Prisc. ars

Prisc. ars 18, 265, 2 - 18, 268, 2

Περί apud illos et praeponitur et postponitur, et diversas habet significationes, quomodo et apud nos de et prae et pro et pleraeque praepositiones. Herodotus historiarum I: παιδς μν περ το μο μ μνησθήσεσθαι. Vergilius in IIII: te propter 5Libycae gentes Nomadumque tyranni / odere. Et qua de re pro de qua re. Terentius in Andria [idem in]: i prae, sequar, pro praei. Attici περιορν ατς κα ατν. Nostri despicio, contem­no, sperno illum, ad accusativum solum. Illi πεπίστευμαι σο κα π σο. Μένανδρος πικλήρ: οπω σοι πεπίστευμαι;. Nos quoque credor tibi et credor a te. Attici πειρσαι ταύτην κα ταύτης. Θουκυδίδης in IIII: βουλόμενος τ μν λόγ, κα μα, ε δύναται, ργ τς Νισαίας πειρσαι. Aristophanes ππεσιν: πολλν γρ δ πειρασάντων ατν λίγοις χαρίσασθαι. Latini ad accusati­vum solum. Vergilius in II: aut terebrare cavas uteri et temptare latebras. Expertus tamen et illam rem et illius rei. Vergilius in X: sescentos illi dederat Populonia mater / expertos belli iuve­nes, 18, 5ast Ilva trecentos, sed magis nomen est quando genetivo coniungitur. Attici περ τόσους κα περ τόσοις. Theopompus Philippi­con VIIII: τ μν μκος περ τεσσαράκοντα σταδίους. Lycur­gus ν τ περ τς ερείας: ς περ εκοσιν νθρώποις. Hinc nostri viginti passus et viginti passibus aberat. Attici περ πολλο κα περ πλείστου γεσθαι. Terentius similiter in Andria: sive haec te solum semper fecit maximi. Illi πεποιηκς δείξω ντ το πεποιηκότα μαυτν δείξω. Huic simile Vergilius in II: sensit medios illapsus in hostes, pro illapsum se esse. Illi περίφοβός στιν πρς τ ποισαι κα ποισαι. Δείναρχος κατ Τιμάρχου: περίφοβος ν πρς μς εσελθεν. Simili­ter nos trepidus est ad faciendum et trepidus est facere. Vergi­lius in bucolico: cur non, Mopse, boni quoniam convenimus 18, 5ambo, / tu calamos inflare leves, ego dicere versus, pro boni ad calamos inflandos et ad dicendos versus. Attici περιβαλεν κενον συμφορ κα περιβαλεν κείν συμφοράν. Et nostri circumdare illum casibus et circumda­re illi casus, quomodo tot volvere casus et tot volvi casibus. Vergilius in I: quidve dolens regina deum tot volvere casus. 18, 5Idem in eodem: argentum Pariusve lapis circumdatur auro.