Frg. Bob. nom. Mariotti 51 - 60
51‘Age’ adverbium est, plerumque verbum.
52‘Struices’ compositiones dicuntur patinariae, unde etiam ‘structores’
dicuntur.
53‘Pygargus’: caper cum candidis clunibus.
54‘Hirquitalli’: βούπαιδες.
55‘Gaditana’: Tyria, quod Gades insulas Hispaniae Tyrii tenuerunt.
56Omnia nomina ‘nis‑’ syllaba terminata Latina simplicia inanimalia
generis masculini sunt excepto nullo.
57‘Pharum’ genere feminino dicimus.
58‘Apis taurus’ dicitur apud Aegyptios, qui in pectore lunam albam
habet, quae adversus lunam et crescit et decrescit.
59Imperatores qui vicerant honoris gratia et praemii tibicinem accipiebant,
candelam et sellam curulem; milites ad colonias ducebantur et
territoria accipiebant.
60‘Metatores domuum’ dicuntur, ‘mensores frumenti et frugum’.