Prisc. ars

Prisc. ars 18 tit. - 18, 4, 1

PRISCIANI CAESARIENSIS ARS LIBER XVIII DE CONSTRUCTIONE In superiore libro, de articularium dictionum et pronominum 5tractantes constructionibus, necessario plurima etiam de nominis et verbi constructionibus, sine quibus illa orationem perfectam complere nequeunt, diximus, quippe quae ex maxima parte communes eis sunt cum illis. In hoc quoque de nominibus et verbis praecipue, quamvis et de ceteris partibus, 10cum eis etiam plurima inveniantur communia, exponemus. Ergo minime mireris si eadem exempla constructionum repetantur, cum in plerisque consimiles sint supra dictorum et dicendorum rationes. Singulorum igitur casuum per ordinem constructiones videamus. 15Nominativus et vocativus absoluti sunt, id est per unam personam intransitive possunt proferri, ut ego Priscianus ambulo, tu Plato philosopharis, Aristoteles disputat. Et si substantivis verbis vel vocativis iungantur primae et secundae personae, non egent pronominibus, quippe essentiam sui vel 20nominationem significantes, ut homo sum, Cicero nominor; sin aliis consocientur verbis, tunc necessario adiunguntur pronominibus, ut ipsius essentiae praesentis demonstratione transeant a tertia persona conexione pronominum ad primam vel secundam, ut ego Priscianus scribo, tu Apollonius, vel 18, 5Apolloni, scribis. Et sciendum quod vocativus non eget pronomine, quippe cum secundam sua voce finiat personam, ut Apolloni, legis 18, 5vel lege; Terenti, scribis vel scribe Vergilius in X: vigilasne, deum gens, / Aenea? Vigila; Persius: censoremve tuum vel quod trabeate salutas , quamvis ad perfectam significationem bene additur indicativo verbo tu nominativus. Si vero tollamus pronomina ab hac constructione quae nominativo 10construitur, dicendo Priscianus scribo, Apollonius scribis, soloecismum facimus: nam nomina per se et participia absque vocativo casu tertiae sunt personae.

Critical apparatus

LIBER XVIII ] Incipit liber XVIII E F I J Q R T U W X; Incipit XVIII D L Y; incipit liber octavus decimus MDE CONSTRUCTIONE D E F I M P R T U X: DE CONSTRUCT( ) J; de construction. L; DE CONSTRUCTIONE LOCUTIONUM Q; DE CONSTRUCTIONE PRISCIANI GRAMMATICI W; om. O p Y Z; AUGUSTIS e subscriptione libri XVII E; AUGG e subscriptione libri XVII F U XIn] In ~ 1, 2 (p. 7, 13) rationes om. P

Quotation layer

Verg. Aen. 10, 228-229 cf. Claud. Don. Aen. 10, 228-229 p. 323, 5-10 Prisc. ars 7, 6, 1 et 17, 67, 1 Pers. 3, 29 censoremve] censoremque
Serv. auct. Aen. 3, 382 et 9, 641 Prisc. ars 17, 208, 2

Linguistic layer

ambulode constructione: casuum/ad casus c.: nominativo
de constructione: casuum/ad casus c.: vocativo
language: Latin
syntax: verb: intransitive
philosophorde constructione: casuum/ad casus c.: nominativo
de constructione: casuum/ad casus c.: vocativo
language: Latin
syntax: verb: intransitive
disputode constructione: casuum/ad casus c.: nominativo
de constructione: casuum/ad casus c.: vocativo
language: Latin
syntax: verb: intransitive
sumde constructione: casuum/ad casus c.: nominativo
de constructione: substantiva (verba)
language: Latin
syntax: case syntax: nominative
nominode constructione: casuum/ad casus c.: nominativo
de constructione: vocativa
language: Latin
syntax: case syntax: nominative
de constructione: casuum/ad casus c.: nominativo
language: Latin
syntax: case syntax: nominative
de constructione: casuum/ad casus c.: vocativo
language: Latin
syntax: case syntax: vocative
de constructione: casuum/ad casus c.: vocativo
de constructione: personarum c.: in secunda persona
language: Latin
syntax: case syntax: vocative
de constructione: casuum/ad casus c.: vocativo
de constructione: personarum c.: in secunda persona
language: Latin
syntax: case syntax: vocative
de constructione: soloecismus
language: Latin
rejected form / expression
de constructione: soloecismus
language: Latin
rejected form / expression