Ps. Aug. reg.

Ps. Aug. reg. 2 tit. - 2, 9

20DE PRONOMINE 2121Ideo pronomen dicitur, quia vicem fungitur nominis, ut 22hic, ille, iste, ipse. Nam quomodo dicendo nomen explicamus 23personam, ut Virgilius, sic pronomina prope eiusdem potestatis 1sunt, cum tacito nomine dicimus hic fecit, iste fecit, 2ipse fecit. 23Pronomina aut finita sunt aut infinita aut minus quam finita. 35Finita sunt quae notant certam personam, ut ego. 46Infinita, ut quis, quisque, quicumque, quaeque, quaecumque, 7qui, aliqui, quae, aliquae. 58Minus quam finita sunt pronomina quae non sic definiunt 9personam, ut non egeant demonstratore, quomodo dicimus 10ego: nam ipsum tu non plene finitum est, nisi in personam 11direxeris digitum. Sic ergo haec minus quam finita dicenda sunt: 12habent enim quandam designationem, sed non plenae significationis, 13quomodo ego, ut puta pone esse turbam: non sic significantius 14dicitur in turba, quomodo de turba cum unus dixerit 15ego. Sed ut de multis unum significemus, quem quaerimus, 16aut nomen addimus aut digitum intendimus, ut appareat certius 17quem vocemus. Ergo tu, ille et iste et alia, quae quasi possunt 18ex parte aliquam definire personam, minus quam finita vocanda 19sunt. 620Prima persona, quae dicitur ego, tam in singulari numero 21quam in plurali cum dicimus, non habet vocativum casum, 22quia nemo se vocat o ego, o nos. Ergo sic declinatur: sing. 23num. nom. ego, gen. mei, dat. mihi, acc. me, abl. a me et 24plur. nom. nos, gen. nostrum vel nostri, dat. nobis, acc. nos, 1abl. a nobis. Vocativum enim, ut dixi, non habet tam in singulari 2quam in plurali. 73Sequitur declinatio secundae personae: nom. tu, gen. 4tui vel tis, dat. tibi, acc. te, voc. o tu, abl. a te et plur. nom. 5vos, gen. vestrum vel vestri, dat. vobis, acc. vos, voc. o vos, 6abl. a vobis. 87Sane prima persona et secunda, id est ego et tu, generis 8omnis est: nam et vir dicit ego et femina ego et mancipium 9ego; sic tu: et viro dicimus tu et feminae et mancipio. Sic et 10in plurali generis omnis est, ut nos, vos. 911Ex tertia persona haec est declinatio: masculino genere 12sing. nom. ille, gen. illius, dat. illi, acc. illum, voc. o ille, abl. 13ab illo et plur. nom. illi, gen. illorum, dat. illis, acc. illos, 14voc. o illi, abl. ab illis; genere feminino nom. illa, gen. illius, 15dat. illi, acc. illam, voc. o illa, abl. ab illa et plur. nom. illae, 16gen. illarum, dat. illis, acc. illas, voc. o illae, abl. ab illis; genere 17neutro num. sing. nom. illud, gen. illius, dat. illi, acc. 18illud, voc. o illud, abl. ab illo et plur. nom. illa, gen. illorum, 19dat. illis, acc. illa, voc. o illa, abl. ab illis.