Prisc. ars 18, 213, 3 - 18, 217, 1
1Attici ‘ἐπιστατήσει ὑμῶν’ καὶ ‘ὑμῖν’. Θεόπ‹ομπ›ος
2στρατιώτισιν: ‘ἡ Θρασυμάχου, ὑμῶν γυνὴ καλῶς ἐπιστατήσει’.
3Πλάτων νόμων δυοδεκάτῳ: ‘γυμνικῶν τε καὶ
4ἱππικῶν ἄθλων ἐπιστάτας’. Κρατῖνος Θρᾴτταις: ‘τὴν πέρυσι
5βουλὴν ἐφεστώς’.
1Romani ‘insto illi’ et ‘illum’. Vergilius in I
2Aeneidos: ‘instans operi regnisque futuris’. Idem in VIII: ‘heu
3quantae miseris caedes Laurentibus instant’. Idem in VIII: ‘parte
4alia Marti currumque rotasque volucres / instabant’.
1Attici ‘ἐπιτροπεύειν αὐτὸν’ καὶ ‘αὐτοῦ’. Nostri accusativo soli
2adiungunt hoc. Vergilius in V: ‘tutatur favor Euryalum’.
1Attici ‘ἐπεβάλοντο τῇδε τῇ πράξει’ καὶ ‘τήνδε τὴν πρᾶξιν’.
2Romani ‘conor illam rem’. Vergilius in VIIII: ‘ac conantem plurima
3frustra’.
1‘Ἐπιδείξεις ποιῶν καλῶς’ καὶ ‘ποιεῖν καλῶς’. Similiter Latini
2‘ostendes faciens bene’ et ‘facere bene’. Vergilius in II Aeneidos:
3‘sensit medios illapsus in hostes’ pro ‘se illapsum esse’. ⸤Statius in
4VIII Thebaidos: ‘non aliter caeco nocturni turbine Cori / scit
18, 5peritura ratis’, pro ‘scit se perituram’.⸥
1Illi ‘ἐπιδεδίκασται τοῦδε’. Et nos ‘damnatus pecuniarum repetundarum’.
1Attici ‘ἐπιλέλησμαι τοῦδε’ καὶ ‘τόδε’. Homerus: ‘τοῦδε οὐκ
2ἐπιλήσομαι’. Ξενοφῶν παιδείας Ϛ: ‘ὅπως, εἴ τίς τι εἴη
3ἐπιλελησμένος, μετέλθοι’. Menander κυβερνήταις: ‘ἐπελάθετο
4αὑτὸν ὅστις εἴη’. Vergilius in II Aeneidos: ‘quisquis es amissos
18, 5hinc iam obliviscere Graios’. Idem in III Aeneidos: ‘oblitusve sui
6est Ithacus discrimine tanto’.
1Illi ‘ἐπεξιέναι τῷ πράγματι’ κα‹ὶ› ‘τὸ πρᾶγμα’. Nos ‘exsequi
2rem’ solum.
1‘Ἐπιχωριάζει εἰς Ἀθήνας’ καὶ ‘ἐν Ἀθήναις’. Et nos ‘habitat
2Romam’ et ‘Romae’. Vergilius in VIII: ‘hoc nemus, hunc, inquit,
3frondoso vertice collem, / quis deus incertum est, habitat deus’.
4Idem in III Aeneidos: ‘nondum Ilium et arces / Pergameae steterant,
18, 5habitabant vallibus imis’.
1⸤Simile est huic⸥ ‘eicitur in litus’ et ‘litore’ ⸤et
2‘litori’.⸥ Vergilius in IIII Aeneidos: ‘eiectum litore egentem /
3suscepi’. Idem in VIIII: ‘volat hasta Tago per tempus utrumque’,
4pro ‘in Tagum’.