De verbo ad Sev. 54, 24-55, 5 - 57, 30-58, 12
24-55524Per usus raritatem aut consuetudine
25desistente, ut illa quae in ‘‑νω’ exeunt, ‘λανθάνω, ἁνδάνω, μανθάνω’,
26quae non nisi usque ad praeteritum inperfectum apud illos flectuntur;
54, 1illa etiam, quae in ‘‑σκω’, ut ‘γηράσκω, τελίσκω, γαμίσκω, τιτρώσκω’,
54, 2et quae in ‘‑υω’ exeunt maiora disyllabis, ‘ὀμνύω, πηγνύω’, et quae in
54, 3‘‑ειω’ ut ‘ῥιγείω, ὀκνείω, βρωσείω, γαμησείω’, et quae ex monosyllabis per
54, 4iota geminantur, ut ‘τρῶ τιτρῶ, χρῶ κιχρῶ, βῶ βιβῶ’. Haec enim omnia
54, 5usque ad solum παρατατικόν illorum nec ultra possunt extendi.
555-105Sed
6apud Latinos omnia usu tantum destituente deficiunt. Nam ὀνοματοποιίαι
7eorum, ut ‘stridet’ et similia, ad declinationis ulteriora procedunt;
8pauca vero aut nulla sunt in quibus litterae male sibi cohaerere
9dicuntur; reliqua omnia, vel quia non lecta, vel usu respuente
10vetantur.
10-2010Inquam et sum defecerunt. Nam sequentes personae minime
11convenientes primae syllabarum exitu terminantur; alterum
12enim facit ‘inquam inquis inquit’, alterum ‘sum es est’, in quibus ἀναλογία
13verbis amica non exstat. Et illud quidem reliquis omnibus
14temporibus deficit; sum vero in aliud transit, ut per tempora declinetur,
15‘eram fui fueram ero’. ‘Ferio’ tempore perfecto deficit et vocem
16sibi aliunde mutuatur; ‘percussi’ enim dicimus, non ‘ferivi’. ‘Volo’ non
17ita declinatur, ut ‘molo’; ‘molo’ enim ‘molis molit’, ‘volo’ ‘vis vult’, et quae
18ex eo conponuntur ‘nolo malo’, ‘nolo’ ‘non vis non vult’, ‘malo’ ‘mavis
19mavult’. ‘Fero’ nullius coniugationis in secunda persona regulam servat,
20‘fero fers’. ‘Odi, novi, memini’ in omni paene declinatione deficiunt.
21-2921Alia sunt quae, cum personam primam non habeant, habent ceteras,
22ut ‘ovas ovat’: ‘ovo’ enim lectum non est. Item ‘furis furit’, cum ‘furio’
23usus ignoret. ‘Faris fatur, roras rorat, daris datur’; nec ‘roro’ tamen nec
24‘dor’ nec ‘for’ admittit auctoritas. ‘Hebet, aegret’, cum nec ‘hebeo’ nec
25‘aegreo’ sit relatum. ‘Soleo’ nescit futurum. ‘Verro’ perfectum negavit
26activum. Genuit ex quo themate veniat, nullus expressit, licet
27Varro aliique veterum dixerint genunt. Nec mirum; nam et apud
28Graecos tam praeterita invenies tempora quam futura quae praesentibus
29careant, ‘ήνεγκα, ἔδραμον, οἴσω’.
30 tit.30DECLINATIO DEFECTIVORVM.
30-56130Sum verbum defectivum, quoniam
31defecit coniugationibus temporibus participiis genere. Coniugationis
32enim nullis est; tempora aliunde accipit: quid enim ‘erat, fui’ ad sum
33attinent? Participium praesentis temporis non habet; generis itidem
55, 1nullius est; gerundia et inpersonalia non habet.
561-1855, 1Indicativo modo
55, 2temporis praesentis numeri singularis ‘sum es est’ et pluraliter ‘sumus
55, 3estis sunt’. Inperfecto: ‘eram eras erat eramus eratis erant’. Praeterito
55, 4perfecto: ‘fui fuisti fuit fuimus fuistis fuerunt’ vel ‘fuere’. Plusquamperfecto:
55, 5‘fueram fueras fuerat fueramus fueratis fuerant’. Imperativo
6modo ad secundam et tertiam persona: ‘es sit simus este sint’. Futurum:
7‘esto tu esto ille’ vel ‘sit estote sint’ vel ‘sunto’. Optativo modo
8temporis praesentis et praeteriti inperfecti: ‘utinam essem esses esset
9essemus essetis essent’. Tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto:
10‘utinam fuissem fuisses fuisset fuissemus fuissetis fuissent’.
11Futuro: ‘utinam sim sis sit simus sitis sint’. Subiunctivo modo tempore
12praesenti: ‘cum sim sis sit simus sitis sint’. Inperfecto: ‘cum essem
13esses esset essemus essetis essent’. Preaeterito perfecto: ‘cum fuerim
14fueris fuerit fuerimus fueritis fuerint’. Plusquamperfecto: ‘cum fuissem
15fuisses fuisset fuissemus fuissetis fuissent’. Futuro: ‘cum fuero fueris
16fuerit fuerimus fueritis fuerint’. Infinito modo temporis praesentis:
17‘esse’; praeterito: ‘fuisse’; futuro: ‘futurum ire’ vel, ut alii, ‘fore’. Participium
18unum temporis futuri: ‘futurus futura futurum’.
19-57919Ad similitudinem prioris et quae ex eo conposita sunt declinabuntur,
20ut est ‘prosum prodes prodest prosumus prodestis prosunt’.
21Praterito inperfecto: ‘proderam proderas proderat proderamus proderatis
22proderant’. Praeterito perfecto: ‘profui profuisti profuit profuimus
23profuistis profuerunt’ vel ‘profuere’. Plusquamperfecto: ‘profueram
24profueras profuerat profueramus profueratis profuerant’.
25Futuro: ‘prodero proderis proderit proderimus proderitis proderint’. Imperativo:
26‘prodes prosit prosimus prodeste prosint’. Futuro tempore:
27‘prodesto tu prodesto ille’ vel ‘prosit prodestote prosint’ vel ‘prosunto’.
28Optativo modo praesenti: ‘utinam prodessem prodesse prodesset
29prodessemus prodessetis prodessent’. Tempore praeterito perfecto
30et plusquamperfecto: ‘utinam profuissem profuisses profuisset profuissemus
31profuissetis profuissent’. Futuro: ‘utinam prosim prosis
32prosit prosimus prositis prosint’. Subiunctivo: ‘cum prosim prosis
33prosit prosimus prositis prosint’. Praeterito inperfecto: ‘cum prodessem
56, 1prodesses prodesset prodessemus prodessetis prodessent’. Praeterito
56, 2perfecto: ‘cum profuerim profueris profuerit profuerimus profueritis
56, 3profuerint’. Praeterito plusquamperfecto: ‘cum profuissem
56, 4profuisses profuisset profuissemus profuissetis profuissent’. Futuro
56, 5modo: ‘cum profuero profueris profuerit profuerimus profueritis
6profuerint’. Infinito modo: ‘prodesse profuisse profuturum ire’. Participium
7unum: ‘profuturus profutura profuturum’. Sic et alia, ut diximus,
8declinabuntur: ‘adsum, absum, desum, praesum, insum, obsum’
9et reliqua.
5710-2910Possum quoque verbum et idem defectivum simile superiori nisi
11quod participio defecit non praesentis temporis sed futuri. Indicativo
12tempore praesenti: ‘possum potes potest possumus potestis possunt’.
13‘Poteram poteras poterat poteramus poteratis poterant’. ‘Potui potuisti
14potuit potuimus potuistis potuerunt’ vel ‘potuere’. ‘Potueram
15potueras potuerat potueramus potueratis potuerant’. ‘Potero poteris
16poterit poterimus poteritis poterint’. Imperativo modo ad secundam
17et tertiam personam tempore praesenti: ‘potes possit possimus possitis
18possint’. Futuro: ‘potesto tu potesto ille’ vel ‘possit potestote possint’
19vel ‘possunto’. Optativo modo: ‘utinam possem posses posset possemus
20possetis possent’. ‘Utinam potuissem potuisses potuisset potuissemus
21potuissetis potuissent’. ‘Utinam possim possit possit possimus possitis
22possint’. Subiunctivo modo: ‘cum possim possis possit possimus possitis
23possint’. ‘Cum possem posses posset possemus possetis possent’.
24‘Cum potuerim potueris potuerit potuerimus potueritis potuerint’.
25‘Cum potuissem potuisses potuisset potuissemus potuissetis potuissent’.
26‘Cum potuero potueris potuerit potuerimus potueritis potuerint’.
27Infinito modo † numeris et personis † tempore praesenti ‘posse’,
28praeteritum ‘potuisse’. Futuro enim caret. Participium unum ex eo
29praesentis temporis: ‘potens’.
30-581230‘Fero’ itidem verbum defectivum quod et idem defecit aeque generibus
31et participiis et inpersonalibus. Indicativo modo tempore
32praesenti: ‘fero fers fert ferimus fertis ferunt’. ‘Ferebam ferebas ferebat
33ferebamus ferebatis ferebant’. ‘Tuli tulisti tulit tulimus tulistis tulerunt’
34vel ‘tulere’. ‘Tuleram tuleras tulerat tuleramus tuleratis tulerant’.
57, 1Futuro: ‘feram feres feret feremus feretis ferent’. Inperativo modo:
57, 2‘fer ferat feramus ferte ferant’. ‘Ferto tu ferto ille’ vel ‘ferat fertote ferant’
57, 3vel ‘ferunto’. Optativo modo: ‘utinam ferrem ferres ferret ferremus
57, 4ferretis ferrent’. ‘Utinam tulissem tulisses tulisset tulissemus
57, 5tulissetis tulissent’. Futuro: ‘utinam feram feras ferat feramus
6feratis ferant’. Subiunctivo modo: ‘cum feram feras ferat feramus feratis
7ferant’. ‘Cum ferrem ferres ferret ferremus ferretis ferrent’. ‘Cum tulerim
8tuleris tulerit tulerimus tuleritis tulerint’. ‘Cum tulissem tulisses
9tulisset tulissemus tulissetis tulissent’. ‘Cum tulero tuleris tulerit tulerimus
10tuleritits tulerint’. Infinito modo tempore praesenti: ‘ferre’;
11praeterito: ‘tulisse’; futuro: ‘latum ire’. Participium praesentis temporis:
12‘ferens’; futuri: ‘laturus latura laturum’.
Critical apparatus
lecta] sunt add. Keilignoret] ignoris B Faris] furis fatur Bdixerint] dixerit BOptativo modo
] optativum modum Bet] et et Bet] om. Bpotuero potueris potuerit potuerimus potueritis potuerint] potero poteris poterit poterimus poteritis poterint B† numeris et personis †] numeris et personis confusis Eichenfeld–Endlicher
Quotation layer
Varro Men. 35 cf. Prisc. ars 10, 38, 1
Info
Edition: M. Passalacqua (a c. di), Tre testi grammaticali bobbiesi, Roma 1984, 21-60 (GL V 634-654); cf. Macr. verb. in P. De Paolis (ed.), Macrobii Thedosii De verborum Graeci et Latini differentiis vel societatibus excerpta, Urbino 1990
Project: ERC PAGES, PRIN TAL
Encoding: Riccardo Morroni, Loris Silvestri