Mall. Theod.

Mall. Theod. 4, 3 - 5, 8

Sed quoniam de syllabis ac pedibus abunde dictum 10est, ad ipsam metrorum demonstrationem distinctionemque veniamus. DE METRO DACTYLICO Metrum dactylicum hexametrum inventum primitus ab Orpheo Critias adserit, Democritus a Musaeo, Persinus a Lino, permulti ab Homero, qui profecto, cum heroum facta carmine suo explicare vellet, metri huius, quod ceteris omnibus 5, 5longe pulchrius celsiusque est, aut repertor aut certe adprobator fuit. Constat autem metrum dactylicum hexametrum heroicum ex dactylo et spondio vel trochaeo, ita ut recipiat spondium locis omnibus, dactylum locis omnibus praeter ultimum, trochaeum vero loco tantum ultimo. Huius exemplum: | 10arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris. Metrum dactylicum pentametrum recipit pedes hos: 5, 5spondium loco primo et secundo, dactylum locis omnibus, catalecton in medio et in fine. Huius exemplum: ingentes actus carmina nostra canent. Metrum aliud dactylicum pentametrum recipit pedes hos: dactylum sive spondium loco primo et secundo, catalecton 10in medio, deinde duos dactylos sine catalecto, ut est illud Sereni: et nihil est quod amem Flaminia minus. Metrum dactylicum asclepiadium habet primo loco spondium, secundo dactylum et catalecton, deinceps duos dactylos. Huius exemplum: laudamus vario musica carmine. 5, 5Hoc metrum a superiore eo distat, quod in illo est facultas primum et secundum pedem dactylum sive spondium conlocandi, in asclepiadio autem certa lex haec est, ut primo loco spondius, secundo dactylus, deinde catalecton, post duo dactyli conlocentur. Metrum dactylicum aeolicum recipit pedes hos: spondium sive iambum sive trochaeum loco primo, deinde duos dactylos, post spondium sive trochaeum. Huius exemplum: ampla condere moenia coepit. 5, 10Metrum dactylicum phalaecium hendecasyllabum constat ex spondio et dactylo et tribus trochaeis. Huius exemplum:| fulgens divitiis et ore clarus. Metrum dactylicum alcaicum hendecasyllabum 15constat ex iambo et bacchio et duobus dactylis. Huius exemplum: vides ut alta stet nive candidum. Horatius tamen primo loco etiam spondium praeposuit, ut est illud eiusdem: odi profanum vulgus et arceo. Metrum dactylicum sapphicum hendecasyllabum constat ex trochaeo et spondio et dactylo et duobus trochaeis sive trochaeo et spondio, ut est apud Horatium: iam satis terris nivis atque dirae. 5, 5Huic autem metro post tres versus additur finis heroici versus, ut est apud eundem Horatium: terruit urbem.

Critical apparatus

syllabis] syllabas P R UDE METRO DACTYLICO] om. θOrpheo] opheo εMusaeo] museo codd.Persinus] prosinus S; persius θ Ma Lino] ab alino M; alieno T; alienum Rheroum facta] eorum facta β; facta heroum Mfuit] fuisse θspondium locis omnibus] om. C; spondium locis omnibus praeter quintum nisi poetica licentia syllabam addere voluerit θ; spondium locis omnibus praeter quintum M Beda metr. 109, 21-24; spondeum locis omnibus excepto ut in quinta regione dactylum habeat propter lenitatem versus Iul. Tol. ars 227, 127-131Huius exemplum] huius exemplum de atramento noveris lector non causa sensuum punctos adnotitos sed pedum designationem lustratos W; huius exemplum DE ATRAMENTO NOVERIS LECTOR IN VERSIBUS CUNCTOS NON CAUSA SENSUS SED SCANSIONIS ESSE POSITOS P; huius exemplum DE ATRAMENTO NOVERIS LECTOR IN VERSIBUS PUNCTOS NON CAUSA SENSUS SED SCANSIONIS ESSE POSITOS R; huius exemplum DE ATRAMENTO NOVERIS LECTOR IN VERSIBUS PUNCTOS NON AUSA SENSUS SED SCANSIONIS ESSE POSITOS Ucatalecton in medio et in fine] om. ηrecipit] recepit W Cdeinde Q Fl: inde cett.catalecto] catalecton δ θMetrum] sanctorum meritis inclita gaudia exempli causa alia manus add. P cf. Iul. Tol. ars 228, 157 cf. Chevalier n. 18607primo loco spondium, secundo dactylum] primum spondium secundo dactylo W; primum spondium secundo dactylum ε θ; primum spondium secundum dactylum M; loco primo spondeum secundo dactylum Shaec est] est haec W Mconlocentur] in quo post tres versus solet semis heroicus id est spondeus et duo dactyli poni altera manus add. Pphalaecium Heusinger: faleucium vel phaleucium codd.hendecasyllabum] endecasyllabanum η; endecasyllabarum δ M; fudeca syllabarum Whendecasyllabum] endecasyllabarum W S M; almi prophetae progenies pia exempli causa manus recentior add. P cf. Iul. Tol. ars 229, 183 cf. Chevalier n. 915candidum Keil: candidus codd.Horatius] quis possit amplo famine prepotens exempli causa manus recentior add. P cf. Chevalier n. 16754arceo] argeo ηhendecasyllabum] endeasyllabarum S; endeca re syllabarum M; christe rex noster christe sanctorum summe confessor add. christe rex noster cf. Chevalier n. 2972 manus recentior add. Ptrochaeo et spondio et dactylo Romanini 2007: trocheo spondeo dactilo C; trocheo spondeo et dactilo M; trochaeo et spondio dactylo cett.terris] terri P S η; terrę Ufinis heroici versus] finis heroici carminis Ve; semis heroici versus C M; chimis heroici versus cett.; om. δeundem Horatium] undē oratium R; undemi horatium T; horatium eundem M

Witnessess layer

Sed ~ veniamus W P R S T U C E M

Metrum ~ oris W P R S T U C E M

Metrum ~ canent W P R S T U C E M

Metrum ~ minus W P R S T U C E M

Metrum ~ conlocentur W P R S T U C E M

Metrum ~ coepit W P R S T U C E M

Metrum ~ clarus W P R S T U C E M

Metrum ~ arceo W P R S T U C E M F

Metrum ~ urbem W P R S T U C E M F

Quotation layer

-. Verg. Aen. 1, 1

Sept. Ser. carm. frg. 18

-. Hor. carm. 1, 9, 1 -. Hor. carm. 3, 1, 1

-. Hor. carm. 1, 2, 1 -. Hor. carm. 1, 2, 4