Macr. verb. 51, 2-53, 16 - 71, 9 tit.
1Deinde omne participium in ‘‑ως’ desinens solam ultimam
2syllabam in ‘ἄλφα’ mutando idem tempus efficit, ‘γεγραφηκὼς
3γεγράφηκα, λελυκὼς λέλυκα: ‘εἰδώς’ autem non
4facit ‘εἶδα’, sed ‘οἶδα’. Solus igitur iste παρακείμενος vitiis
5obsessus non nocebit.
6Omne verbum Graecum, si in praesenti a simplici
7excepto ‘ρ’ incipit consonante, primam in tempore perfecto
8syllabam geminat, ‘γράφω γέγραφα, λέγω λέλεχα’, nec talis
9geminatio praepositionis adiectu impeditur, ‘προ‹κο›μίζω
10προκεκόμικα, συγγράφω συγγέγραφα’. Omne perfectum
11tempus in perispomenis vel solum primum in barytonis desinit
12aut in ‘‑κα’ aut in ‘‑φα’ aut in ‘‑χα’, ‘τετήρηκα, γέγραφα,
13πέπληχα’, adeo ut omne paene verbum similium declinationem
14sequatur, ‘τηρῶ τηρεῖς, χωρῶ χωρεῖς, τετή‹ρη›κα
15κεχώρηκα’˙ ‘γράφω γράφεις, τρέφω τρέφεις, γέγραφα τέτραφα’˙
16‘πλήττω πλήττεις, τάττω τάττεις, πέπληχα τέταχα’.
17Nec te moveat quod, si Graecum verbum incipiat ab
18una de his litteris quas δασέα σύμφωνα vocant, cum ad
19geminationem venitur, non δασύ iteratur, sed ἀντίστοιχον
20eius, ‘θαρρῶ τεθάρρηκα, φονεύω πεφόνευκα, χρίω κέχρικα’.
21In Latinis vero eadem littera geminatur, ‘fallo fefelli’.
22‘Ϝ’ enim apud Latinos δασύ non est, quia nec habent consonantes
23δασείας, et ‘Ϝ’ digammon est Αἰολέων, quod illi solent
24magis contra vim aspirationis adhibere: tantum abest ut
25pro ‘φ’ habendum sit. Ipsum autem ‘φ’ adeo Latinitas non
26recipit, ut pro eo etiam in Graecis nominibus ‘p’ et ‘h’ utatur,
27ut ‘Philippus, Phaedon’.
28‘Frigeo frixi’ facit a secunda coniugatione, ‘frigo’ vero
29‘frixi’ a tertia, unde ‘frixum frixorium’, id est ‘calefactorium’.
30Similiter ‘aceo aces acui’, unde inchoativum ‘acesco’, et
31‘acuo acuis acui[t]’; ‘fero tuli’ et ‘tollo tuli’, (‘sustulo sustuli,
32attulo attuli’): Accius vero in Andromeda etiam ex eo quod
33est ‘tulo’ quasi a themate ‘tulat’ declinat,
34‘nisi quod tua facultas nobis tulat operam’;
35‘vertor’ et ‘verror’ ‘versus sum'; ‘patior’ et ‘pandor’ ‘passus
36sum’, non ‘pansus’: Vergilius
37‘passis crinibus’;
38‘explico explicui’, quia ‘plico plicui'; sed Cicero pro Tullio
39‘explicavit’ ait.
1DE PLUSQUAMPERFECTO
1In Graecis verbis quae in ‘‑ω’ exeunt omne perfectum
2tempus mutat in fine ‘‑α’ in ‘‑ειν’ et facit plusquamperfectum,
3quod illi ὑπερσυντέλικον uocant. In capite vero, si perfectum
4‘a’ vocali incipit, ab eadem vocali et plusquamperfectum
55, 5incipiat necesse est, ‘ἔφθαρκα ἐφθάρκειν, εἴρηκα εἰρήκειν’;
6si vero initium perfecti consonans fuerit, tunc hypersintelicus
7ab adiecta sibi vocali incipit, ‘πεποίηκα ἐπεποιήκειν,
8γέγραφα ἐγεγράφειν’. Nec immerito: bina enim
9tempora, ut et supra diximus, naturalis quaedam cognatio
10copulauit, cum praesenti imperfectum, cum perfecto plusquamperfectum,
11cum aoristo Graecorum futurum. Ideo
12apud illos sicut incipiente praesenti a vocali imperfectum
13similiter a vocali incipit, si vero praesens a consonante coepit,
14additur imperfecto vocalis, ‘φθείρω ἔφθειρον’, ita et
15plusquamperfectum simili observatione de initio perfecti cognati
16sibi leges assumit, excepto eo quod brevem quam in
17principio perfecti repperit non mutat in longam, sicut mutat
18imperfectum de capite praesentis acceptam, ‘ἄγω ἦγον’. Post
19plusquamperfectum consequens erat ut de infinito tempore,
20id est περὶ ἀορίστου, tractaremus; sed ideo praetermittimus,
21quia eo Latinitas caret.
18DE FUTURO||
1Tres sunt omnino syllabae quae in Graecis verbis futuro
2tempori terminum faciunt: aut enim in ‘‑σω’ exit aut in ‘‑ξω’
3aut in ‘‑ψω’, ut ‘λαλήσω, πράξω, γράψω’,|| nisi quod quinta
4βαρυτόνων ante ‘-ω’ liquidam suam retinet. Item Graeca verba,
57, 5si perispomena sint cuiuscumque coniugationis, ultra numerum
6syllabarum praesentis augent una syllaba futurum,
7‘ποιῶ ποιήσω, τιμῶ τιμήσω, δηλῶ δηλώσω'; barytona in
8quacumque coniugatione eundem numerum seruant, ‘λέγω
9λέξω, ἄγω ἄξω, ἐγείρω ἐγερῶ, ἡνιοχεύω ἡνιοχεύσω’. In
10Graecis Latinisque verbis paenultima praesentis manet in futuro,
11‘ἀγαπῶ ἀγαπήσω’, ‘γα’ mansit; ‘θεραπεύω θεραπεύσω’,
12‘πευ’ mansit; ‘cogito cogitabo’, ‘gi’ mansit. Si verbum
13barytonon sit habens in praesenti μετάβολον ante ‘-ω’, id est
14liquidam consonantem, tunc paenultima, quae in praesenti
15longa fuit, fit brevis in futuro, ‘πλύνω πλυνῶ, κρίνω
16κρινῶ, ἐγείρω ἐγερῶ’. Diximus perispomena augere una
17syllaba futurum, quia crescit ultima, ‘φιλῶ φιλήσω, νικῶ
18νικήσω, στεφανῶ στεφανώσω’. Sed non semper sub eadem
19praecedentis litterae observatione succedit adiectio.
20Nam in prima coniugatione aut ‘η’ aut ‘ε’ ante ‘‑σω’ reperitur,
21‘πωλῶ πωλήσω, φορῶ φορέσω’. Et apud illos, quotiens in
22futuro ‘ε’ ante ‘‑‹σ›ω’ ponitur, brevem esse praesentis paenultimam
23observatum est. Nec tamen reciproca est necessitas,
24ut, quotiens brevis est paenultima praesentis, ‘ε’ ante ‘‑‹σ›ω’
25sit in futuro: ecce enim ‘νοῶ νοήσω, φιλῶ φιλήσω’. Secunda
26coniugatio aut ‘η’ ante ‘‑‹σ›ω’ in futuro habet, ut ‘ὀπτῶ
27ὀπτήσω’, aut ‘α’ productum, ut ‘περάσω’, aut ‘α’ correptum, ut
28‘γελάσω’. Deprehensumque est eorum futurorum ‘α’ in paenultima
29produci, quorum praesens aut nullam consonantem
30ante ‘-ω’ aut ‘ρ’ habet, ‘ἐῶ ἐάσω, περῶ περάσω’, ‹in› contrarium
31non redeunte necessitate, siquidem ‘χρῶ χρήσω’ facit et
32‘ἐγγυῶ ἐγγυήσω’: illic vero corripi, ubi in praesenti ante ‘‑ω’ ‘λ’
33invenitur, ‘γελῶ γελάσω’. Sed nec in hoc haec in se necessitas
34redit, ‘κολλῶ κολλήσω’. ‘Π‹ε›ινάσω’ autem et ‘διψάσω’
35Dorica sunt per solam litteram, non etiam per accentum: illi
36enim in omni futuro in ‘‑ω’ desinente ultimam circumflectunt.
37Tertia aut ‘ω’ in paenultima futuri habet aut ‘ο’. Sed hic certa
38distinctio est. Nam verba quae derivativa sunt ‘ω’ habent;
39quae vero principalia nec ex alio tracta ‘ο’, ‘τέκνον τεκνῶ
40τεκνώσω, στέφανος στεφανῶ στεφανώσω'; ‘ὀμῶ’ autem
41‘ὀμοῖς’, quia non derivatum est, ‘ὀμόσω’ facit et ‘ἀρῶ ἀροῖς
42ἀρόσω’. Apud Graecos non facile prima syllaba praesentis
43mutatur in futuro, quod praemissis patebit regulis. Futurum
44apud illos altero e duobus locis movetur, aut ultimo aut
45paenultimo. Ultimus duobus modis movetur, aut litteris aut
46accentu: litteris, ut ‘γράφω γράψω, νύσσω νύξω’, accentu,
47ut ‘νέμω νεμῶ, δέρω δερῶ’. Et cum movetur ultimus, non
48omni modo movet paenultimum; motus autem paenultimae
49omni modo ultimam movet, ‘ἀγείρω ἀγερῶ, μ‹ι›αίνω
50μ‹ι›ανῶ’. Hic enim et de paenultima subtracta est littera, et in
51ultimam cecidit accentus. Nec non et ‘πνίγω πνίξω, ἐρύκω
52ἐρύξω’. Mutata est et finalis in littera et quae antecedit in
53tempore, siquidem ‘ι’ et ‘υ’ verborum supra dictorum in praesenti
54quidem producuntur, corripiuntur autem in futuro. Si
55ergo necesse est ut in barytonis verbis quae habent in praesenti
56ante ‘‑ω’ liquidam consonantem in futuro paenultima ex
57longa brevis fiat, ut ‘ἀγείρω ἀγερῶ, μιαίνω μιανῶ’, sequitur
58ut, cum huius modi verba bisyllaba reperiuntur, in quibus
59syllaba quae incipit ipsa est utique [in] paenultima, tunc
60mutetur non quasi prima, sed quasi paenultima, ‘κείρω κερῶ,
61σπείρω σπερῶ’. Ita fit ut apud Graecos mutari nonnumquam
62futuri syllaba prima dicatur. Item ‘τρέφω’ primam litteram
63permutantes ‘θρέψω’ faciunt et ‘ἔχω’ ψιλόν, ‘ἕξω’ δασύ
64pronuntiant. Sed ‘θρέψω’ quidem ut diceretur Ἲωνες obtinuerunt,
65quibus libido est aspirationem modo addere, modo
66demere: addere, ut ‘τρέφω θρέψω’ et ‘τρέχω θρέξω’, demere,
67cum ‘θρὶξ τριχός’ faciunt.| ‘Ἔχω’ autem et ‘ἕξω’ circa
68aspirationem certa ratione dissentiunt, quia, cum fas esset
69utrique aspirationem dari, ut ‘ἕλκω ἕλξω’, hanc τῷ ‘ἔχω’ assignari
70necessitas illa non passa est, qu[i]a fieri non potest ut
71ulla vocalis praeposita ‘χ’ litterae aspirationem habeat.
72Denique ‘υ’, quia numquam sine aspiratione incipit, numquam ‘χ’
73litterae praeponitur, ne alterius natura violetur, aut τοῦ ‘υ’,
74si incipiat sine aspiratione, aut τοῦ ‘χ’, siqua‹m› vocalem
75cum aspiratione sustineat. Futurum ergo ‘ἕξω’, subducta
76aspiratione necessitate ‘χ’ litterae, spiritum vehementiorem
77aut recepit aut tenuit. In nonnullis vero verbis in ‘‑μι’ exeuntibus
78fit primae syllabae non permutatio, sed amissio, ut ‘τίθημι
79θήσω, δίδωμι δώσω, κίχρημι χρήσω’.
1DE PRAESENTI TEMPORE PASSIVO||
1Omne praesens tempus apud Graecos in ‘‑ω’ desinens modi
2indicativi generis activi verbi perispomeni, si secundae
3coniugationis sit, adhibet fini suo ‘‑μαι’ syllabam et facit de se
4passivum, ‘βοῶ βοῶμαι, τιμῶ τιμῶμαι': si vero sit primae
67, 5vel tertiae, ‘ω’ in ‘ου’ mutato et accepta similiter ‘-μαι’ passivum
6creat, ‘φιλῶ φιλοῦμαι, χρυσῶ χρυσοῦμαι’. Permutationem
7autem ‘ω’ in ‘ου’ de circumflexo accentu nasci indicium est||
8futurum linguae Doricae, quod hanc permutationem, cum in
9alterum genus transit, sibi vindicat, ‘ποιησῶ ποιησοῦμαι,
10λεξῶ λεξοῦμαι’. A[u]t in barytonis omnibus ‘ω’ in ‘ο’ mutato
11et adiecta ‘‑μαι’ passivum figuratur, ‘λέγω λέγομαι, τύπτω
12τύπτομαι, ἡνιοχεύω ἡνιοχεύομαι’. Ita ergo breviter definiteque
13dicendum est: omne praesens passivum habet in paenultima
14aut ‘ω’ aut ‘ου’ aut ‘ο’, ‘τιμῶμαι, φιλοῦμαι, γράφομαι’;
15quae aliter habuerint, ex illis verbis sunt, quorum prima
16positio in ‘‑μι’ exit, quae semper passivi paenultimam brevem
17faciunt, ut ‘τίθεμαι, ἵσταμαι, δίδομαι’. Item ex secunda
18vel tertia coniugatione eadem est secunda persona passivi,
19quae activi tertia, ‘νικᾷ ἐκεῖνος, νικᾷ σύ, στεφανοῖ ἐκεῖνος,
20στεφανοῖ σύ’. Item praesens quod in ‘‑μαι’ desinit, seu
21perispomenon seu barytonon et cuiuscumque coniugationis
22sit, praeter illa quorum prima positio in ‘‑μι’ exit, secundam
23personam una syllaba minorem profert, ‘λαλοῦμαι λαλῇ,
24τιμῶμαι τιμᾷ, στεφανοῦμαι στεφανοῖ, λέγομαι λέγῃ, θεραπεύομαι
25θεραπεύῃ’.
3DE TEMPORE MINUSQUAMPERFECTO PASSIVO
1Minusquamperfectum passivum apud Graecos duobus
2nascitur modis. Aut enim omne praesens tempus passivum
3mutata in fine ‘αι’ dipthongo in ‘ην’ cum adiectione temporis
4crescentis in capite facit ex se minusquamperfectum, ‘ἄγομαι
69, 5ἠγόμην, τρέφομαι ‹ἐ›τρεφόμην'; aut minusquamperfectum
6activum ante ultimam litteram suam inserit ‘‑μη‑’ et facit
7ex se passivum, ‘ἐποίουν ἐποιούμην, ἔγραφον ἐγραφόμην’.
8Apud Graecos minusquamperfectum passivum minorem
9syllaba[m] in verbis omnibus profert secundam personam
10praeter illa quae in ‘‑μι’ exeunt, ‘ἐποιούμην ἐποιοῦ, ἐτιμώμην
11ἐτιμῶ, ἐδηλούμην ἐδηλοῦ, ἐλεγόμην ἐλέγου’.
9DE PERFECTO ET PLUSQUAMPERFECTO PASSIVIS
Quotation layer
Acc. trag. 102 quia] p
quod
qui
qua
operam] p
opem
opem peream
Verg. Aen. 1, 480; et 2, 403-404Cic. Tull. frg. 2
Critical apparatus
παρακείμενος ed. princ.: paraceimenos pρ Jan: γ pπροκομίζω ed. princ.: προμιζω pσυγγράφω συγγέγραφα van Putschen: συνγραφω συνγεγραφα pτετήρηκα ed. princ.: τετηκα pnec p: non Janquod p1: quam peo Keil: ea pacui Jan: unde inchoativum acesco, et acuo acuis acuit add. in marg. p1; acuit p‘sustulo attulo attuli’] sustulo sustuli adtulo adtuli p; sustuli adtuli Jan; suffero sustuli et sustollo sustuli, affero attuli et attollo attuli tempt. coll. Charisii, Diomedis, Prisciani et Catholicorum Probi locis qui supra ad ll. 8-9 laudantur Keil; aut a sustulo sustuli, ut ab attulo attuli add. e.g. coll. Diom. GL I 380, 11 sqq. De Nonnotulat Keil: tuli pTullio p1: Tullo psi vero praesens a consonante coepit add. in marg. p1ἔφθειρον tempt. ed. princ.: εφθαρκα pquam p1: quia pπερὶ ἀορίστου ed. princ.: peri aoristoy pTres p De Paolis: Item III bψω p Eichenfeld-Endlicher: χω but] ut om. pγράψω p Eichenfeld-Endlicher: τραχω bβαρυτόνων Jan: barytonωn pτιμῶ τιμήσω δηλῶ δηλώσω add. in marg. p1μετάβολον p: ἀμετάβολον p. 42 (cf. ThlL VIII 868, 39-41), quod sine dubio Macrobio convenit Schoemann in excerpto maluit lectionem excerptori tribuendam servare De Paolisκρίνω κρινῶ De Paolis: κρυνω κρυνω p; χραίνω χρανῶ ed. princ.; alia tempt. Zeuniusσω Keil: ω pσω Keil: ω pσω Keil: ω pin suppl. dub. ed. princ.