Prisc. ars 18, 278, 2 - 18, 281, 1
2782Attici ‘προσφωνεῖν τούτους’ καὶ ‘τούτοις’. ‹Ἰ›σοκράτης
παραινέσεσιν: ‘ἔστι δὲ φιλοπροσηγορίας μὲν τὸ προσφωνεῖν
τοὺς ἀπαντῶντας’. Vergilius in VI: ‘extremum fato, quod te adloquor,
hoc est’. Idem in II: ‘adfaturque deos et sanctum sidus adorat’.
3Attici ‘προσηνέχθησαν ὑμῖν’ καὶ ‘πρὸς ὑμᾶς’. Romani quoque
‘oblati sunt vobis’ et ‘ad vos’.
4Attici ‘πρὸς ποδῶν’ καὶ ‘πρὸς κεφαλῆς’. Nam ‘πρός’ praepositio
tam accusativo quam genetivo coniungitur, sed in diversa significatione,
quod nos quoque in multis facimus praepositionibus,
ut ‘in, super, sub, subter’, de quibus sufficienter Donatus
18, 5docet. ‘Praeter’ autem, quando loco ‘sine’ accipitur, ablativo coniungitur,
ut Sallustius in Catilinario: ‘praeter rerum capitalium
condemnatis’. Nam alias accusativum sequitur.
2791‘Tenus’ quoque,
quod apud Graecos adverbium est, sicut et ‘sine’ et multa alia,
quae a nostris inter praepositiones ponuntur, tam ablativo quam
genetivo sociatur secundum Graecos. Vergilius in III: ‘pube tenus,
5postrema immani corpore pistrix’. Idem georgicon III: ‘et
crurum tenus a mento palearia pendent’. Idem in X: ‘cui laterum
tenus hispida nanti / frons hominem praefert’.
2Hoc autem, ut
ostendimus, secundum Graecos; nam apud Latinos nulla praepositio
nec adverbium praepositivum casualium nisi accusativo
vel ablativo coniungitur.
2801Attici ‘προεσκέψαντο τούτων’ καὶ ‘ταῦτα’. Ἀντιφῶ‹ν›
Σαμοθρᾳκικῷ: ‘καίτοι[ς] οὐκ ἂν τῆς μὲν τῶν ἄλλων πολιτῶν
ταλαιπωρίας π‹ρ›οὐσκέψαντο, τῆς δὲ σφετέρας αὐτῶν
‹σ›ωτηρίας οὐκ ἐνεθυμήθησαν’. Simile Cicero in Verrinarum I:
5‘ut cum illius temporis mihi venit in mentem’.
2Illi ‘προσγελᾷ με’ καὶ ‘προσγελᾷ μοι’. Αἰσχίνης κατὰ
Κτησιφῶντος: ‘ὁ νῦν πάντας προσγελῶν τοὺς Φωκικοὺς
ξένους’. Terentius in eunucho: ‘hisce ego non paro me ut rideant, /
sed his ultro adrideo’. Idem in adelphis: ‘rideo hunc’. Idem
5in eadem: ‘nulli laedere os, adridere omnibus’. Idem in eunucho:
‘coepit ad id adludere / et me inridere’.
3Attici ‘προκρίνας τούτους καλλίστους εἶναι τῶν λόγων’. Nostri
quoque huiuscemodi locutionibus utuntur, ut ‘praepono hunc
optimum esse amicorum’.
4Illi ‘προσοικοῦσι τόπους’ καὶ ‘τόποις’. Θουκυδίδης Α:
‘προσοικοῦσι δὲ αὐτὴν Ταυλάντιοι βάρβαροι, Ἰλλυρικὸν
ἔθνος’. Nostri quoque ‘accolunt fluvium’ et ‘fluvio’.
2811‘Προσέβλεψα αὐτόν’. Πλάτων πολιτείας Α: ‘νῦν δέ, ἡνίκα
ἤρξατο ἐξαγριαίνεσθαι, προσέβλεψα αὐτὸν πρότερος’. Sic
nostri. Cicero in Verrinis: ‘et aspexi‹t› me illis quidem oculis’.
Vergilius in I: ‘aspice bis senos laetantes agmine cycnos’.