Prisc. ars

Prisc. ars 18, 4, 2 - 18, 7, 1

Quomodo ergo non dicimus ille lego vel ille legis, sic non dicimus Priscianus lego nec Apollonius legis; quomodo autem ille ego lego et 15tu ille legis recte dicitur, sic Priscianus ego lego et tu Apollonius legis, vel Apolloni: licet enim et nominativum et vocativum nominis secundis adiungere pronominum personis Vergilius: ille ego, qui quondam gracili modulatus avena / carmen; Horatius in I sermonum: tune Syri Damae aut 20Dionysi filius audes?; Vergilius in I Aeneidos: tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae? Et sciendum quod has quidem constructiones quae per nominativum absolvuntur stoici ξιώματα vel συμβάματα, id est dignitates vel congruitates, vocabant, ut ego Priscianus scribo, Apollonius ambulat, Plato philosophatur; illas vero quibus transitiones ab alia ad aliam fiunt personam, in quibus necesse est cum nominativo etiam obliquum aliquem casum 18, 5proferri, παρασυμβάματα dicebant, hoc est minus quam congruitates; quando vero ex duobus obliquis constructio fit, σύμβαμα, id est incongruitatem, dicebant, ut placet mihi venire ad te, sive nominibus ipsis tamen seu verbis hoc exigentibus. Nominibus quidem exigentibus obliquos, necesse est 10substantivum verbum vel participium consequi, ut filius Herculis sum vel filius Herculis esse dicor; et commodus duci sum et commodus duci esse videor; bonus sum animam et bonus esse animam intellegor; fortis sum virtute et fortis esse virtute appareo. Est autem quando per ellipsin verbi vel 15participii substantivi huiuscemodi casuum, id est nominativi cum obliquis, constructio soleat proferri, ut filius Pelei Achilles multos interfecit Troianos: subauditur enim participium verbi substantivi ens, quod in usu nunc nobis non est, pro quo possumus qui est vel qui fuit Pelei filius dicere vel subaudire. 20Similiter, aliis casibus nominativum consequentibus, vel supra dictum participium vel quae pro eo accipiuntur subaudire necesse est ad nominativum: commodus mihi amicus proficiscitur, id est qui mihi est commodus amicus; honestus faciem vir cernitur, hoc est qui est honestus faciem; celer 25pedibus currit homo, subauditur qui est.

Critical apparatus

et ‘tu ille legis’ recte dicitur, sic ‘Priscianus ego lego’ suppl. s. l. et in mg. Z: om. suppl. s. l. et in mg. Zid est] hic def. frg. Vallic.Plato Krehl ex duobus codd. Lips. (Universitätsbibl. 1234 et Rep. I 61, in quo tamen pho legitur): cato ω van Putschencongruitates] ut Cicero servat patriam M O U in mg. L T in mg. (bis!) W in mg.; tantum ci[...]ro servat [...]r[.]a(m) leg. p; ut cato instruit filium suum in mg. Y; cf. 16, 12, 2 servavit Cicero patriam; 18, 33, 1 o Cicero, ... patriam servasti; fort. excidit exemplum a Prisc. adlatum huiuscemodi casuum, id est nominativi suppl. al. m. s. l. Z: om. Z; nominativis P

Linguistic layer

de constructione: soloecismus
language: Latin
rejected form / expression
de constructione: soloecismus
language: Latin
rejected form / expression
de constructione: soloecismus
language: Latin
rejected form / expression
de constructione: soloecismus
language: Latin
rejected form / expression

Quotation layer

Hor. sat. 1, 6, 38Verg. Aen. 1, 617 cf. Serv. auct. Aen. 1, 617 cf. Prisc. ars 17, 59, 2; cf. 17, 145, 1; 17, 192, 2 et 17, 204, 1 Ps. Verg. Aen. 1, 1-2 cf. Pomp. GL V 202, 29 cf. Ars Ambr. 79, 132 cf. Smaragd. 92, 45-46 Prisc. ars 12, 11, 4; 17, 16, 1; cf. 17, 59, 2; cf. 17, 145, 1; 17, 165, 1; 17, 187, 1 et 17, 204, 1