Frg. Bob. nom. Mariotti

Frg. Bob. nom. Mariotti 151 - 158

1511Compendia via cita, dispendia via per circuitiones difficilis. 1521Vertigine: confusione. 1531Hoc caenum, hoc lutum, genere neutro dicitur. 1541Eructo, eructas hodie neutrale dicimus tantum, antiqui utraque 2dicebant, et eructo et eructor, quod hodie non dicitur. 155155, 1Portitorem dicimus proprie qui portat. 156155, 1Servat: tenet. 157155, 1Stant: plena sunt, horrent. 158155, 1Epicurei definiunt quidquid visu aut tactu subiacet, hoc 155, 2corpus esse, unde et umbras corpora esse dicunt.

Critical apparatus

neutrale cf. supra 57 b: neutralia p; neutraliter Eichenfeld‒Endlicherdicimus Mariotti: đ b; dicitur Eichenfeld‒Endlicher; portitor[em] dicitur Keildefiniun‹t›] definiun btactu post corr. b: tastu ante corr. b