Frg. Bob. nom. Passalacqua

Frg. Bob. nom. Passalacqua 7, 26-8, 1 - 7, 17-25

Omnia il terminata masculina ablativum singularem in e mittunt eaque mutata in um syllabam faciunt genitivum pluralem, ut hic pugil ab hoc pugile horum pugil[i]um, vigil vigile vigil[i]um. Feminina praeter unum Tanaquil nulla sunt; hoc tamen ipsum eandem 5regulam servat. Neutra quoque praeter unum nihil nulla sunt, quod tamen ipsum tres solos casus recipit, nominativum hoc nihil, accusativum hoc nihil, vocativum o nihil. Omnia al terminata, si peregrina fuerint, et ablativo casu e finientur et ea in um conversa facient genitivum pluralem, ut hic Hannibal ab hoc Hannibale horum Hannibalum; si vero Latina et neutri generis, ablativum in i mittent et addita um syllaba genitivum facient 15pluralem, ut hoc vectigal vectigali horum vectigalium, bidental bidentali bidentalium. Omnia el terminata, si peregrina fuerint, superiori regulae servient; si vero Latina, neutri generis erunt et tantum numeri singularis et in obliquis geminabunt l litteram et ablativo e finientur, ut hic Necamel 20ab hoc Necamele horum Necamelum, hoc vero mel ab hoc melle, hoc fel ab hoc felle. Mella tantum triptoton est; vicit propter auctoritatem Vergilianam: mellaque decussit foliis et alibi 25mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

Quotation layer

Verg. georg. 1, 131