Ars Bob.

Ars Bob. 16, 3-9 - 17, 20-25

163-916, 3Sunt et Graeca, quae genetivum faciunt per ους aut per ος: 16, 4Σωκράτης Σωκράτους Socrates Socratis, Χρέμης Χρέμητος Chremes 16, 5Chremetis. Terentius Chremi declinavit, ut Sallustius Persi: 6etiam puerum inde abiens conveni Chremi; 7item accusativo Chremem pro Chremetem, et Vergilius Daren pro 8Dareten: 9praecipitemque Daren ardens agit. 10-1310Si qua autem flexa accentu reperiuntur, haec in suo remanent 11statu et Graecam declinationem sequuntur, velut hic Eumenes huius 12Eumenus, Euprepes Euprepus, quamquam quidam Euprepes Euprepetis, 13Eumenes Eumenetis declinari voluerunt. 14-2214Excipiuntur haec: a masculinis quidem locuples et heres (crescunt 15enim genetivo), item a femininis pubes, fides, pleps, Ceres, quamquam 16fides et pubes duplicem significationem habent et idcirco diversum 17genetivum faciunt. Est enim fides πίστις κα λύρα et ideo 18cum λύραν significat suam forman seruat et declinatur fides fidis, 19ut caedes caedis; cum vero πίστιν, fides fidei facit. Simili ratione 20pubes duas habet significationes: est enim βη κα βάζων; cum ergo 21βην significat, declinatur pubes pubis, ut nubes nubis; cum vero 22βάζοντα, pubes puberis. 30-17130In il masculina tantum, velut vigil vigilis, pugil pugilis; femininum 16, 1unum: Tanaquil Tanaquilis; neutrale nullum. 1623-2916, 23In ex masculina et feminina inveniuntur, neutrum nullum nisi 16, 24communione, velut masculina hic vertex huius verticis, feminina 16, 25silex silicis, ex communione hic et haec et hoc simplex. Horum nominum 26ablativi diverse efferuntur: namque per e efferuntur, ut ab 27hoc vertice, et per i, ut ab hoc simplici. Excipiuntur senex et supellex 28ideo: facit enim supellectilis et senis; item excipiuntur et haec quae 29genetivum per gis, non per cis, faciunt, velut grex, rex, remex. 172-517, 2In in Latina nulla, Graeca autem delphin delphinis, Telchin Telchinis; 17, 3horum incusativus secundum Graecam declinationem terminatur, 17, 4ut apud Vergilium: 17, 5Orpheus in silvis, inter delphinas Arion. 6-156In is masculina et feminina, hic funis et haec puppis, communia 7duorum generum, hic et haec suavis. Horum ablativus dupliciter 8effertur, et per e et per i, velut ab hac puppe et puppi; item accusativus 9duplex: hanc puppem et puppim, turrem et turrim. Utique 10eiusmodi nominum pluralis genetivus ante um syllabam i habet, 11velut harum puppium, harum turrium; excipiuntur haec tria, quae 12omnino i litteram neque genetivo plurali neque incusativo neque ablativo 13singulari admittunt; sunt autem haec: panis, canis, iuvenis. Excipiuntur 14et haec quae genetivo crescunt, velut cinis, lapis, pulvis, sanguis, 15vomis, cuspis, cucumis, pollis, lis, [vis], glis, Dis. 16-1916Graeca vero dupliciter declinantur; aut enim crescunt genetivo, 17ut Thetis Thetidis, aut eundem servant genetivum quem et nominativum, 18ut hic Zeuxis huius Zeuxis, hic Alexis huius Alexis. Vis vero 19singulariter tantum declinatur, velut haec vis huius vis. 26-18426In o masculina et feminina, neutralia nulla nisi quae ex communione 27veniunt; masculina hic Cato Catonis, feminina Iuno Iunonis. 28Sunt autem quattuor tantummodo quae [ut] neutralia esse possunt, 29quorum pars dimidia declinationem patitur, velut duo et ambo; 30pondo autem et octo monoptota sunt et tantum pluraliter efferuntur, 17, 1velut haec pondo horum pondo[rum]. Duo autem et ambo, etsi 17, 2correpta esse videtur, tamen accusativo dupliciter efferuntur: 17, 3namque hos duos et hos duo dicimus, item ambos et ambo apud auctores 17, 4invenimus. 1720-2517, 20In ix masculina et feminina, neutrale per se nullum nisi per communionem; 21masculina hic calix huius calicis, feminina salix salicis, 22communia hic et haec et hoc pernix pernicis. Genetivus autem singularis 23i litteram et corripit et producit, et in communibus quidem 24producit, in ceteris autem fere corripit. [ceterum in pix picis et nix 25nivis].

Critical apparatus

flexa bpleps] spes Keil; plebes fort. De Nonnonominum Eichenfeld–Endlicher Keil: omnium bhabet] habent b; habebit