Prisc. part. 74, 4-14 - 78, 1-8
744-14‘Gentem’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Appellativum,
74, 5generis feminini, numeri singularis, figurae simplicis, casus accusativi.
Dic nominativum. ‘Gens gentis’. Quare? Quia omnia in ‘‑ns’ et
‘‑rs’ et ‘‑ls’ desinentia interpositione ‘‑ti‑’ faciunt genetivum ut ‘mons
montis, Mars Martis, puls pultis’, exceptis differentiae causa ‘frons’ et
‘lens’, quae, cum faciunt per ‘‑tis’ genetivum, significat Graece ‘frontis’
10‘τὸ μέτωπον’ et ‘lentis’ ‘τὴν φακήν’, cum|| autem per ‘‑dis’ faciunt
genetivum, significant ‘frondis’ ‘τὴν φυλλάδα’, ‘lendis’ autem ‘τὸ
κονίδιον’. Fac ab eo derivativum. ‘Hic’ et ‘haec gentilis’ et ‘hoc
gentile’; videtur etiam ‘genus’ a ‘gente’ derivari unde et ‘genius’ et
‘generalis’ et ‘generosus’ et composita ‘indigena, ingenuus, degener’.
15-75215Scande versum. ‘Atre ginagra viiam dudum saucia cura’. Dic
caesuras. Semiquinaria ‘at regina gravi’. Quot figurarum est? Decem.
Habet enim tres spondeos et duos dactylos. Tracta ‹pedes.
‘Atre ginagra uiiam dudum saucia cura’›. Partes orationis quot
habet? Septem. Quot nomina? Quattuor, ‘regina, gravi, saucia, cura’.
Et quid aliud? Unam coniunctionem ‘at’ et duo adverbia ‘iam, dudum’.
753-13‘At’ quae pars orationis? Coniunctio. Quid est coniunctio? Pars
orationis adnectens ordinansque sententiam. Quot accidunt coniunctioni?
74, 5Tria, potestas ordo figura. Cuius est potestatis? Copulativae,
est tamen etiam et adversativae quam Graeci
‘ἐναντιωματικόν’ vocant sicut etiam hic. Nam Aenea quiescente
regina turbabatur quod est contrarium. Cuius est ordinis? Communis.
Licet enim etiam postponere eam quomodo ‘et’; sed metri causa
10quod fere in omnibus potest inveniri praepositivis coniunctionibus.
Cuius figurae est? Simplicis. Fac ab eo compositum. ‘Atque’.
Quem habet accentum? Gravem in versu quomodo omnes praepositivae
coniunctiones.
14-766‘Regina’ quae pars orationis? Nomen. Quid est nomen? Pars
15orationis et reliqua. Quot accidunt nomini? Qualitas et reliqua.
Cuius est speciei? Derivativae. Dic primitivum. ‘Rex’. Hoc quoque
unde nascitur? A ‘rego’ verbo unde genetivum in ‘‑gis’ terminat.
Dicitur autem hoc nec in totum fixum nec in totum mobile; et
omnia quaecumque masculinum tertiae habent declinationis femininum
20faciunt primae, ut ‘rex regina, leo leaena’ et ‘lea, draco dracaena,
hospes hospita, sospes sospita, leno lena, strabo straba’ et
siqua similia|| inveniuntur. Est autem hoc nomen, id est ‘rex’ et
‘regina’, ‘verbale’ quia a ‘verbo’ nascitur; ex hoc tamen quoque fit
verbum denominativum, id est a nomine derivatum, ‘regno regnas
25regnat’. Quale est? Appellativum generis feminini, numeri singularis,
figurae simplicis, casus hic nominativi, declinationis primae.
Quae nomina ex eo derivantur? A ‘rege’ ‘regius’ et ‘regalis’. Et quid
interest inter ‘regius’ et ‘regalis’? ‘Regius’ possessivum, ‘regalis’ vero ad
claritudinem pertinet, id est dignus ‘rege’. Dic diminutivum eius.
‘Regulus’ et ‘regillus’ quae etiam propria inveniuntur. Inde puto etiam
75, 5regulam dici, qua mensura exaequatur, quasi mensuram regens.
Dic compositum ex eo. ‘Interrex, regificus’.
767-13‘Gravi’ quae pars orationis? Nomen. Quale? Adiectivum. Cuius
speciei? Primitivae, generis communis (omnia enim adiectiva in ‘‑is’
desinentia communia sunt et in ‘‑e’ faciunt neutrum), numeri singularis,
10figurae simplicis, casus ablativi (omnia enim supra dictae
formae nomina in ‘‑i’ terminant ablativum). Fac ab eo derivativum.
‘Gravior, gravissimus, gravitas’ et ‘gravida’. Hinc et ‘grandis’ et ‘grando’
et verbum ‘gravo’.
14-23‘Iam’ quae pars orationis? Adverbium. Quid est adverbium?
15Pars orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat
atque implet. Quot accidunt adverbio? Tria. Quae? Species significatio
figura. Cuius est speciei? Primitivae, significationis temporalis,
figurae simplicis. Quem habet accentum? Gravem ut omnia
fere monosyllaba praepositiva nisi differentiae ratio prohibeat; ut
20‘ne’, quando ‘μή’ significat, gravatur, quando vero ‘τὸ πάνυ’ circumflectitur;
sic, quando similitudinis est, circumflectitur, quando
iurandi gravatur ut Virgilius in bucolicis
‘sic tua Cyrneas fugiant examina taxos’.
24-775‘Dudum’ quae pars orationis? Adverbium est temporis. Et
25sciendum quod utrumque, hoc est ‘iam’ et ‘dudum’, non solum de
praeterito tempore dicitur sed etiam de futuro ut in secundo
Aeneidos
‘iam dudum sumite poenas’,
quomodo etiam quando aliquando olim umquam. Haec enim omnia
tam praeteritum quam futurum possunt significare et putant
quidam ‘dudum’ quasi ‘diu dum’ dici; haec enim syllaba, id est ‘dum’,
76, 5solet expletiva inveniri ut ‘quidum, agedum, adesdum’.
776-10‘Saucia’ quid est? Nomen. Quale? Appellativum. Cuius speciei?
Derivativae sive participialis. Nam a participio ‘sauciatus’ nascitur
‘saucius’ quomodo a ‘lassatus’ ‘lassus’ et a ‘laceratus’ ‘lacerus’ vel ‘lacer’;
sic enim Ovidius in sexto metamorphoseon
10‹‘saepe sua lacerum repetisse libidine corpus’›
11-23‘Cura’ quid est? Nomen. Quale? Appellativum ipsius rei; potest||
tamen et dea aliqua intellegi. Scimus enim quod Virgilius
apud inferos inter monstra habitantia in faucibus inferorum ponit
etiam curas quasi deas aliquas, dicens
15‘luctus et ultrices posuere cubilia Curae’.
Et quaeritur verbum ex re an res ex verbo nascitur; potius antecedit
verbi actus sine quo res esse non potest; nec enim ‘cursus’ intellegi
potest sine ‘currente’ nec ‘cogitatio’ sine ‘cogitante’: sic ergo nec ‘cura’
sine ‘curante’. Videtur ergo esse derivativum verbale a verbo ‘curo
20curas curat’. Dic nomina derivativa ex eo. ‘Curiosus, curagulus,
curator, curatio, curatura, curia, curialis’; composita ‘securus, scurra,
obscurus, triscurrium’. Et quidam putant ab eo ‘curam’ dici, quod ‘cor
agitat’.
781-8‛Interea medium Aeneas iam classe tenebat’
Scande versum. ‘Intere amedi umaene asiam classete nebat’.
Quot habet caesuras? Unam semiseptenariam, ‘interea, medium,
Aeneas’. Quot figurarum est? Decem, habet enim tres dactylos et
78, 5duos spondeos. Tracta singulos pedes. ‘Intere’ et cetera. Quot partes
orationis habet versus iste? Sex. Quot nomina? Tria. Quae? ‘Medium,
Aeneas, classe’. Quot verba? Unum, ‘tenebat’. Quid aliud? Duo
adverbia, ‘interea’ et ‘iam’.
Critical apparatus
orationis] est T A Lfigurae simplicis] om. T A Lomnia] nomina B Cinterpositione] interposita A Lfaciunt] facit T Lfaciunt] facit T Lsignificat] significant A L‘τὸ μέτωπον’ et ‘lentis’ ‘τὴν φακήν’] om. A L; μετοπον B Csignificant] significat V C T‘τὴν φυλλάδα’, ‘lendis’ autem ‘τὸ κονίδιον’. Fac ab eo derivativum. ‘Hic’ et ‘haec gentilis’ et ‘hoc gentile’; videtur etiam ‘genus’ a ‘gente’ derivari unde et ‘genius’ et ‘generalis’ et ‘generosus’ et composita ‘indigena, ingenuus, degener’] lens autem το κονιοπα facit lendis quod est animal. Lens vero lentis genus est leguminis, preterea libripens libripendis quia a verbo pendo componitur consonante verbi servat faciunt genitivum per dis libripens libripendis T; om. A L; om. A L; κονιδιον praeterea glans vecors concors discors libripens libripendis B C; κονιοπα A L; gens B C A; genere V A L; genus B C; genialis A L; praeterea libripens libripendis quia a verbo pendo componitur consonantem verbi servat faciens genetivum per d libripens libripendis. Incipit liber quartus A; praeterea libripens libripendis quia a verbo pendo componitur consonantem verbi servat faciens genetivum per d libripens libripendis. L; Tractatio Prisciani grammatici in primum versum tertii libri Aeneidos consumpsit incipit eiusdem in primum versum B; Tractatio Prisciani grammatici in primum versum quarti libri Aeneidos consumpsit incipit eiusdem in primum versum Cpedes. ‘Atre ginagra uiiam dudum saucia cura’ suppl. KeilEt] om. A add. L1 LUnam] om. A add. L1 Liam] ac B Cdudum] tracta singulas partes B Corationis] est T A LTria] om. V T C Lest] om. A add. L1 Lturbabatur] turbatur A Leam] eum V Bsed] om. T Lfere] om. T A Lfigurae est] est figurae C Aorationis] est T A LPars orationis et reliqua] om. V CQualitas et reliqua] om. V B Cprimitivum] eius T A Lterminat] terminavit T Lhoc] nomen B Cquaecumque] quaecum V B Cmasculinum] masculina A Lhabent declinationis] declinationis habent T A Lfaciunt] om. V B Cet ‘lea] om. T A Linveniuntur] inveniantur V C‘verbale’] verbiale V B C A La] om. B Aderivatum] derivativum T A LA ‘rege’ ‘regius’] hoc est a rege regius Bet] om. A add. L1 L‘regius’ et ‘regalis’] regium et regalem V T A Lpossessivum] est A L‘Interrex, regificus’] iterum regificit B; iterum regificus Corationis] est T A Lneutrum] neutra V B Cderivativum] dirivativa B Cet ‘gravida’. Hinc et ‘grandis’ et ‘grando’] om. T A Lorationis] est T A Lquae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet] et reliqua T A LCuius est speciei? Primitivae, significationis] cuius est significationis T Lut Lindemann: et codd.praepositiva] om. T A LVirgilius in bucolicis] om. V T A LCyrneas] gyrneas V Tquae pars orationis] similiter T A Lest] om. A LEt] om. V B Cdicitur] dicuntur A Lin secundo Aeneidos] om. V T A Ladesdum] adeodum A LQuale] om. A add. L1 Lvel ‘lacer’] om. A vel lacessus add. L1 Lsic enim Ovidius in sexto metamorphoseon] om. T A Ldea aliqua] de aliqua re T A LVirgilius] virgilius in sexto aeneidos B Cinferorum] infernorum B Cdicens] om. V T A Lluctus] om. V T A Lquaeritur] quae nascitur A Lnascitur] om. T A Lpotius] et V B Cverbi] verbum A Lsine quo] in hoc qua sine V B Cnec] non B Cverbale] verbiale C L; a verbiale V; verbiale a B A LDic nomina derivativa ex eo. ‘Curiosus, curagulus, curator, curatio, curatura, curia, curialis’; composita ‘securus, scurra, obscurus, triscurrium’. Et quidam putant ab eo ‘curam’ dici, quod ‘cor agitat’] om. T A L; om. B C; Versus quarti libri finitus Prisciani grammatici V; commentarium Prisciani grammatici in primum versum quarti libri aeneidos finit orditur eiusdem in primum versum quinti libri B; commentum Prisciani grammatici in primum versum quarti libri aeneidos finivit orditur eiusdem in primum versum quinti libri Csemiseptenariam] quam semiseptenariam ut B C; dic A L‘Intere’] interea B T C A Lversus iste] hic versus A LQuae] om. T A L‘iam’] tracta singulas partes B C
Linguistic layer
Quotation layer
Verg. ecl. 9, 30
Verg. Aen. 2, 103
Ov. met. 6, 562
Verg. Aen. 6, 274