De verbo ad Sev.

De verbo ad Sev. 21, 1 tit. - 25, 9-16

211 tit.1DE VERBO 1-102Saepissime tibi requirenti, disertissime studiosorum Severe, verbum 3sermonis ... ratione ... uis regulae dirigatur, ac postulanti, 4si quid super eo declinando scriptum vel traditum noverim, ut docerem, 5libentissime parui, quo et amicitiae debito officio fungerer et a 6Graeca lingua Romanam nullis aut paucis admodum ostenderem discrepantem. 7Quae igitur vel antiquitas vestigando vel posteritas reperit 8exsequendo in hunc libellum contuli stricto sermone decerpta; 9doctissimas enim aures tuas non tam instruendas credidi quam commonendas. 11-22811Inprimis igitur coniugationes, quas tres omnino nec amplius 12recepit, ad similitudinem circumflexilium apud Graecos verborum 13ex secunda persona primae positionis agnoscimus, cum primam a, 14secundam e, tertiam i modo producta, modo correpta, vel ante litteram 15vel ante syllabam quaeque posita designet: ante litteram quidem 16in his quae o, ante syllabam vero in his quae or terminantur, 17ut amo amas, doceo doces, audio audis, lego legis, amor amaris, 18doceor doceris, audior audiris, legor legeris; tertia enim correpta 19hoc a ceteris distat, quod in his quae or terminantur i in e convertit. 20Ideo autem diximus in his quae o vel or terminantur, quoniam universorum 21, 1quae apud eos regulariter declinantur hae duae tantummodo 21, 2sunt syllabae terminales. Nam ea quae m [et s] et t vel i litteris 21, 3finiuntur solius auctoritate [vel] lectionis nec ullius normae lege firmantur, 21, 4ut sum es est, quaeque ex eo conponuntur, ut adsum prosum 21, 5desum possum potes potest, taedet pudet piget licet miseret paenitet, 6odi novi memini, quae etiam defectiva dicuntur, quod plurimis deficiant, 7ut coniugationibus generibus modis temporibus participiis, 8de quibus et ipsis postmodum disseremus. 229-249Modos etiam, quos illi γκλίσεις appellant, eosdem ac paene 10totidem habere noscuntur, indicativum imperativum optativum 11subiunctivum infinitum, quem ad modum Graeci ριστικν προστακτικν 12εκτικν ποτακτικν παρέμφατον. Nam inpersonalis non modus 13magis est, quam altera declinatio unius cuiusque verbi sine personis 14ac numeris per supradictos modos eademque tempora decurrens, 15quod et ipsum tamen reperies Graeco ex fonte demanans, ut 16sunt illa χρή πρέπει μέλει, χρ πλεν, χρ παιδεύεσθαι, χρ πολεμεν, 17πρέπει σωφρονεν, πρέπει νήφειν. In his enim nec numerus nec 18persona significatur, sed res tantummodo declaratur, quam fieri 19oporteat. Ad huiusmodi etiam illorum locutiones πειδ ηκτο, 20πειδ ριστα παρεσκεύαστο κα βεβούλευτο: nullius hic quoque personae 21vel numeri vox ipsa continet sensum. Hoc tamen solo distant 22a Graecis inpersonalia Latinorum, quod per modos, ut iam 23diximus, currunt et tempora, quod apud Graecos nullatenus reperitur. 25-231625In temporibus quoque non dispar observatio est, nisi quod sola 26deminutione superetur et discrepet eoque habeat pauciora. Nam 27cum apud illos prope universa duplicia sint, Latinorum loquella 22, 1simplicitatis compendio semel singula proferre contenta nec praeteritum 22, 2perfectum nec praeteritum plusquamperfectum nec futurum 22, 3secundum aut medium aut mox futurum admittit; όριστον quin 22, 4etiam illorum penitus ignorat. His quinque temporibus modi singuli 22, 5declinantur aut separatim unoquoque sonum proprium exprimente, 6aut iunctim, binis eandem possidentibus vocem et communem emittentibus 7sonum: separatim indicativus imperativus subiunctivus, 8iunctim optativus et infinitus. Ex quibus indicativus quidem et 9subiunctivus omnia receperunt, praesens amo, praeteritum inperfectum 10amabam, praeteritum perfectum amavi, praeteritum plusquamperfectum 11amaveram, futurum amabo; item subiunctivus cum 12amem, cum amarem, cum amaverim, cum amavissem, cum amavero; 13imperativus vero duo tantummodo, praesens et futurum, ama, amato; 14infinitus tria, praesens ut amare; praeteritum non trifariam divisum 15sed semel pro tribus enuntiamus, ut amavisse, futurum, ut 16amatum ire. 16-241516Quaeritur autem, cur hic ordo in illis sit, ut primum locum 17obtineat praesens, secundum praeteritum inperfectum, tertium praeteritum 18perfectum ac deinceps. Cuius haec ratio est: natura temporis 19haec est, ut semper transeat et lapsu celeriore decurrat ac vix 20ullo puncti momento possit consistere, ideoque aut iam praeterierit 21aut expectetur. Unde quidam haec duo tantummodo tempora esse 22dixerunt, praeteritum et futurum; praesens enim ne tam diu quidem 23manere posse, dum dicitur, sed incomprehensibili velocitate transitionis 24vix, dum nominatur, elabi. Necesse ergo fuerat ut inde principium 25sumeretur, unde transitus coepisset exordium, et gradatim 26cetera iungerentur, eo semper posteriore, quod plus habuerit praeteritionis 27atque transcursionis, et ea quae iam venerint minime praecedente 28venturo. Communis etiam in modis haec subtilitas quaestionis. 29Nam ibi quoque solet disquiri, an temere et ut fors tulerit 30alterum alteri praeponamus, aut sit aliqua ratio quae illis hunc ordinem 23, 1imposuerit. Et invenitur non sine causa eo pacto fuisse digestos. 23, 2Nam unusquisque eorum in activa vel passiva declinatione, 23, 3prout minus habuerit actionis vel passionis, ita posterior erit. Itaque 23, 4indicativus, qui habet absolutissimam ac perfectam de re quae agitur 23, 5pronuntiationem, merito primum obtinet gradum: nam qui dicit 6pingo, ipsam picturam a se iam fieri demonstrat; qui vero dixerit 7pinge, imperat ut fiat pictura, non iam esse designat; et qui pronuntiaverit 8utinam pingerem, votum sibi ac desiderium adhuc indicat 9esse pingendi; qui dicit cum pingam, pingere se ostendit sub condicionis 10incerto; qui pingere, nihil adhuc agi ex ipsa pictura demonstrat. 11Illud quoque indicativo detulit principatum, quod ex hoc verba alia 12derivantur, ut π το lego lecturio, lecto, lectito, π το caleo calesco, 13quaeque huiusmodi sunt; et quia nomina quoque verbialia ex 14hoc orientur, ut π το canto cantor, π το legi lex, π το parsi 15parsimonia. 2416-2016Personas easdem quas Graeci totidemque suscipit naturali ratione. 17Omnis enim sermo ab aliquo ad praesentem vel de se invicem 18vel de altero habetur. Ideo autem primam dicimus quae loquitur, 19quoniam, nisi fuerit a quo vox proficiscatur, non erit qui de se vel 20de altero possit audire. 21-2621De numeris vero superfluum loqui, cum plus quam notissimum 22sit dualem ex illis usum respuisse Romanum, nec omnino vocem ullam 23apud illos posse reperiri, quae dualitatem contineat praeter duo et 24ambo. Itemque merito utrubique a singularitate incipimus. Si enim 25omnis multitudo ex singulis constat, recte unitas praecedit, sequitur 26populositas. 251-90, 1Superest ut de figuris aliquid disseramus, quae cum eaedem apud 0, 2utrosque reperiantur, non nihil tamen peculiarius habere noscuntur 0, 3in conpositionibus. Denique sunt quaedam quae possunt ad simplicitatem 0, 4reverti, ut distraho, repeto; sunt quae minime possunt, ut 0, 5suspicio, conplector, amplector. Multa post conpositionem admissa 6sunt, cum simplicia non essent recepta, ut facior cum minime dicatur 7(ab eo enim quod est facio passivum non facior venit, sed fio fis 8fit), tamen adficior, reficior, conficior optime dicitur, et cum grego 9Latinum non sit, segrego, congrego, adgrego suavissime dicitur. 9-169Apud 10Graecos quaecumque cum praepositionibus conponuntur numquam 11corrumpuntur, ut est γράφω περιγράφω καταγράφω, βάλλω περιβάλλω 12καταβάλλω μφιβάλλω, γω συνάγω πάγω διάγω προάγω, φέρω προφέρω 13διαφέρω ναφέρω, φιλ καταφιλ; quin immo praepositionibus 14saepe corruptis nihilo minus intaminata perdurant: λέγω συλλέγω, 15φέρω συμφέρω, δέρω κδέρω, φέρω κφέρω, βάλλω συμβάλλω, πλέω κπλέω, 16τρέχω κτρέχω.

Critical apparatus

DE VERBO] INCIPIT DE VERBO Bsermonis ‹...› ratione ‹...› uis regulae dirigatur] sermonis usu an ratione alicuius regulae dirigatur Eichenfeld–EndlicherRomanam] romanum Bex secunda persona B1: exsecuta personae Blitteram] littera Bhis B1: aliis Bhae duae] haec duae B om. del. Eichenfeld–Endlicher del.;tamen adnotat et s referri posse ad ea verba quae careant prima, ut ovas ovat, de quibus cf. De verbo ad Sev. 55, 21-22 Ianus del. Keilsolius B Keil: solis B1 Eichenfeld–Endlicherlectionibus Keil: vel lectionibus B Eichenfeld–Endlicher Ianusdisseremus] deseremus Billi B1: ipsi Bsubiunctivum B1: coniunctivum B† Ad †] om. del.; Keil; at dub. Eichenfeld–Endlicher; adde add. fort. recte S. Mariottilac. statuit Keillocutiones] sunt add. Eichenfeld–Endlicher Keileoque Keil: eaque B Eichenfeld–Endlicher IanusLatinorum Keil: latoris B; latioris B1; Latii oris Eichenfeld–Endlicher Ianussimplicitatis] simplicitatis late tribus punctis supra late positis Bperfectum] del. B1admittit B1: admisit Biunctim] iuncti Beandem] eadem Bfuturum] futuro Bamato] post amato excidit definitio temporum optativi Passalacquaut inde B1: unde Bcoepisset] cepisset sed cf. ThlL s. v. exordium (Klepl–Meyer), V 2, 1569, 82-1570, 19 Keilaut] an coni. in app. Ianusloquitur] verba loquitur~fuerit partim hodie legi nequeunt in B propter litteras truncas quas nunc inclinatis typis exscribam: loquitur quoniam nisi fuerit Passalacquacum] eum Billos] expectes nos in app. Passalacquacontineat] continat Bitemque merito Keil: et quod e merito B; et quod de merito Eichenfeld–Endlicher Ianuseaedem Ianus Keil: eadem Bgrego ] greco Bsit B1: fit Bcorruptis Eichenfeld–Endlicher: corruptis verba ipsa Ianusintaminata] verba Eichenfeld–Endlicher