Ars Ambian. rec. MOW

Ars Ambian. rec. MOW 1, 1 - 2, 9

Incipiunt declinationes nominum Omnia nomina, quibus latina utitur eloquentia, quinque declinationibus flectuntur, quae ordinem acceperunt ab ordine 5uocalium formantium genetiuos. Incipit prima declinatio . Quomodo intelleguntur nomina primae declinationis in ultimis syllabis? M. Nominatiuus et uocatiuus singulares in a et accusatiuum in am breues sunt; genetiuus et datiuus in ae 10dyptongon longi sunt, et ablatiuus in a longus est; nominatiuus et uocatiuus plurales in ae dyptongon longi sunt; genetiuus in rum breuis est; accusatiuus in as productus; datiuus et ablatius in is longi sunt; quando uero in bus exeunt differentiae causa, ut filiabus, bus breuis est. 15 Nominatiuus grecus in as aut in es longi sunt, ut 2, 15Aeneas, Anchises, et in ceteris casibus singularibus longi sunt, nisi accusatiuo: ipse enim breuis est; uocatiuus in grecis nominibus aliquando corripitur, aliquando producitur apud poetas. Genetiuus primae declinationis aliquando in as inuenitur, ut esca escas, familia familias, Maia Maias et cetera. Aliquando datiuus 20in ai inuenitur, ut aulai, pictai, terrai. Accusatiuus in grecis nominibus aliquando in an, ut hunc Aenean apud poetas.| De prima declinatione Prima igitur declinatio habet litteras terminales duas, a et s; terminationes uero tres,a,as,es:a, ut poeta; as, ut 2, 25Aeneas; es, ut Anchises. Alii addunt m in ebraicis nominibus, ut Adam, Abraham. In prima declinatione masculina propria greca in a inueniuntur, ut Iugurtha; appellatiua greca masculina, ut hic citharista; propria feminina, ut haec Deana; appellatiua, ut haec 30syllaba; propria masculina latina, ut hic Catilena; appellatiua, ut hic scriba; feminina propria, ut haec Gaia; appellatiua latina feminina, ut haec scriptura et alia innumerabilia; communia duorum generum, ut hic et haec conuiua et alia multa; trium generum duo tantum, ut hic et haec et hoc aduena et nequa: sed 35nequa non habet pluralem numerum; et promiscua, ut haec aquila; alii dicunt neutra greca in a, ut hoc Pascha et hoc manna, quae alii ebraica et feminini generis esse dicunt; et alii hoc Toria et hoc| Eliria, quae secundum Sergium masculina sunt et nomina fluminum. 40 40Et omnia nomina sicut dicit Priscianus seu graeca seu latina, seu masculina uel feminina, seu communia et participia feminina in a desinentia primae sunt declinationis, exceptis paucis femininis quae in secunda declinatione declinantur pronominis; et sunt ista nouem nomina:¦ una, ulla, nulla, sola, 45tota, alia, altera, utra, neutra: in us enim faciunt genetiuum. Neutra omnia in a, ut dogma, tertiae sunt declinationis. Litterarum enim nomina indeclinabilia sunt et neutra sunt semper, ut hoc alfa, hoc beta, hoc a. In as et in es in hac declinatione propria greca sunt, ut 50Aeneas, hebraica, ut Esaias; in es, ut Anchises; patronomica, ut Atrides et alia multa. Et ita declinantur masculina greca in a, ut hic cytharista huius cytharista et reliqua. Et ita declinantur omnia masculina graeca seu latina, ut poeta, propheta, proreta, athleta, agonitheta, 55heremita, euangelista, anachoreta. Et ita declinantur propria graeca masculina, ut Iugurtha; et non habent pluralem numerum quia propria sunt. Appellatiua graeca feminina, ut haec syllaba, huius syllabae et reliqua. Et sic declinatur ecclesia. 60Propria feminina graeca, ut, haec Deana, Minerua, Elena, Cassandra, Filomella. Et ita declinantur omnia feminina greca seu latina.

Critical apparatus

incipiunt declinationes nominum W: incipiunt quinque declinationes M; om. Oquinque M O: V Wflectuntur M W: inflectuntur Oordine M O1 W: hordine OIncipit prima declinatio suppl. suppl. Giammona 2016: om. M O Wsingulares M W: singulis Olongus M W: longa Oplurales M W: prlrls Oproductus M W1: productus est M1 O; products Wuero M O1 W: om. O‑bus exeunt M W: rebus Odifferentiae O W: differentia Mfiliabus O W: filiabus animabus M-bus suppl. suppl. De Nonno: om. M O WAeneas M W: Haeneas Osingularibus M: singularis O Wnisi M W: nis Oesca escas O W: aesca aescas MMaia Maias M W: mala malas Oin M O: om. W‑an M W: am OAenean M W: aeneam Ode prima declinatione M W: incipit prima declinatio Oterminales O W: om. Muero M W: om. Otres O W: III M‑a ‑as M W: a et as OAeneas M W: Haeneas Onominibus O W: om. MAbraham M1 W: Abraam M; Habraham OIugurtha M W: Iurtha Ocitharista M W: cytharista ODeana O W: Diana Mappellativa M O W1: om. WCatilena M O: Catilina Wet alia multa O W: om. Mneutra greca O W: neutri generis Mdicunt M O: dicuntur Walii M1 O W: om. Met M W: om. OEliria O W: Heliria Mdeclinationis M W: declinationi Ofemininis M W: feminis Onovem nomina O M: nomina novem Wuna O W: ina M; ina una M1‑us M W: huius Oenim M W: om. Oalfa M O W1: alpha Wet in M W: in Ogreca sunt M W: sunt greca OAnchises] id est pater Aeneae Opatronomica M W: patronomicas Oet M W: om. Oin ‑a M W: om. Ocytharista O W: citharista Mhuius cytharista scripsit Giammona 2016: om. W; huius citharistae M; hoc cytharistae Ograeca M W: greca in a Opropheta M O: om. Wproreta] id est custos navis Oanachoreta M W: anachorita OIugurtha M W: Iurta Oet M O1 W: om. Oet O W: om. Mdeclinatur M W1: declinantur O Wecclesia O W: aecclesia MDeana O W: Diana MElena M O: Helena WCassandra M W: Casandra Ogreca M O: om. W

Linguistic layer

Quotation layer