Frg. Bob. nom. Mariotti 11 - 20
11Omnis nominativus singularis ‹‘‑er’ syllaba terminatus› si Graecus
fuerit, producitur, si Latinus, corripitur.
12Omnia nomina ‘‑us’ terminata ‘‑i‑’ ante ‘‑us’ habentia in genetivo ‘i’
duplicant, in vocatiuo vero, si propria fuerint, ‘‑i’ faciunt, ut ‘Vergilius o
Vergili, Terentius o Terenti’, si autem appellativa, e correpta faciu‹n›t, ut
hic ‘egregius o egregie’, excepto generis neutri comparativo, quod secundum
12, 5rationem ‘‑us’ syllaba terminatum ‘‑ris’ facit genetivo, vocativo ‘‑us’
similem nominativo.
13Omnia nomina ‘‑us’ syllaba terminata facientia adverbia ‘‑e’ producto
faciunt, ut ‘summus summe, primus prime, egregius egregie’, exceptis
tribus, quae ‘‑e’ correpto faciunt contra rationem, ut ‘bonus bene, malus
male, ritus rite’, excepto uno, quod ‘‑o’ facit, non ‘‑e’, ut ‘falsus falso’, ut
13, 5Sallustius ‘falso queritur de natura sua genus humanum’; et ‘rarus raro’, ut
est hic ‘raro in urbem commeat’, quod Terentium dixisse est notum.
14‘Fortunam’: eventum teli.
15‘Haec compago’ Latinum non est, sed ‘haec compages’, et ab eo
quod est ‘‹compages› compagibus’ facit, a ‘compago compaginibus’ facit,
quod nemo dixit.
16‘Luere’: absolvi pecunia aput antiquos, quoniam pecunia damnabantur.
17Participium praesentis temporis a passivo Romani non habent
ideoque participio utuntur praeterito.
18Omnia nomina ‘‑des’ exeuntia aut propria sunt, ut ‘Thucydides’,
aut patronymica, ut ‘Tydides’, nam nullum nomen a patria exit in ‘‑des’;
quoniam dubitant in illo, quod dixit Vergilius, ‘Mygdonides’, unde alii
dicun‹t› a patria, sed errant, nam ‘Mygdonius’ dicitur; sed melius patronymicon
18, 5ut sit.
19‘Legit’: secutus est.
20‘Hic’ et ‘haec cognominis, huius cognominis’.
Critical apparatus
er syllaba terminatus suppl. Eichenfeld‒Endlicher coll. Fin. Metr. Bob. 40, 1-2faciu‹n›t] faciut bsecundum rationem ‘‑us’ syllaba terminatum] exspectes secundum rationem neutrorum us syllaba terminatorum De Nonno coll. Ps.Prob. cath. 1,80similem] simili Keilbene Keil: bone b; quaeritur bcompago] conpago Bcompages suppl. Keildicun] dicun B