plura cogor nomina, 1372nequis erret, quando nomen aliud alibi invenerit, 1373ac putet pigrum vel artis usque ad ista nescium. 137413921374Huius exemplum videbis esse, cum dices honor. 1375Est huic adversus ille qui duas longas habet, 1376syllabis compar priori, temporis duplum merens; 1377qui, quod in templis canorus a sono vocis malae 1378auribus libantis obstat et favet, spondeus est, | 1379hunc sonabis sive reges sive cives dixeris. 1380Verum uterque quantum in arsi, tantum habebit in thesi: 1381temporum mensura dispar, lex soni communis est. 1382Qui brevem primam tenebit, deinde longam syllabam, 1383erit iambus, pes virilis, acer et raptim citus. 1384Nec minus currit trochaeus, lege versa temporum: 1385syllaba longus priore, parcior novissima; 1386χόρ[ε]ιος idem nuncupatur a magistris plurimis. 1387Terna rite partientur ambo vicibus tempora: 1388ρσις unum possidebit, quando iambum partior, 1389fiat alternum necesse est, cum trochaeum divides. 1390Vis iambum, dic parens, si vis trochaeum, Roma dic. 1391Hactenus vicissitudo vertitur disyllabum, 1392nam quater reciprocantur numerus et tempus duplex. 139314051393Octo porro procreantur, quos vocant trisyllabos: 1394τρίβραχυν primo loquemur, tunc sequentur ceteri, 1395ut pedes sibi recursant temporum adversi vice. 1396Namque huic adversus ibit qui tribus longis patet: 1397hunc molossum nominarunt, hunc et ππειον vocant. 1398Temporum tria ille habebit, iste duplo tenditur; 1399quae tamen cum partieris, simpla duplis reddito. 1400Forma talis est minoris, anima quando dicimus; 1401hic trilongus tunc sonabit, quando Romanos loquor. 1402Qui breves primas habebit atque longam tertiam, 1403is erit νάπαιστος: sat audis quot sit iste temporum 1404(versus hic nusquam vacillat, hoc suo reddam loco), 1405huius exemplum tenebis quando populos nominas. 140614201406Dactylum post hunc loquemur, nam priori adversus est: 1407ordinis situ repugnans, temporum consors modo, 1408nam breves longam sequuntur quando dico Romulus. 1409Horum uterque tempus aequum librat arsi[m] cum thesi. 1410Cum duas longas sequetur una brevior syllaba, 1411pes erit βακχεος; ντίβακχ[ει]ος autem tunc erit, | 1412cum brevem primam locabis et duas longas dein: 1413nomina aut vertens vicissim, cum priorem dixeris 1414antibacch[i]um, nominato qui redit contrarius. 1415Temporum mensura par est: bina ternis appara, 1416ut pedum natura poscet ante vel retro brevem; 1417forma ut est Romanus illi, sic Catones alteri. 1418Septimum pedem loquemur, quem vocant μφίβραχυν, 1419cum duae breves utrimque, media longa ponitur, 1420quale si velis amoenus aut amicus dicere.

Quotation layer

Verg. ecl. 3, 22Verg. Aen. 5, 46Verg. Aen. 8, 425Verg. Aen. 6, 844Verg. Aen. 2, 230Verg. georg. 2, 278Verg. georg. 1, 317Verg. georg. 1, 271Verg. georg. 2, 384

Verg. Aen. 1, 28Verg. Aen. 11, 721Verg. Aen. 1, 160Verg. Aen. 11, 684