Prisc. ars 18, 197, 1 - 18, 200, 4
1971Attici ‘ἄρχω τοῦδε’ καὶ ‘τόδε’ ἐπὶ τοῦ ‘κατάρχω’. Sophocles
Λακαίναις: ‘θεοὶ γὰρ οὔποτ’, εἴ τι χρὴ βροτὸν λέγειν, / ἄρξασι
Φρυξὶ τὴν κατ’ Ἀργείους ὕβριν, / ξυναινέσοντα‹ι›· ταῦτα μὴ
μάχου βιᾷ’. Nos quoque soli accusativo ‘incipio’ et ‘coepio’ verba
5coniungimus. Vergilius in bucolico: ‘incipe Maenalios mecum
mea tibia versus’.
2‘Impero’ vero, quando τὸ ‘ἄρχω’, id est
‘ἡγεμονεύω’ significat, dativo coniungitur, quando vero τὸ
‘προστάσσω’, dativo simul et accusativo. Vergilius in I georgicon:
‘exercetque frequens tellurem atque imperat arvis’.
1981Frequenter illi ‘εἰς’ praepositionem pro ‘ἐν’ ponunt. Aristophanes
sphinxin: ‘νύκτωρ κατέκλινεν αὐτὸν εἰς Ἀσκληπιοῦ’ e‹t›
Thucydides πρώτῃ: ‘καθεζόμενοι εἰς τὸ Ἥραιον ἱκέται’ et Xenophon
oeconomico: ‘εἰ μή γε φανεῖς, ἔφη, καὶ εἰς ταὐτὸ τὰ
18, 5αὐτὰ ἐμοὶ ἐπιστάμενος’ et Herodotus: ‘τὸν θρόνον, εἰς τὸν
προκαθίζων ἐδίκαζεν’.
2Frequenter et Romani ‘in’ praepositionem
accusativo pro ablativo iungentes hoc imitantur. Terentius
in eunucho: ‘in quem exempla fient?’ pro ‘in quo’. Idem in adelphis:
‘a vereor in os te laudare amplius’ pro ‘in ore’.
1991Attici ‘εἰσῆλθέν με τόδε τι’ καὶ ‘εἰσῆλθέν μοι’. Isocrates ἐν τῷ
περὶ τῆς εἰρήνης: ‘περὶ ἧς μηδεὶς πώποτε λογισμὸς αὐτοῖς
εἰσῆλθεν’. Platon πολιτείας primo: ‘εἰσέρχεται αὐτῷ δέος καὶ
φροντίς’. Lucanus in X: ‘intravit Cleopatra domum’. Vergilius
5in X: ‘Aeneae subiit mucronem ipsumque morando / sustinuit’.
Idem in VIII‹I›: ‘iamque propinquabant portis muroque
subibant’. Idem in VI: ‘iam subeunt Triviae lucos atque aurea
tecta’.
2Illi ‘ἐκκέκοπται τὸν ὀφθαλμόν’. Vergilius huic simile in I: ‘nuda
genu nodoque sinus collecta fluentes’.
2001Frequenter ‘εἰ’ pro ‘ἐάν’ ponunt auctores Graecorum. Homerus:
‘εἴ τ’ ἐπὶ δεξί’ ἴωσι πρὸς ἠῶ τ’ἠέλιόν τε’, ‘εἴ τε’ pro ‘ἐάν τε’.
Idem: ‘ἄρσαντες κατὰ θυμόν, ὅπως ἀντάξιον ἔσται· / εἰ δέ κε
μὴ δώωσιν’, id est ‘ἐὰν μὴ δῶσιν’. Romani et pro ‘εἰ’ et pro ‘ἐάν’
5‘si’ ponunt.
2‘Εἰπέ μοι’ dicunt Attici etiam ad multos. Huic simile Terentius in
eunucho: ‘aperite aliquis actutum’. Idem in eodem: ‘nescio quid
absente aliquid nobis domi turbatum est’.
4Illi ‘εἰς Διονύσου’. Terentius in adelphis: ‘ubi ad Dianae perveneris’.
4Platon πολιτείας III: ‘ὅτι εἷς ἕκαστος ἓν μὲν ἐπιτήδευμα καλῶς
ἐπιτηδεύοι, πολλὰ δὲ οὔ’. Sallustius in Catilinario: ‘unumquemque
nominans laudare’. Cicero: ‘singulas uniuscuiusque
domos’.