Frg. Bob. nom. Mariotti

Frg. Bob. nom. Mariotti 11 - 20

118Omnis nominativus singularis er syllaba terminatus si Graecus 9fuerit, producitur, si Latinus, corripitur. 1210Omnia nomina us terminata i ante us habentia in genetivo i 11duplicant, in vocatiuo vero, si propria fuerint, i faciunt, ut Vergilius o 12Vergili, Terentius o Terenti, si autem appellativa, e correpta faciunt, ut 13hic egregius o egregie, excepto generis neutri comparativo, quod secundum 14rationem us syllaba terminatum ris facit genetivo, vocativo us 15similem nominativo. 1316Omnia nomina us syllaba terminata facientia adverbia e producto 17faciunt, ut summus summe, primus prime, egregius egregie, exceptis 18tribus, quae e correpto faciunt contra rationem, ut bonus bene, malus 19male, ritus rite, excepto uno, quod o facit, non e, ut falsus falso, ut 20Sallustius falso queritur de natura sua genus humanum; et rarus raro, ut 21est hic raro in urbem commeat, quod Terentium dixisse est notum. 1422Fortunam: eventum teli. 1523Haec compago Latinum non est, sed haec compages, et ab eo 24quod est compages compagibus facit, a compago compaginibus facit, 25quod nemo dixit. 1616, 1Luere: absolvi pecunia aput antiquos, quoniam pecunia damnabantur. 1716, 3Participium praesentis temporis a passivo Romani non habent 16, 4ideoque participio utuntur praeterito. 1816, 5Omnia nomina des exeuntia aut propria sunt, ut Thucydides, 6aut patronymica, ut Tydides, nam nullum nomen a patria exit in des; 7quoniam dubitant in illo, quod dixit Vergilius, Mygdonides, unde alii 8dicunt a patria, sed errant, nam Mygdonius dicitur; sed melius patronymicon 9ut sit. 1910Legit: secutus est. 2011Hic et haec cognominis, huius cognominis.

Critical apparatus

er syllaba terminatus suppl. Eichenfeld‒Endlicher coll. Fin. Metr. Bob. 40, 1-2faciu‹n›t] faciut bsecundum rationem ‘‑us’ syllaba terminatum] exspectes secundum rationem neutrorum us syllaba terminatorum De Nonno coll. Ps.Prob. cath. 1,80similem] simili Keilbene Keil: bone b cf. supra 41 adn. 9; quaeritur bhic post corr. b: his ante corr. bcompago] conpago Bcompages suppl. Keilpecunia] penunia c supra -n- pr. scriptum est bparticipium post corr. b: pasticipium ante. corr. bThucydides post. corr. b: Thucidides ante corr. bdicun‹t›] dicun b

Quotation layer

Sall. Iug. 1, 1Ter. Hec. 175

Verg. Aen. 2, 342