Prisc. ars 18, 207, 2 - 18, 209, 4
1‘Ἐμβλέπω αὐτῷ’ καὶ ‘αὐτόν’ καὶ ‘εἰς αὐτόν’. Sic et nos ‘aspicio
2illi’ et ‘illum’ et ‘in illum’. Vergilius in I : ‘et alto / prospiciens’.
3Terentius in heautontimorumeno: ‘tibi prospexi’.
1Aristophanes in Babyloniis: ‘ἐννεύει με φεύγειν οἴκαδε’. Nos
2quoque similiter ‘adnuit me fugere domum’. Et ad dativum dicunt
3tam illi quam nos, ‘ἐννεύει μοι ποιεῖν’, ‘adnuit mihi facere’.
1Attici ‘ἔνδον’ pro ‘εἴσω’ et ‘ἔνδοθεν’ pro ‘ἔνδον’ ponunt, adverbia
2quae sunt in loco pro ad locum et quae sunt ad locum pro in
3loco ponentes.
1Nostros quoque auctores invenimus huiuscemodi
2figura utentes. Vergilius in IIII Aeneidos: ‘eiectum litore egentem /
3suscepi’, pro ‘ad litus’.
1Illi ‘ἐγκατέσκηψεν εἰς τόνδε τὸν τόπον’ καὶ ‘ἐν τῷδε’ καὶ
2‘τῷδε’ καὶ ‘περὶ τόνδε’. Nos quoque ‘adstitit illum locum’ et
3‘illo’ et ‘illi’ et ‘circa illum’. Vergilius in V: ‘olli caeruleus supra
4caput adstitit imber’.
1Isocrates in Ariopagitico: ‘ἐν ταῖς αὐλητρίσιν’, pro ‘in loco in
2quo habitant tibicines’. Huic simile Cicero in I invectivarum: ‘dico
3te priore nocte venisse inter falcarios’, id est ‘in locum ubi sunt
4falcarii’.
1‘Ἐνεγκὼν ὄνομα’ dicunt Attici pro ‘ἔχων’. Vergilius in IIII Aeneidos:
2‘egregiam vero laudem et spolia ampla refertis / tuque
3puerque tuus’.
1Cratinus in poetina: ‘ἀτὰρ ἐννοοῦμαι δῆτα τὰς μοχθηρίας /
2τῆς ἠλιθιότητος τῆς ἐμῆς’. Similiter nos ‘cogito quae sunt difficultates
3stoliditatis meae’.
1Illi ‘ἔνιοί τινες’. Nostri quoque ‘certi quidam’.
1Τὸ ‘ἕνεκα’ est quando praetermittunt Attici. Thucydides in
2principio: ‘καὶ τὰς αἰτίας προσέγραψα πρῶτον τοῦ μή τινα
3ζητῆσαί ποτε, ἐξ ὅτου τοσοῦτος πόλεμος τοῖς Ἕλλησιν
4κατέστη’. Romani quoque frequenter hac praetermissione utuntur
18, 5in genetivo nominum quae supinorum terminationes habent,
6ut ‘populi servandi laborat, rei publicae defendendae periclitatur’,
7deest ‘causa’. Sallustius in Iugurthino: ‘quae postquam
8gloriosa modo neque belli patrandi cognovit’.