Frg. Bob. nom. Mariotti 111 - 120
111‘Macte illa re’ dicimus, non ‘illius rei’.
112‘Garganus’ mons est Apuliae.
113‘Centenos, ducenos, trecenos, quadrigenos, quingenos’ et deinde
per omnia sic declinandum est et dicendum est, non ‘ducentenos’ et ‘tricentenos’.
114‘Caecuba’ vina optima dicuntur.
115‘Liquor’ si nomen est, corripitur, si verbum, producitur.
116Et ‘vomer’ et ‘vomis’ in nominativo varie, in genetivo similiter.
117‘Veniunt’: crescunt; ‘veniens in corpore virtus’.
118‘Sabei’ dicti ἀπὸ το‹ῦ› σέβεσθαι, quod apud ipsos nascitur tus,
quo deos pacamus.
119‘Frictas’ dicimus, non ‘frixas’.
120‘Atrine’, sicut ‘Nerine [Regine] Galatea’.
Critical apparatus
nomen] nomem n supra -m- scriptum est bvarie Mariotti: vario bτοῦ Eichenfeld‒Endlicher: το bpacamus b: placamus ut vid. ante corr. b; placamus item Serv. georg. 1, 57 Eichenfeld‒Endlicherregine b: om. secl., cf. supra 51 sq. et adn. 37 Keil