De verbo ad Sev.

De verbo ad Sev. 40, 1 tit. - 40, 24-27

401 tit.40, 1DE PRAESENTI INFINITO ACTIVO. 1-740, 1Omne infinitum activum praesentis 40, 2temporis in re desinit, ut amare, monere, audire, legere. Unde 40, 3etiam a fio fiere esse deberet, sed licet usus aliter optinuerit (fieri 40, 4enim nunc dicitur), Ennius tamen in X annalium fiere dixit, non 40, 5fieri. Regula autem iam superius dicta est; nam omne imperativum 6activum addita re syllaba fit infinitum, ama amare, mone monere, 7audi audire, lege legere. 8 tit.1DE PRAETERITO INFINITO ACTIVO. 8-118Omne praeteritum infinitum 9activum in se syllabam desinit; fit autem ex praeterito perfecto indicativo 10iultimo eius adiecta s littera et adsumpta se syllaba, secui 11secuisse, monui monuisse, audivi audivisse, legi legisse. 12 tit.12DE FVTVRO INFINITO ACTIVO. 12-1612Omne futurum activum per societatem 13participii seu gerundi sibi addito ire conformatur, amatum ire, 14monitum ire, auditum ire, lectum ire. 15Amare amavisse amatum ire, monere monuisse monitum ire, 16audire audivisse auditum ire, legere legisse lectum ire. 17 tit.17DE PRAESENTI INFINITO PASSIVO. 17-2317Omne infinitum passivum praesentis 18temporis ex suo veniet activo e in i commutata praeter tertiam 19correptam, ut amare amari, monere moneri, audire audiri. Ea vero quae 20tertiae sunt correptae, siquidem consonantem habuerint o ultimum 21praecedentem, ipsum o in i convertunt, ut lego legi, dico dici; si vero 22vocalem, quando i fuerit, o novissima subtrahetur, ut rapio rapi, capio 23capi, quando u, o finalis in i' transfertur, ut arguo argui, acuo acui. 24 tit.24DE PRAETERITO INFINITO PASSIVO. 24-2724Omne praeteritum infinitum 25passivum per societatem participii adiuncto esse vel fuisse verbo profertur, 26amatum esse fuisse, monitum esse fuisse, auditum esse fuisse, 27lectum esse fuisse.

Critical apparatus

'-re' desinit Eichenfeld–Endlicher Ianus: '-e' desinit B Keilsed licet B Eichenfeld–Endlicher Ianus: et licet Keilse B1: a se Btertiae] tertia B

Quotation layer

cf. De verbo ad Sev. 31, 6-9Enn. ann. 354