Ter. Mavr.

17831800180118101811183118321844184518601861187518761888188919071908191919201939

Ter. Mavr. 1783-1800 - 1920-1939

178318001783Nam[que] referre nihil sit qualis syllaba fini, 1784commataque hoc ipsum iuris habere volunt; 1785idcirco et verbo numquam uno cola ligari, 1786ut constet parti finis utrique suus. 1787Nam vitiosus erit sic pentameter generatus: 1788inter nostros gentilis oberrat equus. 1789Spondii duo sunt, quos dixi commate primo 1790posse dari, verum syllaba quae sequitur 1791nec penthemimerin verbi cum fine relinquit, 1792quae data pentametris regula prima sonis, | 1793nec post dactylico debet quae commate iungi 1794esse caput versus dactylici patitur. 1795Hoc ipsum melius mutata parte coibit: 1796gentilis nostros inter oberrat equus. 1797Tantam nostra nequit mensura absolvere litem, 1798malo tamen longa cludere comma prius. 1799Hos elegos dixere, solet quod clausula talis 1800tristibus, ut tradunt, aptior esse modis. 180118101801Nec tantum hexametris geminam subiungere partem 1802dactylicam mos est: saepe semel posita 1803praemisso hexametro dulcem subnectit epodum. 1804Talis epodus erit, 1805tibia docta, precor, tandem mihi dicere versus 1806desine Maenalios. 1807Hoc doctum Archilochum tradunt genuisse magistri; 1808tu mihi, Flacce, sat es: 1809diffugere nives redeunt iam gramina campis 1810arboribusque comae. 181118311811Cetera pars superest: mea tibia dicere versus; 1812haec iuncta frequentius ede[n]t 1813anapaestica dulcia metra; 1814cuicumque libebit, ut istos, 1815triplices dare sic anapaestos. 1816Atque ille poeta Faliscus, 1817cum ludicra carmina pangit: 1818uva, uva sum, et uva Falerna, 1819et ter feror et quater anno; 1820libro quoque dixit eodem: 1821unde, unde colonus Eoae? 1822A flumine venit Oronti. | 1823Erit ultima syllaba post tres 1824catalectica quae perhibetur; 1825nec non alias quoque binas 1826et tres superare solere, 1827pes sit licet integer ipse, 1828si non hunc regula poscet, 1829catalecticon hoc genus omne 1830et semipedem vocitari 1831supra quoque iam meministi. 183218441832Mirum tibi nec videatur 1833spondeon inesse anapaestis: 1834rex et dominus prior ipse est, 1835hic advena sumptus et hospes 1836de foedere temporis aequi; 1837quotiens locus expetet, ultro 1838reddet sua iura priori. 1839Alias tamen haec eadem pars, 1840quotiens ithyphallicon addit 1841metrum sibi, tale fit unum: 1842mea tibia dicere versus destitit Latinos, 1843iamdudum saucia cura deserit pudorem, 1844Priamique evertere gentem fata iam parabant. 184518601845Ithyphallica porro [di]c[t]itarunt musici poetae, 1846qui ludicra carmina Baccho versibus petulcis 1847Graio cum cortice, phello, tres dabant trochaeos, 1848ut nomine fit sonus ipso: Bacche Bacche Bacche. 1849Hexametrum quotiens ita totum dactylus explet, 1850ut nusquam in medio, sed sit spondeus in imo, 1851sive trochaeus erit, cum dempta est syllaba prima, 1852quae demi poterit, reliqui fient anapaesti, 1853ultimaque ex illis catalectica, quae remanebit. 1854Dactylico tali facile est hoc noscere versu: 1855at tuba terribilem sonitum procul aere recurvo. 1856At coniunctio, quae solida est, cum demitur inde, 1857ea formula fiet, ut est anapaesticus iste: | 1858tuba terribilem sonitum procul aere recurvo. 1859Ultima vo remanet, quia dempta est syllaba prima, 1860dactylon in primo reddens, spondeon in imo. 186118751861Nec non dactylico qui commate constat utroque, 1862pentameter, metrum quod erit choriambicon edet. 1863Exemplum ponam, tunc fiat quatenus addam: 1864nulla meo sedeat turba profana loco. 1865Dactylicum colis esse vides geminis: 1866primum et semipedem post detur syllaba longa, 1867sive est natura seu fit ab adpositis, 1868et quae nunc brevis est, fiat paenultima longa, 1869tempore producto; cetera permaneant. 1870Insere nulla meo iam, produc paene supremam, 1871qui locus ante fuit, lucus ut esse queat, 1872efficies metrum, nomen cui dant choriambo: 1873nulla meo iam sedeat turba profana luco. 1874Praemonui chorion dici quem saepe trochaeum 1875dicimus: hic prior est, alter iambon habet. 187618881876Nulla meo pes efficitur geminatus utroque; 1877iam sedeat choriambos item; mox turba profa pes 1878tertius accedit similis. Pars illa, na luco, 1879bacchio adversus fiet pes, nam brevis ante est 1880et geminae longae. Fiet catalexis in istum, 1881quia non eiusdem generis deprensus in imo est, 1882ut docui, nec enim cludit choriambus honeste. 1883Hoc Cereri metro cantasse Phalaecius hymnos 1884dicitur: hinc metron dixere phalaecion istud. 1885Nec non et memini pedibus quater his repetitis 1886hymnum Battiaden Phoebo cantasse Iovique, 1887pastorem Branchum cum, captus amore pudico, 1888fatidicas sortes docuit depromere Paean. 188919071889Qui multos legere negant hoc corpore metri | 1890Romanos aliquid veteres scripsisse poetas. 1891Dulcia Septimius qui scripsit Opuscula nuper 1892ancipitem tali cantavit carmine Ianum: 1893Iane pater, Iane tuens, dive biceps biformis, 1894o cate rerum sator, o principium deorum, 1895stridula cui limina, cui cardinei tumultus, 1896cui reserata mugiunt aurea claustra mundi. 1897Ecce vides ta mugiunt esse duos iambos, 1898temporibus namque pares, saepe sibi vicissim 1899cedere vel tribrachyn admittere saepe possunt: 1900tibi vetus ara caluit Aborigineo sacello. 1901Hic quoque succedere sic tribrachyn adnotabis, 1902longa quod est in geminas prima breves soluta, 1903tibi, similis nec minus altera pede consequenti, 1904ra ca; monui iam satis has saepe solere solvi: 1905pro chorio tribrachys hic bis datus invenitur. 1906Nec minus hoc, ra caluit Aborigineo sacello, 1907et chorius solvitur et tribrachys est iambus. 190819191908Anapaestus item quater editus hexametro 1909ita clauditur, ut choriambicus, antibaccho. 1910Faciet tibi perspicuum cito versus idem 1911dactylicus, modo qui potuit dare quinque anapaestos: 1912at tuba terribilem sonitum dedit aere recurvo, 1913tuba terribilem sonitum dedit aere curvo; 1914anapaestus inest quater, ultimus antibacchos. 1915Similem dabo versiculum, magis ut probetur: 1916tibi nascitur omne pecus, tibi crescit haedus. 1917Prima reponatur, redeat quoque tertia fini: 1918dactylicus tibi, qui fuerat modo, iam referetur, 1919nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit et haedus. 1920Generi datur auctor huic vetus Archebulus. 192019391920Dactylici finem versus si cludat iambus, | 1921hoc est pro longa brevis ut paenultima fiat, 1922auribus acciderit novitas inopina meleos, 1923versus ut hic resonare potest, ita si cecineris: 1924ite domum saturae, venit Hesperus, ite saturae, 1925Nile pater propera, sitiunt sata, Nile propera, 1926heus puer, ut mea sint tibi vilia carmina vides. 1927Si nusquam hoc aliquis lectum putat, ecce dabitur 1928versus Homericus Ausonio resonans ita modo, 1929quemque miuron Achaica gens vocitare solita est: 1930attoniti Troes viso serpente pavitant. 1931Livius ille vetus Graio cognomine suae 1932inserit Inoni versus, puto, tale docimen; 1933praemisso heroo subiungit namque miuron, 1934hymnum quando chorus festo canit ore Triviae: 1935et iam purpureo suras include cothurno, 1936balteus et revocet volucres in pectore sinus, 1937pressaque iam gravida crepitent tibi terga pharetra: 1938derige odorisequos ad certa cubilia canes; 1939dactylicum tamen hoc melius resonare poterit.

Quotation layer

Verg. ecl. 8, 21Hor. carm. 4, 7, 1-2

cf. Verg. ecl. 8, 21Annian. carm. frg. 1Annian. carm. frg. 2

cf. Verg. ecl. 8, 21Verg. Aen. 4, 1; cf. Verg. Aen. 4, 55Verg. Aen. 3, 1; cf. Verg. Aen. 3, 121

Verg. Aen. 9, 503; cf. Verg. Aen. 7, 513

Sept. Ser. carm. frg. 23, 1-4Sept. Ser. carm. frg. 23, 5

cf. Verg. Aen. 9, 503; Verg. Aen. 11, 799Bass. frg. VI 256, 13

cf. Verg. ecl. 10, 77Laev. carm. frg. 11a