Prisc. ars 18, 291, 4 - 18, 294, 1
2914Illi ‘τιμῶ’ καὶ ‘τιμῶμαι τὸ ἀδ‹ί›κημα’. Nos ‘lis aestimat‹...›
multis verbis tam activae quam passivae vocis similiter in una
eademque significatione utimur, ‘mereo’ ‹et› ‘mereor’, ‘populo’
et ‘populor’, ‘nutrio’ et ‘nutrior’, ‘bello’ et ‘bellor’. Vergilius georgicon
5II: ‘hoc pinguem et placitam paci nutritor olivam’, pro[ut]
‘nutrito’. Idem in undecimo: ‘bellantur Amazones armis’.
5Illi ‘τινὲς μέν, τινὲς δέ’, pro quo nostri dicunt ‘quidam boni, quidam
mali, alii boni, alii mali’ et ‘hi boni, illi mali’.
2921Attici ‘τί μοι τοῦτο[ν];’ καὶ ‘τί μοι ‹μέ›λει τούτων;’ Terentius in
adelphis: ‘sed quid ista, Aeschine, / nostra, aut quid nobis cum
illis?’ Iuvenalis in III: ‘quo mihi te solitum falsas signare tabellas?’
2Πλάτων ἐν Σωκράτους ἀπολογίᾳ: ‘τιμωρήσεις Πατρόκλῳ τῷ
ἑταίρῳ τὸν φόνον’. Nostri in utraque significatione accusativo
utuntur. Vergilius in IIII: ‘ulta virum poenas inimico a fratre
recepi’. Idem in II: ‘numquam omnes hodie moriamur inulti’.
3‘Vindico’ quoque in utraque significatione invenitur, tam pro laeso
quam contra laedentem accipiendum, unde ‘vindicta’ non solum
‘poena’ sed etiam ‘liberatio’ accipitur. Persius: ‘vindicta postquam
meus a praetore recessi’, unde et ‘adsertio’ tam a servitute
18, 5in libertatem quam a libertate in servitium trahi significat, quod
apud Livium in multis legimus locis.
2931Attici ‘τίνα ποτὲ ἦν, ἃ ἔπραξας; καὶ ‹τίνα› ποτὲ ἦν, ἃ ἔλεγες;’
Simile Terentius in adelphis: ‘aperite aliquis actutum ostium’.
2Attici ‘τι’ ex supervacuo adiciunt. Πλάτων ἐν συμποσίῳ: ‘ἐᾶτε
αὐτόν· ἔθος γάρ τι τοῦτο ἔχει’. Terentius in Andria: ‘subtristis
visus est esse aliquid’.
3Πλάτων ἐπιταφίῳ: ‘τίνος ἀγαθόν;’ pro ‘cuius causa?’ Cicero
Philippicarum II: ‘illud Cassianum cui bono?’, id est ‘cuius gratia,
ad cuius bonum?’
4Attici ‘τοῦ πλείονός ἐστιν οὗτος’ ἀντὶ τοῦ ‘πρὸς μόνῳ τῷ
κέρδει ἐστίν’. Frequentissime hac figura utuntur nostri. Sallustius
in Iugurthino: ‘homines veteris prosapiae, multarum imaginum
ac nullius stipendii’.
2941‘Τοῦ’ ἀντὶ τοῦ ‘ἕνεκα’. Θουκυδίδης ἐν τῷ προοιμίῳ: ‘καὶ τὰς
αἰτίας συνέγραψα τοῦ μή τινα ζητῆσαί ποτε, ἐξ ὅτου
τοσοῦτος πόλεμος τοῖς Ἕλλησι κατέστη’, ἀντὶ τοῦ ‘ἕνεκα[ν]
τοῦ μὴ’ ἢ ‘ὑπὲρ τοῦ μὴ’ ἢ ‘ὥστε μὴ ζη‹τῆ›σαί τινα’.
5Δημοσθένης ἐν τῷ ὑπὲρ Κτησιφῶντος: ‘ἆρα μικρὰ βοηθῆσαι
τοῖς πένησιν ὑμῶν δοκῶ, ἢ μικρὰ ἀναλῶσαι τοῦ μὴ τὰ δίκαια
ποιεῖν οἱ πλούσιοι;’