Ps. Palaem. reg.

Ps. Palaem. reg. 1 tit. (p. 4, 1) - 6, 4 (p. 68, 3-4) ω

PALAEMON
Omnia nomina quinque vocalibus ablativo casu terminantur, a e i o u, id est quicquid declinaveris de nomine ablativum casum in has litteras ducit, ut puta haec Iulia 5ab hac Iulia, hic paries ab hoc pariete, hic et haec agilis ab hoc et ab hac agili, hic doctus ab hoc docto, hic versus ab hoc versu;
praeter pauca aptota, quae nos turbare non debent quia pauca sunt, ut puta nequam homo ab hoc nequam, nugas ab hoc nugas dicimus: hic videtur ablativus suscepisse 10m et s, sed in aptotis, non in legitimis et regularibus nominibus quae certo ordine declinantur.
Ergo ablativus casus singularis dat nobis regulam ad declinationem pluralis numeri, id est ad genetivum, dativum et ablativum casum, quomodo recte inveniantur: unde si ablativus habuerit a et o parem regulam dant, id est ut genetivum 1, 5pluralem in rum mittant, dativum et ablativum pluralem in is,
ut ab hoc docto horum doctorum, ab hac docta harum doctarum, sic dativum in is, ab his doctis viris, ab his doctis 1, 5mulieribus, praeter haec pauca quae contra artem suscepta sunt, ut mulabus, libertabus, deabus, natabus, filiabus, equabus, asinabus eodemque modo ambabus et duabus.
Diximus de duabus vocalibus, id est a et o, quia parem regulam habent. Restant tres vocales i e u, quae similiter 10disparem regulam habent: nam si ablativus i vel e vel u habuerit, si e correpta fuerit in um, si producta in rum, si i in ium, si u in uum genetivum pluralem mittunt, dativum et ablativum pluralem in bus, ut puta ab hoc forti horum fortium his et ab his fortibus, ab hoc homine horum hominum 15his et ab his hominibus, ab hoc versu horum versuum his et ab his versibus, ab hac re harum rerum his et ab his rebus.
Sed ut colligas ablativus quando exeat in has litteras, regulam genetivi singularis attende. Si in ae exierit genetivus 20ablativum in a mittit, ut huius Iuliae ab hac Iulia, huius Musae ab hac Musa.
Si genetivus in is exierit plerumque in e, aliquando in i, numquam in o mittit ablativum, ut puta huius parietis ab hoc pariete, huius hominis ab hoc homine. In genere communi nominativus et genetivus 1, 5si habuerint is ablativum in i mittunt, ut hic et haec agilis, hic et haec facilis ab hoc et ab hac agili vel facili.
Si qua sunt quae differant ab hac regula magis usu quam ratione factum est, ut puta haec ovis huius ovis: ablativum in i mittere debuit et tamen in e mittit, ut ab hac ove, non ovi. Sed 1, 5hoc, ut diximus, usu factum est.
Quodcumque nomen in nominativo er syllabam habet, tunc exit in o ablativus ipsius quando secundae est declinationis et non crescit una syllaba in genetivo singulari, quando genetivus i habueri, non is, ut puta hic aper facit ablativo ab 1, 5hoc apro, quia genetivus huius apri facit.
5Si vero nominativus er habuerit et genetivus is, ablativum non mittit in o, sed in e, ut puta hic pater ablativum in e ut ab hoc patre, quia genetivus singularis is habet; sic hic et haec pauper ab hoc et ab hac paupere, quia genetivus is habet, ut 10huius pauperis.
Genus omne per has syllabas comparatur: per ax, ex, ix, ox, ux, ans, ens, ons, ers, ors, am, us. Ax positivo, ut efficax, comparativo efficacior superlativo efficacissimus; sic fallax fallacior fallacissimus; ex, ut simplex simplicior 1, 5simplicissimus; ix, ut felix felicior felicissimus, pernix pernicior pernicissimus; ox, ut velox velocior velocissimus, ferox ferocior ferocissimus; ux, ut trux trucior trucissimus,
ans, ut amans amantior amantissimus, ens, ut sapiens sapientior sapientissimus, ons, ut insons insontior insontissimus, ers, ut 10iners inertior inertissimus, solers solertior solertissimus; ors, ut vecors vecordior vecordissimus; am, ut nequam; us, ut vetus.
Nomina tertiae declinationis quae in o exeunt nominativo singulari generis sunt feminini, exceptis paucis masculini generis, in quorum numero sunt ordo et ligo, et iis quae communis generis sunt, ut homo, nemo, bubo et margo. Nam cetera feminine 1, 5enuntiamus, ut Carthago Carthaginis, virgo virginis imago imaginis, indago indaginis, siligo siliginis, sartago sartaginis, ferrugo ferruginis, farrago farraginis.
Est alia quaestio quare, cum dicamus in ablativo singulari ab hoc arcu et plurali dativo et ablativo his et ab his arcubus, et non sic facit in dativo et ablativo plurali, ablativo ab hoc versu versubus, sed his et ab his versibus et fluctibus. Ea ratione 1, 5fit, propter differentiam alterius similis nominis. Si enim ab eo quod est arcus arcibus diceremus, non arcubus, fieret nobis confusio illius nominis ab eo quod sunt arces, licet sine discretione aliqua specubus et tribubus dicamus ab eo quod sunt specus et tribus; ab eo quod est veru verubus eodem modo.
Versus vero et fluctus et cetera in dativis et ablativis pluralibus i habent ideo quia haec nomina non conturbat similium nominum confusio vel similitudo. Ergo quomodo arcubus 1, 5dicimus ab eo quod sunt arcus, sic artubus ab eo quod sunt artus propter artes; hic vitus ab hoc vitu vitubus facit, nam vitibus ab eo quod sunt vites. Sic ergo observabis cum similia nomina inveneris.
Quaestio est unde intellegitur e productum in ablativo, 10unde correptum. Si acceperit rum genetivus pluralis facit in ablativo singulari e productum, et si non correptum est.
Sed melior regula est ut de dativo plurali cognoscamus utrum productum est an correptum. Unde si productum est e in ablativo singulari, accipiet bus et facit dativum 15pluralem; nam, si correptum est, mutat in i ut faciat dativum;
ut puta ab hac re, adice bus et facit rebus, ab hac specie, adice bus et facit speciebus; ergo sic intellegis productum esse ab hoc verbo pariete, cui si adicias bus non facit parietebus, sic et ab hoc homine hominebus, 20sed mutat e in i et accipit bus et sic erit Latinum et e correptum erit.
Omnes litterae generis neutri sunt, numeri tantum singularis: aptotae dicuntur, ut puta hoc a huius a huic a hoc a o a ab hoc a; sic b, sic c, sic d, sic omnes. Si vero adicias littera fiunt generis feminini, ut dicas a littera, c 1, 5littera.
Et multa alia nomina quae ad pondus et mensuram veniunt numeri sunt tantum singularis, ut puta aurum, argentum, triticum, oleum; sed multa alia diximus, non omnia.
Nomina quae in al exeunt, in el, in il, in ol, in 10ul, in ar, in er, in ir, in or, in ur, in an, in en, in in, in on, in un, et habent nominativum, ut puta, in al, Hannibal, ablativo ab hoc Hannibale; nominativo el, ut fel, mel, ablativo ab hoc felle, melle; nominativo il, ut vigil, pugil, ablativo a vigile, a pugile; nominativo ol, ut sol, ablativo a 15sole; nominativo ul, ut exul, ablativo ab exule;
nominativo ar, ut far, ablativo a farre, nominativo nectar, ablativo a nectare; quae vero in ar exeunt neutri generis et a ante ris in genetivo producunt, ablativum in i mittunt, ut hoc calcar 1, 5huius calcaris ab hoc calcari, hoc lacunar huius lacunaris ab hoc lacunari; ab eo quod est par, pare vel pari dicimus; er si habuerit nominativus, attende genetivum: si is habuerit, tunc mittit in e, ut hic pater huius patris ab hoc patre; quamvis ab imbri, a Septembri dicamus, sicque in aliis quibusquam quae nota sunt 10et mensium tantum nomina; in ir, praeter vir, cetera in e mittunt, si inveniuntur; nominativo or, ut marmor, ab hoc marmore; nominativo ur, ut fur, ablativo a fure, augur, ab augure;
Nominativo an, ut Paean, Paeane; nominativo en, ut hic pecten, ablativo a pectine, flamen, a flamine, lien, 1, 10a liene, rien, a riene, in feminino haec Siren, ablativo a Sirene, in neutro in en, ut carmen, a carmine, sic in masculino a cano, ut tibicen, tibicine, fidicen, fidicine, in epiceno, ut oscen, ab oscine.
Et nomina quae in en vel in in desinunt necesse est ut in ablativo e habeant, ut puta nominativo 15hic delphin ablativo ab hoc delphine. Sic etiam quae in on, ut hic Memnon, hic Orion, ab hoc Memnone, ab hoc Orione. Et quaecumque huiusmodi inveniuntur necesse est ut in e mittant ablativum.
Sane quia dixi, quae exeunt in al nominativo in e exire ablativo, verum est. Sed ne occurrat quaestio nominis illius quod est tribunal facit enim ablativo ab hoc tribunali, non tribunale, et cervicali, non cervicale , debes scire 1, 5quia magis secundum rationem ablativo ab hoc tribunali et ab hoc cervicali facere debet quam cervicale et tribunale, quia nominativus singularis debet esse minor nominativo plurali duabus syllabis. Sed in his nominibus, quae perpauca sunt, usus magis obtinuit.
Nomina quae in as exeunt tunc exeunt in e ablativo singulari si genetivus is habuerit, ut Maecenas Maecenatis ab hoc Maecenate. Ideo dixi attendendum esse genetivum singularem quia inveniuntur nomina quae in as exeunt et tamen 1, 5non in e mittunt ablativum, sed in a, ut puta Aeneas ab hoc Aenea, Menalcas ab hoc Menalca.
Ergo, cum inveneris in nominativo as, genetivum attende si habuerit is et sic pronuntia de ablativo, quod in e exit. Sed si tibi ablativus notus est et de genetivo dubitas, scito quia in is exit cum 10in e fuerit ablativus terminatus. Gentilia quoque ablativum in i mittunt, ut Arpinas Arpinati, Capenas Capenati. Sed veteres haec nomina magis in is et in e nominativo pronuntiabant, ut hic et haec Arpinatis et hoc Arpinate.
Et si fuerit nominativus in es, ablativum in e mittit, 15ut heres herede, nisi genetivus in ae exierit, ut Anchises Anchisae (tunc enim ablativus etiam in a exit) et locuples quod est omnis generis a locuplete vel locupleti.
Nominativus isʼ si fuerit in genere masculino vel foeminino ablativum in eʼ mittit, ut hic collis, hic vomisʼ, hic lapisʼ, ab hoc colleʼ, ab hoc vomereʼ, ab hoc lapideʼ, haec lis ab hac lite, haec vitis ab hac vite, haec 1, 5cutis ab hac cuteʼ; pauca adeo masculina in eʼ vel in iʼ mittunt, ut ignisʼ, vectisʼ, amnisʼ, anguisʼ, postisʼ. Illa quoque feminina in iʼ etiam exeunt, quae accusativos in imʼ mittunt, ut puppim puppiʼ, restim restiʼ, et ab iis quae sunt visʼ et strigilisʼ ab hac viʼ, ab hac strigiliʼ ablativum dicimus, et ab eo quod est avisʼ ab aveʼ vel 10aviʼ. In communi quoque genere isʼ in nominativo ablativum in eʼ mittit, nisi neutrum genus sit in eʼ, ut puta hicʼ et haec hostisʼ, ab hosteʼ, licet civisʼ a civeʼ vel civiʼ faciat.
10Osʼ si fuerit nominativus in eʼ mittit ablativum, ut haec dos ab hac doteʼ, hic mos ab hoc moreʼ, hoc os ab hoc osseʼ.
In genere neutro si nominativus usʼ habuerit ablativum in eʼ mittit, ut hoc vulnus huius vulneris ab hoc vulnereʼ; praeter vulgusʼ et pelagusʼ. Vetusʼ autem, quod est omnis generis, a vetereʼ vel veteriʼ ablativum ex se mittit. 1, 5In genere masculino usʼ si fuerit in nominativo, genetivum in iʼ mittit, ablativum in oʼ, ut hic doctus huius docti ab hoc doctoʼ; sic in femininis quae exeunt in usʼ, si in genetivo iʼ habuerit, in oʼ mittit ablativum, ut haec laurus huius lauri ab hac lauroʼ, haec cupressus huius cupressi ab hac cupressoʼ. 10Quod si genetivus in isʼ exierit ablativum in eʼ mittit, ut haec virtus huius virtutis ab hac virtuteʼ.
Is pronomen sic declinabis: is homo eius ei eum ab eo, et pluraliter ii eorum eis vel iis eos ab iis vel eis; feminino ea eius ei eam ab eaʼ, et pluraliter eae earum eisʼ vel iis eas ab iisʼ vel eisʼ; neutro id eius ei id ab eoʼ, et pluraliter 2, 5ea eorum eisʼ vel iis ea ab iisʼ vel eisʼ. Ideo volui hoc pronomen declinatum esse quia facit aliquibus dubietatem, praecipue in accusativo casu. Unde, si tibi mentio fuerit nominis neutralis in accusativo singulari, sic dices, ut puta, per idem templum transeamusʼ, per id pelagus navigemusʼ, per id iter 10gradiamurʼ.
Cui ad ornatum adiecta est et emʼ syllaba et facit idemʼ, non quia aliud significat idʼ et aliud idemʼ, sed idem ornatius dicimus; quomodo quidam cuiusdamʼ damʼ syllaba ad ornatum accessit, non quia aliud significat quiʼ et 2, 5aliud quidamʼ, sic eisdemʼ, sic eademʼ acceperunt demʼ syllabam, non ut aliud significarent, sed ut euphonia esset.
Etenim studium fuit omnibus eruditis musicare Latinitatem et id addere quo in aures dulcius laberetur, id demere quod rancidius offendisset auditum.
10Dicta sunt de pronomine illa quae paulo obscura videntur. Cetera enim a diligentibus artigraphis plene declinata sunt, quae facile reperias.
DE VERBO
Verborum ratio ita lata est ut nominis, ita quoque 15musicata est ut in nominibus demonstravi. Namque plurima in verbis quae rancidule audiebantur polita sunt, ut per anomaliam mollius sonarent quam per rectam regulam, quam postea dicemus.
Verba tribus modis accipimus: dicimus verba pro fallacia, ut puta dedit mihi verba; dicimus pro sermonibus quibusque, ut puta fecit verba Cicero; dicimus verba et haec quae per modos et tempora et personas declinamus.
3, 5Sunt autem principalia verba activa, passiva, neutra, communia, deponentia. De ceteris vero dicemus istis catholicis et generalibus explicatis. Activa sunt quibus nos aliquid agere significamus, ut lego legis legit, scribo scribis scribit. Passiva sunt quae de activis nascuntur, quibus nos pati aliquid 10enuntiamus, ut legor legeris legitur, scribor scriberis scribitur. Neutralia sunt quibus nos nec agere nec pati aliquid demonstramus, ut sedeo, iaceo, sto et alia, in quibus nullum negotium est nec agendi nec patiendi.
Communia sunt quae in or exeunt, numquam in o, et tam agere quam pati 15significant, ut criminor illum criminor ab illo, nec enim dicimus crimino illum. Deponentia sunt quod deponant speciem passivitatis et sumant activitatis et cum passive enuntientur, id est r littera, nihil tamen patiuntur, sed agunt solum, ut luctor luctaris luctatur, convivor, loquor, nanciscor 20et cetera talia.
Ergo redeamus ad primam coniugationem et de eadem lucidius tractemus. Prima coniugatio, quae est aʼ, quaeritur in activis et neutralibus verbis, ut diximus, ante novissimam litteram in secunda persona; venit ab his quattuor modis: 3, 5ab oʼ, ut clamo clamas clamatʼ, ab eoʼ, ut commeo commeas commeatʼ, ab ioʼ, ut lanio lanias laniatʼ, ab uoʼ, ut fluctuo fluctuas fluctuatʼ. Ergo, si videris secundam personam per asʼ exire, intellege primam coniugationem esse, ut clamo clamasʼ, commeo commeas, lanio laniasʼ, fluctuo fluctuasʼ.
Cognoscis utique primam esse; iam quid te doceat hinc attentius considera, ut, talia cum inveneris, in boʼ mittas futurum tempus ipsorum, ut clamaboʼ dicas, laniaboʼ, aestuaboʼ, commeaboʼ. Ecce docui te de promissivo tempore; doceo 3, 5te et quia producere debes cum dicis clamareʼ, laniareʼ, aestuareʼ, commeareʼ, ut ante reʼ novissimam aʼ littera produci possit semper.
Diximus de prima: dicendum et de secunda, quae dicitur eʼ, quae venit ab uno modo, id est ab eoʼ tantum, ut 10terreo terresʼ, doceo docesʼ, praebeo praebesʼ, sedeo sedesʼ, habeo habesʼ. Ergo et haec quomodo superior parem regulam dat, ut promissivum modum in boʼ mittat, terreboʼ, doceboʼ, praebeboʼ, sedebo, habeboʼ, et sic omnia huius regulae observabis. Sic etiam inifinitum producit quomodo prima 15coniugatio, ut dicamus terrereʼ, docereʼ, monereʼ, sedereʼ. Ergo duae istae parem regulam habent.
Remanet tertia coniugatio, quae tam producta est quam correpta, quae et ipsa quaeritur ubi et superiores, sed in activis, ut diximus, et neutralibus verbis. Venit autem ab his modis: ab o, ut lego legis, scribo scribis, ab io , ut rapio 3, 5rapis, facio facis, ab uo, ut ruo ruis, fluo fluis.
Ergo et haec te docet ut futurum tempus mittas in am, non in bo quomodo superiores; et facit futurum am, ut faciam, scribam, legam, ne dicas faciebo, scribebo, legebo, quia tertia 3, 5coniugatio in am semper promissivum tempus mittit. Quam coniugationem, ut dixi, quaeris in secunda persona ante novissimam litteram.
Infinitum vero modum corripit, ut legere, scribere, facere, ruere, non quomodo superiores producant. Quantum aestimo aptius dictum est de tertia 10correpta.
Nunc attende quae sit ratio tertiae productae vel quomodo potest discerni a tertia correpta, cum utraque in uno i constent, quod ante novissimam litteram inventurus est, ut puta exempli gratia dicimus fugio fugis et sentio sentis: secunda 15persona ambarum formarum per i exit quia et fugis per is et sentis per is; unde habet intellegi utrum correpta an producta sit? Sed intellegatur sic, id est de imperativo modo:
si exit in i a tertia producta venit, ut sentio sentis imperativo senti facit, haurio hauris imperativo hauri facit, servio servis imperativo servi facit; tertia vero correpta, licet simili forma exeat, tamen et haec discernitur de ipso imperativo 3, 5quem semper in e mittit, ut fugio fugis fuge facit, ruo ruis rue facit. Ergo discernuntur sic, quia correpta in e mittit imperativum, producta in i.
5Sed quid docet ipsa tertia producta? Attende futurum tempus: etiam et in bo sed magis in am, ut puta de futuro sic dicimus servio serviam et servibo et nesciam nescibo; sed magis in am mittit, ut dixi, quam in bo. Infinitivum vero producit semper, ut puta 3, 10haurire, sentire, servire, nescire.
Nam regula est activorum et neutralium verborum, in quacumque coniugatione, addas re syllabam ad imperativum modum, ut puta a prima coniugatione exit imperativus in a, ut clama, voca, 3, 5lania, adice re et facit infinitivum clamare, laniare, vocare; a secunda coniugatione exit imperativus productus in e, huic adicis re et facit infinitivum, ut mone monere, doce docere, praebe praebere; a tertia coniugatione correpta exit imperativus in e correptum, huic adice re et facit infinitivum, 10ut scribe scribere, lege legere, tolle tollere; a tertia coniugatione producta imperativus exit in i, huic adice re et facit infinitivum, servi servire, audi audire, hauri haurire.
Sed quaestio est de dic, duc et fac, numquid adiecta re integre sonaverit infinitivus: sed in hoc uso plurimum valuit. 3, 5Nam Vergilius dixit dice et Terentius face, quibus si adicias re faciunt integre sonare infinitivum modum dicere, facere, ducere.
Diximus de prima coniugatione passivorum et communium deponentiumque verborum, quae ante novissimam syllabam quaeruntur. Nunc dicendum et de secunda coniugatione ipsorum verborum, quae similiter illic quaeruntur ubi et 3, 5prima. In passivis, ut moneor moneris: ante ris e invenimus, quae est secunda coniugatio, quae in promissivo tempore exit in bor, ut monebor moneberis monebitur monebimur monebimini monebuntur;
in communibus, vereor vereris: ante ris e invenies, quae mittit futurum tempus in bor, ut verebor vereberis verebitur verebimur verebimini verebuntur 3, 5(commune est enim ut dicimus vereor te et vereor a te); in deponentibus, ut medeor mederis: ante ris e invenies, quae mittit futurum tempus in bor, ut medebor medeberis medebitur medebimur medebimini medebuntur.
Remanet tertia coniugatio, cuius locum implevit e 10littera correpta, ut in passivis legor legeris legitur: ante ris e est, sed quia correptum est locum tenet pro i, at per hoc, quoniam e correptum est, quod cedet pro i, quoniam in activis promissivum modum in am mittit, non in bo, sic in passivis in ar mittit, non in bor; sic in communibus ac deponentibus, 15ut puta sequor sequeris: ante ris e correptum est pro i correpto, mittit promissivum in ar, ut sequar dicas, non sequebor.
Remanet tertia coniugatio producta, ut puta in passivis, ut nutrior nutriris: ante ris i productum habet, ergo, 20quia tertia est, exit in ar, ut dicamus de futuro nutriar, et, quia producta, exit etiam in bor, ut dicamus et nutribor. Ergo sic observabis in communibus et deponentibus.
Infinitivus vero modus ipsorum verborum, a prima coniugatione et secunda et tertia producta, in ri exit, ut puta a prima ut clamari, a secunda moneri, a tertia producta nutriri; a tertia 3, 5vero correpta numquam exit in ri, sed in i, ut puta legi dicimus infinitivo et scribi, non legeri et scriberi. Sic et ungi, non ungeri, quia ungo dicimus, non ungeo.
Nam quomodo de ungeri et ungi habita quaestio est, quid, dicemusne 3, 5sic de tergeri et de tergi? Sed infinitivo tergeri dicimus, non tergi, quia indicativo tergeo facit, non tergo. Sic in ceteris observabis, ut, ubi inveneris secundam coniugationem ri habere infinitivo modo, eo dicas indicativo activae significationis, ut caveo, infinitivo etiam passivae significationis caveri, 10doceo doceri, terreo terreri, coerceo coerceri; licet pauca primae coniugationis in eo exeant indicativo activae significationis, ut puta meo meas, veo veas, laqueo laqueas, nauseo nauseas, enucleo enucleas, creo creas, excreo excreas, eodem modo eo et queo, quae duo tamen tertiae coniugationis cesserunt ad i 15productam. Sunt autem pauca verba quae magis per anomaliam dicuntur, ut fero fers, volo vis, sum es, edo es.
Quantum ratio postulavit de coniugationum ordine tractavimus. Nunc de participiis pauca dicenda sunt.
Sane omnia participia in praesenti tempore aut in ans exeunt, et veniunt a prima coniugatione, ut amans, clamans, aut in ens, et veniunt a secunda vel tertia correpta vel producta, ut monens, legens, serviens: nam monens 4, 5a secunda coniugatione est, legens a tertia correpta, serviens a tertia producta.
Futuri temporis participia semper in rus 4, 5exeunt ab omnibus verbis nisi a passivis. Praeteriti temporis semper aut in tus, aut in sus, aut in xus: in tus, ut scriptus, amatus, lectus, in sus, ut falsus, lapsus, in xus, ut nexus; est et unum in uus, mortuus. Futuri temporis participia a passivis vel communibus semper in dus: nam deponens 10numquam habet duo futura (nec enim dicimus luctandus est ille aut nascendus est), sed habetur unum, ut luctaturus, nasciturus, locuturus.
Licet apud veteres talia quoque communis generis reperiantur, sane regula est participia omnia praesentis temporis generis esse omnis, id est quaeque 15exeunt in ans et quaeque in ens, ut hic et haec et hoc amans, legens, serviens.
Praepositiones notae sunt accusativae et ablativae, ut puta ad praepositio: in masculinis ut ad illum vado, in femininis ad illam vado, in neutris ad illud vado templum vel theatrum; et pluraliter in masculinis ad illos, in femininis 6, 5ad illas, in neutris ad illa templa.
5Sane si tibi per hoc nomen interrogatio fit, ut si dicis puta ad quem vadis, vel ad quam vadis, vel ad quod, in plurali vero vide ne dicas ad templa vadis, sed ad quae templa, sic ad quae loca pergis, sic ad quae palatia, sic ad quae spatia et alia similia. In ablativis 10autem dicimus a te venio, sic ab illo, sic a templo, a theatro, ab illa, a vobis, ab aedibus, ab illis venio.
Remanent praepositiones utriusque, quae discernuntur de motu et situ. De motu, ut puta: quo is? Vides quia movet. Sed quid ergo respondebis? Ad accusativum casum, ut dicas in forum, in 6, 5templum, in balneum. Si vero situs est, et significat se fuisse alicubi, ablativo respondebis, ut dicas in foro fui, sic in thermis fui. Ergo tu sic attende ut, si fuit iam alicubi, ablativo respondeas, si adhuc velis ire, accusativo.
Abunde dictum sit de praepositionibus. Iam cetera habes in artibus plenissime dicta.

Ps. Palaem. reg. 1 tit. (p. 5, 1-2) - 6, 4 (p. 69, 1-2) μ

REGVLAE I. DE NOMINE
Omnia nomina quinque vocalibus ablativo casu terminantur, a e i o u, id est quicquid declinaveris de nomine 5ablativum casum in has litteras ducit, ut puta haec Iulia ab hac Iulia, hic paries ab hoc pariete, agilis ab agili, doctus a docto, hic versus ab hoc versu;
praeter pauca aptota, quae nos turbare non debent quia pauca sunt , ut puta nequam homo a nequam dicimus, nugas homo a nugas 10dicimus: hic videtur ablativus suscepisse m et s, sed in aptotis, non in legitimis et regularibus nominibus quae certo ordine declinantur.
Ergo ablativus casus singularis dat nobis regulam ad declinationem pluralis numeri, id est ad genetivum, dativum et ablativum casum, quomodo recte inveniantur: unde si ablativus habuerit aut a aut o parem regulam dant, id est ut 1, 5genetivum pluralem in rum mittant, dativum et ablativum in is,
ut a docto doctorum, a docta doctarum, sic dativum et ablativum in is, a doctis viris, a doctis mulieribus, 1, 5praeter illa pauca quae discernendi sexus gratia in bus mittunt dativum et ablativum, ut his et ab his deabus, filiabus.
Diximus de duabus vocalibus, id est de a et o, quia parem regulam habent. Restant tres vocales i e u, quae 10similiter et ipsae parem regulam habent: nam si ablativus i vel e vel u habuerit, genetivum in um mittit, dativum et ablativum in bus, ut puta ab hoc forti fortium fortibus, ab hoc homine hominum hominibus, ab hoc versu versuum versibus.
15Sed ut colligas ablativus quando exeat in has litteras, regulam genetivi singularis attende. Si in ae exierit genetivus ablativum in a mittit, ut huius Iuliae ab hac Iulia, huius Musae ab hac Musa.
Genetivus si in is exierit plerumque in e, aliquando in i, numquam in o mittit ablativum, ut puta huius parietis ab hoc pariete, huius hominis ab hoc homine. Genetivus et nominativus si habuerint is 1, 5ablativum in i mittunt, ut agilis, facilis, ab agili, facili.
5Si qua sunt quae defecerunt ab hac regula magis usu quam ratione factum est, ut puta haec ovis huius ovis: ergo ablativum in i mittere debuit et tamen in e mittit, ut ab hac ove, non ovi. Sed hoc, ut diximus, usu factum est.
Genetivus si habuerit i in genere masculino ablativum in o mittit, ut 10huius docti, huius iusti, ab hoc docto, ab hoc iusto. Sed ideo dixi in genere masculino hoc observari debere, quia in genere feminino invenitur genetivus i habere et in e exire, non in o, ut puta huius rei ab hac re, huius speciei ab hac specie.
Genetivus si habuerit us ablativum in u mittit, 15ut huius versus, fluctus, ab hoc versu, fluctu. Si ergo de genetivo trahis regulam ad ablativum singularem, ablativus dat regulam ad genetivum et dativum pluralem quam supra memoravi.
Nominativus si is habuerit aut parem habebit 20genetivum, ut hic ignis huius ignis, haec puppis huius puppis, aut si crescit genetivus per has litteras crescit, per n r t d; per n, ut puta sanguis sanguinis, per r, ʻcinis cineris, pulvis pulveris, per t, Samnis Samnitis, per d, cuspis cuspidis.
Ablativus cum habuerit e nunquam admittit in nominativo um, ut puta legimus verbere in ablativo: quaeritur utrum in nominativo um habeat, ut dicas hoc verberum; sed prohibemur regula: ablativus cum habuerit e numquam 1, 5admittit in nominativo um.
5Ergo, si hoc verberum non dicimus, quomodo dicendum est? Hoc verber, quomodo ac uber, et pluraliter verbera, ubera. Huic regulae contrarius venit nominativus um: nam si nominativus um habuerit numquam admittit ablativum in e; hoc observabis 10perpetuo.
Genetivus cum habuerit is numquam mittit ablativum in o, ut puta ne dicas paupero patre natus sum. Genetivus enim singularis is habet (dicimus enim huius pauperis), ergo ablativus non potest exire in o, sed aut in e aut 15in i.
Genus neutrum in nominativo si habuerit e, in i terminatur ablativus, ne dicas ab hoc monile, sed ab hoc monili, et hoc mare ab hoc mari, non ab hoc mare: numquam enim genus neutrum quattuor casus similes habet, ut in nominativo 1, 5e, sic in accusativo, sic in vocativo, sic in ablativo,
deinde quia in his nominibus generis neutri ablativo casui adici debet a littera et statim fieri nominativus pluralis, ut puta ab hoc monili, adice a, monilia, ab hoc sedili, adice 1, 5a, sedilia, ab hoc facili, adice a, facilia. Sic ergo per omnia observabis, in talibus dumtaxat nominibus.
Genus neutrum numquam in nominativo habet a nisi in Graecis, ut puta schema, thema, huius schematis, thematis, quomodo genus femininum in nominativo numquam 10exit in e nisi in Graecis, ut Andromache, Hecabe, nec in um exit generis feminini nominativo, ut puta in Terentio haec Glycerium, Phanium, et alia.
Genus neutrum, cum in us exit nominativo, necesse est ut crescat una syllaba in genetivo; et ablativum in e mittit, 15ut puta hoc pecus huius pecoris ab hoc pecore, hoc pectus huius pectoris ab hoc pectore, hoc facinus huius facinoris ab hoc facinore; praeter vulgus et pelagus', quia vulgus plus apud antiquos masculino genere dictum est quam neutro; pelagus vero ideo ad hanc regulam non pertinet quia nomen 20de Graeco est.
Genus neutrum, quando in nominativo habet um, genetivo pares syllabas dat, ut puta hoc templum huius templi, hoc telum huius teli. Genus neutrum, quando in nominativo ium habet, in genetivo geminat i litteram, ut puta 1, 5hoc gaudium huius gaudii, hoc imperium huius imperii, hoc ingenium huius ingenii. Sic observabis in ceteris, quia genetivus minor esse non debet nominativo.
5Nam et in genere masculino si nominativus ius habuerit necesse est in genetivo geminet i, ut puta hic filius huius filii dicimus per duo i, hic Mercurius huius Mercurii, hic genius huius genii, hic Iulius huius Iulii. Si vero nominativus us 1, 10habuerit, non ius, non geminat i in genetivo, ut puta hic Coronatus huius Coronati, hic Honoratus huius Honorati, non Honoratii.
Genus neutrum, si habuerit in nominativo e, ut puta hoc monile, hoc sedile, necesse est genetivo is habeat, 15ut monilis, sedilis, ablativo i, ut monili, sedili.
Quodcumque nomen in nominativo er syllabam habet, tunc exit in o ablativus ipsius quando genetivus i habuerit, non is, ut puta hic aper facit ablativum ab hoc apro, quia genetivus huius apri facit.
Si vero nominativus er 20habuerit et genetivus is, ablativum non mittit in o, ut puta hic pater ablativum in e ab hoc patre, quia genetivus is habet; sic hic et haec pauper ab hoc et ab hac paupere, quia genetivus is habet, huius pauperis.
Omnia monosyllaba generis masculini et feminini accusativum in em mittunt excepto uno nomine, id est vir virum. Nam cetera in 'em' mittunt, ut diximus, ut puta 'sol solem', Mars Martem, ars artem, sors sortem, mors mortem, 1, 5frons frontem, ros rorem, lex legem, mas marem, mos morem, lar larem, par parem, fur furem. Vides omnia monosyllaba, ut diximus, in em exire accusativo casu.
Genus neutrum tres casus habet similes, nominativum, 1, 5accusativum et vocativum. Ideo hoc monemus ut, si de pelago tibi fit mentio, sic dicas: per medium pelagus navigavi, ideo quia accusativus similis est nominativo, sed in genere neutro.
Nunc regulam comparationis accipe. 10Masculinum genus comparatur per has syllabas: per us, per er, per ex; per us, ut doctus doctior doctissimus; per er, ut asper asperior asperrimus, sic niger nigrior nigerrimus et cetera talia; per ex in genere masculino unum nomen est quod vadit per gradus, ut senex senior; superlativum non habet, 15nec enim dicimus senissimus.
Commune genus quod comparari potest per has syllabas exit, per is et er. Per is, ut agilis agilior agilissimus vel agilissima, levis levior levissimus vel levissima; sed ab hac regula defecerunt pauca euphoniae gratia, ut facillimus 20dicatur, non facilissimus quomodo fortissimus, et simillimus, non similissimus: sed haec perpauca sunt, turbare nos non debent.
Per er vero comparatur genus commune, sed in paucis nominibus, ut hic et haec acer acrior acerrimus vel acerrima, hic et haec pauper pauperior pauperrimus vel pauperrima.
Genus omne per has syllabas comparatur: per ax, ex, 1, 5ix, ox, ans, ens, ons, ers, ors, am, us. Ax, ut efficax, fallax, ex, ut simplex, ix, ut felix, pernix, ox, ut velox, ferox,
ans, ut amans, ens, ut sapiens, ons ut insons, ers, ut iners, sollers, ors, ut vecors, am, ut nequam, us, ut vetus:
dativis ipsorum adicis or et facis 10comparativum, genetivis adicis simus et facis superlativum; praeter nequam et vetus, quia, ut dicas nequior, de quovis casu tollis am, adicis i et or et facis nequior, adicis issimus et facis nequissimus;
ab eo vero quod est vetus dativo adicis or et facis comparativum veterior, subducis 15huic dativo i, adicis rimus et facis veterrimus; si observabis et in femininis et in neutris, ut faciat veterrima veterrimum. Vetustissimus autem a vetusto venit et facit vetustus vetustior vetustissimus, sic feminino vetusta vetustior vetustissima, sic neutro vetustum vetustius vetustissimum.
Sunt nomina generis neutri quae tres casus habent in plurali tantum, nominativum, accusativum, vocativum, ut iura, haec iura in nominativo, haec iura in accusativo, o iura in vocativo; sic et maria et vina et mella et fella et aera. 1, 5Vocantur autem triptota in plurali, in singulari vero omnibus casibus declinantur.
5Genetivus aut par esse debet nominativo aut plus una syllaba excedere. Sed inventa sunt pauca nomina contra regulam venire, ut anceps, duarum syllabarum est, in genetivo duabus syllabis crevit, facit enim ancipitis, praeceps praecipitis, supellex supellectilis, iter itineris.
1, 10Quaestio est, si princeps principis et praeceps praecipitis, quare non praecipis quomodo principis. Sed princeps quod primus capiat dictus est et venit a capiendo, praeceps a capitis significatione dicitur, quod praebeat caput.
Quaestio est quando producimus decoris, quando 15corripimus. A genere neutro corripimus ab eo quod est decus; a genere masculino producimus ab eo quod est decor. Producitur enim decoris quomodo honoris, caloris, candoris, coloris.
Omnia quae finem significant non diminuuntur, ut puta ipse finis: non dicimus finiculus, nec a novissimo novissimulus, ea ratione, quia quae in fine sunt non habent quod imminuantur.
Sunt nomina in singulari numero neutro genere, in 1, 5plurali masculino, ut caelum: caeli dicimus, non caela; quomodo sunt quae in singulari masculino genere dicuntur, in plurali neutro, ut Tartarus, Tartara in plurali.
Omnia quae in go exeunt generis sunt feminini, excepto uno, ut est ligo. Nam cetera feminine enuntiamus, ut 10Carthago Carthaginis, virgo virginis, imago imaginis, indago indaginis, siligo siliginis, sartago sartaginis, ferrugo ferruginis, farrago farraginis et talia.
Quaestio est quare, cum dicamus ab hoc arcu arcubus, non sic faciat ab hoc versu versubus, ab hoc fluctu fluctubus, sed versibus et fluctibus. Ea ratione fit, propter differentiam alterius similis nominis. Si enim ab eo quod sunt 1, 5arcus arcibus diceremus, non arcubus, fieret nobis confusio illius nominis ab eo quod sunt arces.
Versus vero et fluctus et cetera [quae] in dativis vel ablativis pluralibus i habent, non u, ideo quia haec nomina non conturbat similium 1, 5nominum confusio vel similtudo. Ergo quomodo arcubus dicimus ab eo quod sunt arcus propter arces, sic artubus ab eo quod sunt artus propter artes; hic vitus ab hoc vitu vitubus facit, nam vitibus ab eo quod sunt vites. Sic ergo observabis cum similia nomina inveneris.
10Quaestio est unde intellegitur e productum in ablativo, unde correptum. Si acceperit rum et facit genetivum pluralem, e productum est; si non, correptum est.
Sed melior regula est ut de dativo cognoscamus utrum productum est e an correptum. Si productum est e in ablativo singulari 15accipit bus et facit dativum pluralem; nam, si correptum est e, mutat in i ut faciat dativum;
ut puta ab hac re, adice bus, rebus, ab hac facie, adice bus, faciebus; ergo sic intellegis productum esse e; ab hoc vero pariete si adicias bus non faciet parietibus, sed parietebus, nec ab hoc 1, 5homine hominibus, sed hominebus; sed mutat e in i et accipit bus et sic erit Latinum.
Omnes litterae generis neutri sunt, numeri tantum singularis: aptote declinantur ita: hoc a huius a huic a hoc a 1, 5o a ab hoc a; sic b, sic c, sic d, sic omnes; si vero adicias littera fiunt generis feminini, ut dicas a littera, b littera, c littera.
Multa nomina quae ad pondus vel ad mensuram veniunt numeri sunt tantum singularis, ut puta aurum, argentum, 10triticum, oleum; sed multa diximus, non omnia.
Nomina quae in al exeunt, in el, in il, in ol, in ul, in ar, in er, in ir, in or, in ur, in an, in en, in in, in on, in un, e habent in ablativo, ut puta, in al, Hannibal, ab Hannibale; el, ut fel, mel, a felle, melle; il, ut 15vigil, pugil, a vigile, pugile; ol, ut sol, a sole; ul, ut exul, ab exule;
ar, ut far, a farre, nectar, a nectare; er si habuerit nominativus, attende genetivum: si is habuerit, tunc demum mittit in e, ut pater patris a patre; in ir, praeter vir, cetera in e mittunt, si inveniuntur; or, 20marmor, a marmore; ur, ut fur, a fure, augur, ab augure
an, Paean, a Paeane; en , in masculino, pecten, a pectine, flamen, a flamine, in feminino, ut lien, a liene, rien, a riene, in neutro, ut carmen, a carmine, in commune, ut tibicen, fidicen, a tibicine, fidicine, in 1, 5epiceno[n], ut oscen, ab oscine.
5Et quae in in syllaba exeunt, si inveniuntur, necesse est in ablativo casu e habeant, ut puta delphin a delphine et talia; in on, ut Memnon, Orion, a Memnone, Orione; in un, si inveniuntur aliqua, necesse est etiam haec in e mittant ablativum.
Sane quia dixi, quae exeunt in al nominativo in eʼ exire ablativo, verum est. Sed ne occurrat quaestio nominis illius quod est tribunalʼ facit enim tribunaliʼ, non tribunaleʼ, et cervicaliʼ, non cervicaleʼ , debes scire quia magis 1, 5ad rationem hoc tribunaleʼ et hoc cervicaleʼ facere quam tribunalʼ, cervicalʼ, quia nominativus singularis non debet esse minor nominativo plurali duabus syllabis. Sed in his nominibus, quae perpauca sunt, usus magis obtinuit.
Quaeritur utrum hoc ossumʼ dicamus an hoc osʼ. Sed, 1, 5si hoc ossumʼ diceremus, numquam dativus pluralis in busʼ exiret, sed in isʼ. Ait enim Vergilius atque ossibus implicat ignemʼ. Etenim nomina generis neutri in nominativo umʼ habentia in ablativo oʼ habent, ut hoc templum ab hoc temploʼ, 10dativo plurali templisʼ facit; unde, si ossibusʼ legimus in Vergilio, non exiret dativus pluralis in busʼ nisi ablativo singulari eʼ terminato aut uʼ aut iʼ.
Sed quia nec uʼ exit nec nominativus pluralis ossuaʼ facit, nec iʼ terminatur nec ossiaʼ dicimus, remanet ab osseʼ. Nec ablativus ergo singularis 15exiret in eʼ nisi genetivus isʼ haberet. Genetivus ideo exit in isʼ quia nominativus osʼ habet, non umʼ. Unde declinamus sic: hoc os huius ossis huic ossi hoc os o os ab hoc osseʼ, et pluraliter haec ossa horum ossuum his ossibus haec ossa o ossa ab his ossibusʼ.
Sed hoc nomen corripimus in nominativo singulari; ab eo vero quod sunt oraʼ, id est vultus, nominativo singulari producitur osʼ et facit hoc os huius oris huic ori hoc os o os ab hoc oreʼ, et pluraliter 1, 5haec ora horum orum his oribus haec ora o ora ab his oribusʼ.
Quomodo declines terga et tergora? Sed tergora 1, 5veniunt a genere neutro quod in us exit in nominativo singulari, ut tergus, et declinabis hoc nomen sic quomodo pecus et vulnus; tergum autem declinabis quomodo templum.
Nomina semper generis masculini femininique, si in 10nominativo habuerint a, genetivum et dativum in ae mittunt, ut puta hic Seneca huius Senecae huic Senecae, haec Iulia huius Iuliae huic Iuliae.
Sed inveniuntur pauca nomina vel pronomina contra hanc regulam venientia ut, cum in nominativo a solum habeant, in genetivo ius accipiant, 15in dativo i, ut sola solius soli, tota totius toti, una unius uni, ulla ullius ulli, nulla nullius nulli, utra utrius utri, aliqua alicuius alicui, illa illius illi; sed pauca sunt, turbare nos non debent.
Superior autem regula in immensum tenditur, ut Iulia, genetivo Iuliae dativo Iuliae, Musa, huius Musae huic Musae; haec analogia est, id est regula perpetua; horum vero nominum paucorum vel pronominum anomalia 1, 5est, inaequalis declinatio contra regulam audens; sed impar vis est, ut dixi.
Nomina quae in as exeunt tunc exeunt in e ablativo si in genetivo is habuerint, ut Maecenas Maecenatis a 1, 5Maecenate. Ideo dixi attendendum esse et genetivum singularem quia inveniuntur nomina quae in as exeunt et tamen non in e mittunt ablativum, sed in a, ut puta Aeneas ab hoc Aenea, Menalcas ab hoc Menalca.
Ergo, cum inveneris in nominativo as, genetivum attende si habuerit is et sic pronuntia 10de ablativo si in e exit. Sed si tibi ablativus notus est et de genetivo dubitas, scito quia in is exit cum in e fuerit ablativus terminatus.
Es si fuerit nominativus, in e mittit ablativum.
Isʼ si fuerit nominativus, in genere masculino et in communi in iʼ mittunt ablativum, in eʼ vero mittunt 15cum genus femininum fuerit, ut lis liteʼ, vitis viteʼ, cutis cuteʼ, cotis coteʼ.
Osʼ si fuerit nominativus, in eʼ mittunt ablativum, ut dos doteʼ, mos moreʼ, os osseʼ.
Usʼ si fuerit nominativus et genetivum in iʼ mittit, non in usʼ, ablativum in oʼ mittit, ut hic doctus docti a doctoʼ; sic et in femininis quae exeunt in usʼ, si genetivus iʼ habuerit, in oʼ mittunt ablativum, ut haec laurus huius lauri ab hac 1, 5lauroʼ, haec cupressus huius cupressi ab hac cupressoʼ.
Si 1, 5vero nominativus usʼ habuerit et genetivus usʼ, ablativum in uʼ mittit, sic in masculinis, sic in feminins: in masculinis, ut hic versusʼ, fluctusʼ, huius versusʼ, fluctusʼ, ab hoc versuʼ, fluctuʼ; in femininis, haec porticusʼ, quercusʼ, huius porticusʼ, quercusʼ, ab hac porticuʼ, quercuʼ. Sic per cetera talia 10observabis.
Sed, si talium nominum te declinatio turbaverit, tanta est vis regularum ut aut de genetivo aut de dativo aut de ablativo, scilicet de his tribus uno invento, doceant te de totius nominis declinatione singularis pluralisque numeri.
15Quare hoc dixerim, adverte: puta si sint nomina fluctusʼ, aut versusʼ, quorum declinationem nescias: mihi crede quia in quacumque lectione aut ablavitum invenies aut dativum aut genetivum, quorum trium unum si habeas notum, docebit te de omnibus casibus; ut puta si scias quia ab hoc 20fluctuʼ facit: sequitur ut nominativus singularis usʼ habeat, sic et genetivus, dativus uiʼ habeat, accusativus umʼ, vocativus usʼ.
Ecce unus casus docuit te declinationem omnium; sic, si inveneris dictum huius versusʼ, docebit te quod ablativus docuit; sic, si inveneris huic versuiʼ, et ipse hoc te docebit quod ablativus et genetivus. Vides ergo quia uno invento 1, 5casu in quacumque auctoritate lectionis doceri te posse quemadmodum totum nomen declines.
5In iis vero nominibus quae in o mittunt ablativum regula est ut genetivos in i habeant, dativos in o, ut puta si legas ablativo casu positum lauro: sequitur ut genetivum in i habeat, huius lauri, et dativum o, huic lauro; sequitur ut nominativus 1, 10us habeat, laurus. Verum quia lapsi sumus ab his supradictis regulis, redeamus ad rem.
Loquebamur enim, si nominativus in as exierit, quando mittat in a, quando in e. Diximus de es regula nominativi, quia in e mittit ablativum. Diximus et de regula is, 15quando mittat in e ablativum. Diximus et de regula os, quia semper in e mittit ablativum.
Diximus et de us regula, quomodo observandum sit, quae regula solum in genere neutro in e mittit, praeter illa duo, vulgus et pelagus; in genere masculino vel feminino aut in o aut in u. Quod ut 20cognoscas quando in o, quando in u, genetivum attende: si habuerit et ipse us, in u mittit ablativum tam in masculino quam in feminino.
Ergo quantum necessitas temporis passa est regulas non parvas nominum scripsimus. Pauca de pronominibus dicamus, in quibus non ardua moles est.
DE PRONOMINE
Pronomina aut finita sunt aut infinita aut minus quam 1, 5finita. Finita sunt quae notant certam personam, ut ego; infinita, ut quis, quicumque, aliquis; minus quam finita sunt pronomina quae non sic plene definiunt personam ut non egeant demonstratore quomodo ego.
Nam et ipsum tu non plene finitum est nisi in personam direxeris digitum. Sic 10ergo haec minus quam finita dicenda sunt: habeant enim quandam designationem sed non plenae significationis quomodo ego; ut puta, pone esse turbam: non significantius dicitur in turba, quomodo de turba cum unus dixerit ego.
Sed ut de multis significemus quem quaerimus aut nomen 15adicimus aut digitum intendimus, ut appareat certius quem vocemus. Ergo et tu et ille et iste et hic et alia, quae quasi possunt ex parte definire personam, minus quam finita vocanda sunt.
Prima persona quae dicitur ego tam in singulari numero quam in plurali non habet vocativum casum, quia nemo se vocat; sed cum forte contigerit ut dicamus o ego, o nos, non tam pronominis ratione quam interiectionis, id est 2, 5dolendi gratia, non vocandi.
Quaestio est a qua declinatione veniat quis quod 2, 5significat quibus et unde veniat ipsum quibus cum dicimus. Sed dativus pluralis, cum exit quis, ab ablativo venit singulari qui exit a quo (cuius nominativus erit qui, non quis); quomodo in nominibus a docto doctis, a iusto iustis, sic a quo quis.
Dativus vero pluralis qui exit in bus, id est 10quibus, ab ablativo venit singulari qui exit a qui: quomodo in nominibus omnia quae exeunt ablativo in i dativum pluralem in bus mittunt, sic in hoc pronomine, a qui ablativo, dativum in bus, quibus, cuius nominativus erit quis, non qui, quod antiqui communi genere dixerunt hic et haec 15quis ab hoc et ab hac qui, adeo ut frequenter invenimus lectum quicum, quod significat cum quo vel cum qua: nam Vergilius ait, cum de femina loqueretur, quicum partiri curas id est cum qua partiri.
Quaestio est alia pronominis, quae ita obscura est ut vix a paucis solvatur: quare, cum dicamus illudʼ vel istudʼ in genere neutro, ut puta illudʼ vel istud templumʼ, ipsudʼ non dicamus, sed ipsumʼ. Sed quae in eʼ exierunt in masculinis 2, 5ipsa sunt quae genus neutrum sic fecerunt illudʼ, istudʼ. Ipsumʼ vero ideo, non ipsudʼ, quia apud antiquos magis in usʼ mittebant nominativum generis masculini, ut dicerent ipsusʼ; hoc habemus et in Terentio: ipsus Pamphilusʼ dixit, non ipse Pamphilusʼ.
Et quomodo in regula nominum omnia quae in masculino genere usʼ habent in nominativo singulari in feminino aʼ habent, in neutro umʼ, ut iustus iusta 2, 10iustumʼ, doctus docta doctumʼ, pius pia piumʼ, sic ex nominum regula emanavit analogia et ad hoc pronomen, ut, quia ipsusʼ dicebant antiqui, fiat in feminino ipsaʼ, in neutro ipsumʼ, quomodo dicimus de nomine iustus iusta iustumʼ.
Pronomen quod dicitur idemʼ et masculino servit et 15neutro: nam et idem homoʼ dicimus et idem tempusʼ.
Is pronomen sic declinabis: is homo eius ei eum is ab eo, et pluraliter ii eorum eis eos ii ab eis; feminino ea eius ei eam ea ab eaʼ, et pluraliter eae earum eis eas eae ab eisʼ; neutro id eius ei id o id ab eoʼ, et pluraliter ea eorum 2, 5eis ea o ea ab eisʼ. Ideo volui hoc pronomen declinare quia facit aliquibus dubietatem, praecipue in accusativo casu. Unde, si tibi fuerit mentio neutralis nominis in accusativo singulari, sic dices, ut puta, per id templum transeamusʼ, per id pelagus navigemusʼ, per id iter gradiamurʼ.
Cui ad ornamentum adiecta est emʼ syllaba et fecit idemʼ, non quia aliud significat idʼ et aliud idemʼ, sed idem ornatius dicimus; quomodo ʻquidam cuiusdamʼ syllaba damʼ ad ornamentum 2, 5accessit, non quia aliud significat quiʼ et aliud quidamʼ, sic et idemʼ, sic eademʼ acceperunt demʼ syllabam, non ut aliud significarent, sed ut euphona essent.
Etenim studium fuit omnibus eruditis musicare Latinitatem et id addere quod in aures dulcius laberetur, id demere quod 10rancidius offendisset auditum.
Dicta sunt de pronomine illa quae paulo obscura videntur. Cetera enim a diligentibus artigraphis plene declinata sunt, quae facile reperias.
DE VERBO
15Verborum ratio ita lata est ut nominis, ita musicata est ut in pronominibus demonstravi. Namque plurima in verbis quae rancidule audiebantur polita sunt et per anomaliam mollius sonuerunt quam per rectam regulam, quod postea dicam.
Verba tribus modis accipimus: dicimus verba pro fallacia, ut puta dedit mihi verba; dicimus pro sermonibus quibusque, ut puta fecit verba Cicero; dicimus verba et haec quae per modos et tempora et personas declinamus.
3, 5Principalia verba sunt autem activa, passiva, neutra, communia, deponentia. De ceteris vero dicemus istis catholicis et generalibus explicatis. Activa sunt quibus nos agere aliquid significamus, ut lego legis legit, scribo scribis scribit. Passiva sunt quae de activis nascuntur, quibus nos pati aliquid 10enuntiamus, ut legor legeris legitur, scribor scriberis scribitur. Neutra sunt quibus nos nec agere nec pati aliquid monstramus, ut sedeo, iaceo, sto et alia, in quibus nullum negotium est nec agendi nec patiendi.
Communia sunt quae in or exeunt, numquam in o, et tam agere quam pati 15significant, ut criminor illum et criminor ab illo, nec enim dicimus crimino illum. Deponentia sunt quod deponant speciem activitatis et cum passive enuntientur, id est r littera, nil tamen patiuntur, sed agunt solum, ut luctor luctaris luctatur, convicior, loquor, nascor et ceteria talia.
Sane illud monemus: quomodo in nominibus maior quantitas est masculini et feminini generis, minor neutri et communis, sic et in verbis multa sunt activa, multa aeque passiva, non tanta neutralia 3, 5nec communia nec deponentia. Ac per hoc regula activorum passivorumque in immensum tenditur, ceterorum vero verborum regulae a diligentibus colliguntur.
Ergo diximus de generibus verborum, quot sint; nunc 3, 5dicendum de coniugationibus, per quarum regulas omnia verba sine offensione funduntur. Quas coniugationes si quis diligenter animadverterit, quasi ex vado vitiorum emergens citius ad portum Latinitatis accedet.
Quaerendum est autem de illis quot sint, quae sint, ubi quaerantur, quo proficiant, id 10est quid te doceant cavere. Sunt autem tres, as, es, is; haec tertia tam correpta est quam producta, sed correpta aliam vim habet potestatis suae, producta aliam.
Diximus quot sint et quae sint: dicendum est ubi quaerantur. Quaeruntur autem in indicativo modo, in tempore praesenti, secunda persona, ante 15novissimam litteram, sed in activis et neutralibus; in aliis vero tribus verbis, passivis, communibus et deponentibus, ante novissima syllabam, quod ut scias post apertius intimabo.
Dixi nihilominus ubi quaerendae sunt: restat quarta pars, quae nos docet quare inventae sunt, id est ob quam utilitatem. Earum 20igitur utilitas duplex est: docet te de futuro tempore, quando in am syllabam exeat, quando in bo; docet iterum infinitum modum, quando corripiatur, quando producatur.
Ergo redeamus ad primam coniugationem et de eadem lucidius tractemus. Prima coniugatio, quae est aʼ, quaeritur in activis et neutralibus verbis, ut diximus, ante novissimam litteram in secunda persona; venit ab his quattour modis: 3, 5ab oʼ, ut clamo clamas clamatʼ, ab eoʼ, ut commeo commeas commeatʼ, ab ioʼ, ut lanio lanias laniatʼ, ab uoʼ, ut fluctuo fluctuas fluctuatʼ. Ergo, si videris secundam personam per asʼ exire, intellege primam coniugationem esse, ut clamo clamasʼ, lanio laniasʼ, fluctuo fluctuasʼ, commeo commeas.
Cognoscis utique primam esse; iam quid te doceat hinc attentius considera, ut, talia cum inveneris, in boʼ mittas futurum tempus ipsorum, ut clamaboʼ dicas, laniaboʼ, aestuaboʼ, 3, 10commeaboʼ. Ecce docui te de [futuro tempore] promissivo modo; doceo te et quia producere debes cum dicis clamareʼ, laniareʼ, aestuareʼ, commeareʼ, ut ante reʼ novissimam aʼ litteram producas semper.
Diximus de prima; dicamus et de secunda, quae dicitur 15eʼ, quae venit ab uno modo, id est ab eoʼ tantum, ut terreo terresʼ, doceo docesʼ, praebeo prebesʼ, sedeo sedes. Ergo et haec quomodo superior parem regulam dat, ut promissivum modum in boʼ mittat, ut terreboʼ, doceboʼ, praebeboʼ, sedeboʼ, et sic omnia huius regulae observabis. Sic et infinitum 20modum producit quomodo prima coniugatio, ut dicamus terrereʼ, docereʼ, monereʼ, sedereʼ. Ergo duae istae parem regulam habent.
Remanet tertia coniugatio, quae tam producta est i quam correpta, quae et ipsa quaeritur ubi et superiores, sed in activis, ut diximus, et neutralibus verbis. Venit autem ab his modis: ab o, ut lego legis, scribo scribis, ab io, ut rapio 3, 5rapis, facio facis, ab uo, ut ruo ruis, fluo fluis.
Ergo 3, 5haec quid te docet nisi ut futurum tempus in am mittas, non in bo quomodo superiores? Et facit futurum in am, ut faciam, scribam, legam, ne dicas faciebo, scribebo, legebo, quia tertia coniugatio in am semper promissivum mittit. Quam coniugationem, ut dixi, quaeris in secunda persona ante 10novissimam litteram.
10Infinitum vero modum corripit, ut legere, scribere, facere, ruere, non quemadmodum superiores producunt. Quantum existimo apertius dictum est de tertia correpta.
Nunc attende quae sit ratio tertiae productae vel quomodo 15potest discerni a tertia correpta, cum utraque in uno i constent, quod ante novissimam litteram inventurus es, ut puta exempli gratia dicimus fugio fugis et sentio sentis: secundae personae ambarum formarum per is exeunt quia et fugis per is et sentis per is; unde habet intellegi an correpta 20est tertia an producta? Sed intellegitur sic, id est de imperativo modo:
si exit in i a tertia producta venit, ut sentio sentis imperativum senti facit, haurio hauris imperativum hauri facit, servio servis imperativum servi facit; tertia vero correpta, licet simili forma exeat in secunda scilicet 3, 5persona, tamen et haec discernitur de ipso imperativo quem semper in e mittit, ut fugio fugis fuge facit, scribo scribis scribe facit. Ergo discernuntur sic, quia correpta in e mittit imperativum, producta in i.
Sed quid docet 3, 5ipsa tertia producta? Attende futurum tempus: et in am exit et in bo, sed magis in am, ut puta de futuro si dicamus et serviam et servibo et nesciam et nescibo; sed magis in am mittit, ut dixi, quam in bo. Infinitum vero producit semper, ut puta haurire, sentire, servire, nescire.
Nam regula 10est ut imperativis modis activorum et neutralium verborum, a quacumque coniugatione, addas re syllabam et faciat infinitum, ut puta a prima coniugatione exit imperativus in a, ut clama, voca, lania, adicis re et facit clamare, laniare, vocare; a secunda coniugatione exit imperativus in e 15productum, huic adicis re et facit infinitum, ut mone monere, doce docere, praebe praebere; a tertia coniugatione correpta exit imperativus in e correptum, huic adice re et facit infinitum, ut scribe scribere, lege legere, tolle tollere; a tertia coniugatione producta imperativus exit in i, huic 20adice re et facit infinitum, ut servi servire, audi audire, hauri haurire.
Sed quaestio est de dic et fac, numquid adiecta re integre sonavit infinitus. Sed usus plurimum valuit: nam recte dice et face legimus. Nam Vergilius dixit dice et Terentius face, quibus si adicias re facient integre sonare infinitum 3, 5modum dicere et facere.
Abunde dicta sunt de coniugationibus activorum seu 3, 5neutralium, quae quaeruntur, ut diximus, in secunda persona ante novissimam litteram. Nunc restat de passivorum et communium et deponentium verborum coniugationibus dicere, quae quaeruntur in secunda persona ante novissimam syllabam, non litteram, ut puta clamor clamaris, ante ris a est, 10prima coniugatio, quae in bor habet mittere promissivum, ut clamabor clamaberis clamabitur clamabimur clamabimini clamabuntur;
in communibus primae coniugationis, ut puta criminor criminaris: ante ris a est, in bor habet mittere promissivum, ut criminabor criminaberis criminabitur criminabimur 15criminabimini criminabuntur;
15in deponentibus primae coniugationis, ut puta luctor luctaris: ante ris a littera est, prima coniugatio, quae in bor mittit promissivum modum, ut luctabor luctaberis luctabitur luctabimur luctabimini luctabuntur.
20Diximus de prima coniugatione passivorum et communium deponentiumque verborum, quae ante novissimam syllabam quaeritur. Nunc dicendum et de secunda coniugatione ipsorum verborum, quae similiter illic quaeritur ubi et prima. In passivis, ut moneor moneris: ante ris e invenimus, 25quae est secunda coniugatio, quae exit in bor, ut monebor moneberis monebitur monebimur monebimini monebuntur;
in communibus, ut vereor vereris: ante ris e invenis, quae mittit in bor, ut verebor vereberis verebitur verebimur verebimini verebuntur (commune est enim ut dicimus vereor te et vereor a te); in deponentibus, ut medeor 3, 5mederis: ante ris e invenis, quae mittit in bor, ut medebor medeberis medebitur medebimur medebimini medebuntur.
Remanet tertia coniugatio, cuius locum implevit e littera correpta, ut puta in passivis legor legeris: ante ris e est, sed quia correptum est locum tenet pro i ac per hoc, quoniam e correptum est, quod cedit pro i, quomodo in 10activis promissivum modum in am mittit, non in bo, sic in passivis in ar mittit, non in bor; sic in communibus ut puta ; in deponentibus, ut puta sequor sequeris: ante ris e correptum est pro i correpto, mittit promissivum in ar, ut sequar dicas, non sequebor.
15Remanet tertia coniugatio producta, ut puta in passivis, ut nutrior nutriris: ante ris i productum est, ergo, quia tertia est, exit in ar, ut dicamus de futuro nutriar, quia producta est, exit in bor, ut dicamus nutribor. Haec ergo sic observabis et in communibus et deponentibus.
Infinitus 20vero modus ipsorum verborum, a prima coniugatione et secunda et tertia producta, in ri exit, ut puta a prima ut clamari, a secunda ut moneri, a tertia producta nutriri; a tertia vero correpta numquam exit in ri, sed in i, ut puta legi, scribi dicimus, et ungi, non ungeri, quia ungo dicimus, 25non ungeo.
Nam quoniam de ungeri et ungi habita quaestio est, quid, dicemus sic de tergeri et de tergi? Sed tergeri dicimus, non tergi, quia tergeo facit, non tergo. Sic etiam in ceteris observabis, ut, ubi inveneris 3, 5secundam coniugationem ri habeat infinitus modus in his verbis, ut caveo caveri, doceo doceri, terreo terreri, coerceo coerceri.
Quantum ratio postulavit de coniugationibus ordine tractavimus. Nunc de participiis pauca dicenda sunt.
DE PARTICIPIO
10Participia dicta sunt quod partem capiant nominis, partem verbi. Trahunt enim a nomine casus, a verbo tempora, ut puta legens lecturus: ecce iam tractum est a verbo aliquid, id est tempus; nam legens praesentis temporis participium est, lecturus futuri;
et declinantur quomodo nomina, ut 15puta hic legens huius legentis huic legenti, et sic per omnes casus declinas tam in singulari quam in plurali; sic et lecturus, hic lecturus huius lecturi huic lecturo et cetera: ecce traxit a nomine declinationem.
Sane omnia participia in praesenti tempore aut in ans exeunt, et veniunt a prima coniugatione, ut amans, clamans, aut in ens, et veniunt a secunda vel tertia correpta vel producta, ut monens, legens, serviens: nam monens a secunda 4, 5coniugatione est, legens a tertia correpta, serviens a tertia producta.
Futuri temporis participia semper in rus exeunt ab omnibus verbis. Praeteriti temporis semper aut in tus aut in sus: in tus, ut scriptus, in sus, ut visus, falsus. 4, 5Futuri temporis participia a passivis vel communibus semper in dus: nam deponens numquam habet duo futura (nec enim dicimus luctandus est ille aut nascendus est), sed habet unum, ut luctaturus, nasciturus, locuturus.
Sane regula est participia omnia praesentis temporis generis esse omnis, 10id est quaeque exeunt in ans et quaeque in ens, ut hic et haec et hoc amans, legens, serviens.
DE ADVERBIIS
Adverbia aut ab aliis veniunt aut ex se. Ex se sunt loci, temporis, ut puta loci hic, istic, illic et cetera quae locum 15significant; temporis, ut hodie, cras, heri et cetera quae tempus significant. Ab aliis adverbia veniunt aut nomine aut participio: a participio, ut a docto docte, a nomine a iusto iuste.
Sane adverbiorum biformis regula est: ablativo enim diriguntur adverbia. Unde si habuerit o ablativus, adverbium in e mittit, ut supra diximus, a docto docte, a iusto iuste, a pio pie, a religioso religiose. Si vero ablativus in i exierit, 5, 5adverbium in ter mittit, ut a simili similiter, ab agili agiliter, a veloci velociter, a forti fortiter, a grandi granditer et cetera talia.
5DE PRAEPOSITIONIBVS
Praepositiones notae sunt accusativae et ablativae, ut puta ad praepositio: in masculinis ut ad illum vado, in femininis ad illam vado, in neutris ut ad illud vado templum vel theatrum; et pluraliter in masculinis ad illos, in femininis 10ad illas, in neutris ad illa templa.
10Sane si tibi de hoc pronomine interrogatio fit, ut dicas puta ad quem vadis, vel ad quam vadis, vel ad quod templum, in plurali vero vide ne dicas ad qua templa vadis, sed ad quae, sic ad quae loca pergis, sic ad quae palatia, sic ad quae spatia et alia similia.
15Remanent praepositiones utriusque, quae discernuntur de motu et situ. De motu, ut puta: quo is? Vides quia movet se qui it, ergo respondebit accusativo casu, ut dicat in forum, in templum, in balneum. Si vero situs est, et significat se fuisse alicubi ablativo respondet, ut dicat in foro fui, 20non in forum fui, sic in templo fui, sic in thermis fui. Ergo tu sic attende ut, si fuit iam alicubi, ablativo respondeat, si it adhuc, accusativo.
Abunde dictum sit de praepositionibus. Iam cetera in artibus habes plenissime dicta.