Frg. Bob. nom. Mariotti 91 - 100
91‘Verbenas’: rorem marinum.
92‘Pellexit’: evocavit.
93Inter ‘uvidum’ et ‘umidum’ hoc interest: ‘uvidus’ est qui intrinsecus
habet umores, ‘umidus’ qui a foris, unde etiam uva dicta ab eo quod
intrinsecus habeat umorem musti.
94‘Bianor’, quem dicit Vergilius in bucolicis (‘incipit apparere Bianoris’),
‘Ocnus’ dicebatur; is enim est, qui condidit Mantuam.
95Gallus poeta fuit optimus; is imperator et comes fuit Aegypti;
postea amavit meretricem quandam nomine Cytheride‹m›, quam Vergilius
‘Lycorida’ dicit; hanc etiam dicit Volum‹n›i cuiusdam libertam.
96‘Omnia parent’: in omnibus; figuratum est.
97‘Incultus’: ἀπολιτικός.
98‘Profecto’: sine dubio.
99‘Aemilium ludum’: locum dicit.
100‘Hunc’: huic similem.