Prisc. inst.

Prisc. inst. 5, 1-2 tit. - 9, 5-12, 16

51-2 tit.5, 1Prisciani grammatici institutio de nomine 5, 2et pronomine et verbo 3-105, 3Omnia nomina, quibus Latina utitur eloquentia, quinque declinationibus 5, 4flectuntur, quae ordinem acceperunt ab ordine vocalium 5, 5formantium genetivos. Prima igitur est declinatio cuius 6genetivus in ae dipthongon desinit, ut hic poeta huius poetae; 7secunda cuius in i productam supra dictus finitur casus, ut hic 8doctus huius docti; tertia in is brevem, ut hic pater huius patris; 9quarta in us productam, ut hic senatus huius senatus; quinta in ei 10divisas, ut hic meridies huius meridiei. 61-41Habet ergo primae declinationis nominativus litteras quidem 2terminales duas, a et s, terminationes vero tres, a, as, es productam, 3ut haec syllaba huius syllabae, hic Aeneas huius Aeneae, hic Anchises 4huius Anchisae. 5-165In a desinentia, seu Graeca sint seu Latina, masculina vel 6feminina vel communia primae sunt declinationis, ut hic citharista 7huius citharistae, hic scriba huius scribae, haec Calliopea huius 8Calliopeae, haec regina huius reginae hic et haec advena huius 9advenae. Excipiuntur una, ulla, nulla, sola, tota, alia, utra, neutra, altera, 10quae pronominum declinationem habent in ius terminantium genetivum, 11quomodo ea quae composita sunt, aliqua, nequa, siqua. 12Neutra vero in a Graeca sunt et tertiae declinationis; genetivus 13enim Graecus τος in tis convertitur apud nos, ut hoc poema huius 14poematis, emblema emblematis, toreuma toreumatis. Litterarum 15enim nomina indeclinabilia sunt tam apud Graecos quam apud 16Latinos, ut alpha beta, a b. 71-131In as vero vel in es desinentia Graeca, quae apud Graecos in 2ου dipthongon vel in α terminant genetivum, primae declinationis 3sunt apud Latinos, ut Λυσίας το Λυσίου hic Lysias huius 4Lysiae, ντας το ντα hic Antas huius Antae, Πριαμίδης 5το Πριαμίδου hic Priamides huius Priamidae. Sciendum est 6autem quod, si patronymicorum formae inveniantur propria, secundum 7tertiam magis veteres declinationem||proferunt, ut hic 8Thucydides huius Thucydidis, hic Euripides huius Euripidis. Similiter 9proferunt eiusdem terminationis barbara, ut hic Tigranes 10huius Tigranis, hic Mithridates huius Mithridatis, hic Ariobarzanes 11huius Ariobarzanis. Et in aliis tamen quibusdam Graecis auctoritate 12idem fecisse inveniuntur, ut hic Orontes huius Orontis. 13-1513Secunda declinatio terminales habet litteras tres, r, s, m, terminationes 14vero sex, er, ir, ur, us, eus, um, ut sacer sacri, vir viri, satur 15saturi, magnus magni, Tydeus Tydei, templum templi. 81-131In er desinentia, si a Graecis sint ρος in er convertentibus apud 2nos, et quae faciunt ex se feminina in a desinentia et quae s et t ante 3er habent, nisi sint possessiva, secundae sunt declinationis, ut hic 4Menander huius Menandri, Alexander Alexandri, tener teneri, sacer 5sacri (faciunt enim tenera, sacra) hic oleaster huius oleastri, apiaster 6apiastri. Excipitur hic sequester huius sequestris, quod quamvis 7tertiae declinationis inveniatur, tamen femininum in a facit, haec 8sequestra, quamquam vetustissimi et secundae declinationis rationabilius 9hoc protulerunt, hic sequester huius sequestri. Alia vero 10omnia in er desinentia tertiae sunt declinationis, ut hic pater huius 11patris, haec mulier huius mulieris hic et haec pauper huius pauperis, 12hoc tuber huius tuberis. Excipiuntur puer pueri, gener generi, socer 13soceri, fiber fibri, cancer cancri, liber libri, culter cultri. 14-1814In ir duo inveniuntur masculina secundae declinationis, ut hic 15Trevir huius Treviri, quod est gentile, et hic vir huius viri et ex eo 16composita; praeterea neutra duo inveniuntur, unum tertiae declinationis, 17hoc Gaddir huius Gaddiris (nomen est civitatis), et hoc 18ir, quod Graeci θέναρ dicunt, indeclinabile. 91-41In ur unum, cuius femininum in a desinit, invenitur secundae 2declinationis, ut hic satur huius saturi. Alia vero omnia tertiae sunt 3declinationis, ut hic fur huius furis, hic furfur huius furfuris (τ 4πίτυρον το πιτύρου) hoc sulphur huius sulphuris. 5-12165In us correptam desinentia s vel t vel x antecedentibus, si sint 6rerum incorporalium vocabula, masculina sunt et quartae declinationis, 7ut hic risus huius risus, hic visus huius visus, tumultus, metus, 8luxus, sexus. Similiter quartae sunt declinationis quae ex his componuntur, 9ut hic senatus (a senibus et natu) huius senatus, et quae 10cognominatim his prolatis fixa sunt, ut hic magistratus ( ρχ 11κα ρχων) huius magistratus, hic exercitus ( στρατς κα 12γυμνασία) huius exercitus, hic saltus ( πήδησις κα νάπη) 13huius saltus. Eiusdem praeterea declinationis sunt quae, cum sint 14fixa, in tus desinunt aliqua praecedente consonante in eadem syllaba 15ante t posita, ut hic fluctus huius fluctus, hic quaestus huius 9, 1quaestus, hic rictus huius rictus. Excipitur lectus, κλίνη, lecti; 9, 2nam mustus facit musta. Simi||liter quartae sunt declinationis quae 9, 3per syncopam a supra dictis incorporalibus proferuntur, ut portatus 9, 4portus, artatus artus, arcitus (a verbo arceo) arcus, laqueatus 9, 5lacus; vultus quoque ipsa res esse videtur a volo verbo, quomodo 6a colo cultus. Alia vero omnia supra dictae terminationis nomina 7masculina secundae sunt declinationis, ut hic bonus huius boni, 8numerus, ventus, quamvis videatur hoc quoque simile esse incorporali 9quod a venio verbo nascitur, ex quo compositum adventus, 10sanctus sancti, somnus somni. Excipiuntur gradus, sinus, currus, 11ficus, quod est vitium corporis, et tonitrus, cornus, quae etiam 12neutra sunt in u desinentia, et unum tertiae declinationis, hic lepus 13huius leporis. Nam penus et specus tam masculini quam feminini 14et neutri generis inveniuntur et secundae et tertiae declinationis et 15quartae, ut hic et haec penus huius peni et hoc penus huius penoris 16et hoc penum huius peni et hoc penu huius penu; similiter hic et 1haec specus huius speci et hoc specus huius specoris et hoc specum 2huius speci et hoc specu huius specu. In us correptam desinentia 3feminina, si sint propria vel Graeca in ος apud Graecos desinentia 4vel arborum nomina, secundae sunt declinationis, ut haec Tyrus 5huius Tyri, Cyprus Cypri, Arctus Arcti, Pylus Pyli, cupressus cupressi, 6pirus piri, arbutus, alnus. Excipiuntur quinque quae tam quartae 7quam secundae declinationis inveniuntur, quercus, laurus, pinus, 8cornus, ficus et unum tertiae declinationis, Venus Veneris. Alia 9vero omnia in us correptam desinentia feminina quartae sunt declinationis, 10ut haec manus huius manus, nurus, socrus, porticus, anus. 11Excipiuntur alvus alvi, humus humi et haec domus huius domi vel 12domus et haec colus huius coli vel colus. Neutra in us desinentia 13seu productam seu correptam tertiae sunt declinationis et in ris 14terminant genetivum, ut ius iuris, plus pluris, munus muneris, pondus 15ponderis, corpus corporis, pectus pectoris, maius minus. Excipiuntur 1pelagus pelagi, quod Graecum est, et vulgus vulgi, quod et 2masculinum est, et virus viri et pus indeclinabile. In us correptam 3communia duo inveniuntur tertiae declinationis, ut hic et haec et 4hoc vetus veteris, Ligus Liguris, quod est gentile, et duo monosyllaba 5quae producuntur in nominativo, ut hic et haec sus suis, grus 6gruis; nam mus muris epicoenon est, quod a Graeco μς mutavit 7υ in u longam. Nullum enim Latinum masculinum in us productam 8desinit. Graeca igitur in us productam desinentia, si apud Graecos 9in δος finiunt genetivum, apud Latinos δος in dis convertunt per 10eundem casum, ut Οδίπους το Οδίποδος hic Oedipus huius 11Oedipodis, Μελάμπους το Μελάμποδος hic Melampus huius 12Melampodis. Latina vero quae in supra dictam syllabam productam 13desinunt sine dubio feminina sunt et tertiae declinationis, ut 14haec servitus huius servitutis, senectus, iuventus, tellus, palus. Sed et 15de eorum et aliorum||nominum ultimis vel paenultimis syllabis 16genetivorum latius in sexto de nomine libro docuimus.