Prisc. ars

Prisc. ars 18, 217, 2 - 18, 221, 1

π τούτου το χωρίου κα π τούτ στησαν τροπαον. Latini frequenter et maxime historici ablativis utuntur cum prae­positione pro genetivis et dativis in loco significationem haben­tibus, ut in Tyro pro Tyri et in Taurominio pro Taurominii 5et in sorte pro sorti. σοκράτης ν τ περ τς ερήνης: πολλν τν οδ δεν ατος ξεγένετο τν ρχν ατν. τν τοσούτων dicunt et τεσιν τοσούτοις. Nostri accusativo et ablativo; inveniuntur tamen et genetivo usi, ut Cicero in I invectivarum: qui dies fu­turus 18, 5esset ante diem sextum kalendarum Novembrium, ka­lendarum pro ante kalendas. Cuius testes sunt commentato­rum probatissimi. Vergilius in I Aeneidos: una cum gente tot annos / bella gero. Et tot annis dicitur. τη γεγονς τοσατα κα τν τοσνδε. Λυσίας ν τ περ τo Διογένους: ν γρ ατ υς κ το προτέρου νδρς τν γεγονς κκαίδεκα. Terentius in eunucho: at ille alter venit ad nos annos natus sedecim. Attici τυχε τιμωρίας διώκων κα φεύγων. Similiter Lati­ni. Vergilius in IIII Aeneidos: ulta virum poenas inimico a fratre recepi. Illi εδαιμονίζω σο τόδε κα εδαιμονίζω σε τοδε. Nostri quoque auctores hanc saepissime imitati sunt figuram. Vergilius in XI: iustitiane prius mirer belline laborum. Iuvenalis in V: et pater ergo animi felices credit avaros. Εχομαι τος θεος κα πρς τος θεος κα προσεύχομαι τος θεούς. Et nos supplico te et tibi. Terentius in Andria: ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum. Precor tamen et oro et obsecro et quaeso accusativo 18, 5adiunguntur in multis locis. Attici ες καλν στρεψεν. Vergilius in III georgicon: et totae solidam in glaciem vertere lacunae. Idem in bucolico: hos illi, quod non bene vertat, mittimus haedos. Attici γεσθαι τς πόλεως κα τ πόλει. Πλάτων Μένωνι: οκ ρα σοφί τιν οτε σοφο ντες οτοι νδρες γοντο τας πόλεσιν, ο μφ Θεμιστοκλέα τε κα ος ρτι νυτος δε λεγεν. Hinc nos praeficio urbi et praefectus urbi et urbis. Sed quando dativo adiungitur participium est, quando vero gene­tivo, nomen, quomodo amans illius nomen, amans autem il­lum participium, et natus illius nomen, natus vero ab illa vel illi participium. Et fere omnia participiis similia nomina diversa 18, 5casuum constructione discernuntur: participia enim necesse est verborum suorum servare constructiones. Attici ράμην πόλεμον πρς τοτον κα τούτ. Πλάτων περιάλγει: ς πρτα μν Κλέωνι πόλεμον ράμην. Tale est illud Vergilianum in VIIII: volat hasta Tago per tempus utrum­que, pro in Tagum.