Prisc. ars 18, 16, 1 - 18, 19, 2
161nam participia raro sic proferuntur pro ‘me
docente’ ut dicam ‘dum ego docens sum’: verbum vero cognatum
significationi ipsius nominis quod per ablativum profertur
ponimus, ut ‘me doctore, dum ego doceo; illo imperatore,
16, 5donec ille imperat; pietate manente, dum pietas manet; virtute
florente, quoad virtus floret’.
2Comparativa quoque et superlativa Graeci genetivo adiungunt,
nos autem comparativa quidem ablativo, ut ‘fortior
15Achilles Hectore’, superlativa vero genetivo, ut ‘fortissime
gentis’, de quibus latius in libro tertio de nominis comparatione
dicentes tractavimus.
171Verbialia quoque in ‘-or’ desinentia vel ‘-rix’ transitiva, quae a
verbis actum aliquem significantibus fiunt, genetivo iunguntur,
20ut ‘amo illum, amator’ et ‘amatrix illius; doctor doctrix; munitor
munitrix; lector lectrix; tonsor tonstrix; mirator miratrix’ –
Lucanus in VIIII: ‘impressit dentes Haemorrhois aspera Tullo,
/ magnanimo iuveni miratorique Catonis’.
18Similiter genetivo adiunguntur participialia plerumque vel
participiorum transitivorum absque tempore vim habentia
(transitiva autem participia sunt quae a transitivis verbis nascuntur,
ut ‘amo illum, amans illum; fido illi, fidens illi; invideo
18, 5tibi, invidens tibi’), nisi sint passiva, id est futuri passivorum
similia (tunc enim dativo vel ablativo adiunguntur, sicut et
participia eiusdem formae, id est in ‘-dus’ desinentia), ut ‘amans
2illius’;
2similiter ‘abundans, sapiens, patiens, fidens’ – Vergilius
in II Aeneidos: ‘obtulerat fidens animi atque in utrumque
310paratus’;
310similiter ‘inops, praeceps’ – Vergilius in IIII Aeneidos:
‘saevit inops animi’; idem in VIIII ‘et praeceps animi
4Tmarus et Mavortius Haemon’;
4similiter ‘cupidus, rapidus,
avidus’ – Vergilius in VIIII: ‘ergo avidum pugnae dictis ac
5numine Phoebi / Ascanium prohibent’;
5‘fidus illius’ – Vergilius
15in XII: ‘praeterea regina, tui fidissima, dextra / occidit ipsa
191sua’
191‘doctus grammaticae, prodigus animae – Horatius carminum
I: ‘Regulum et Scauros animaeque magnae / prodigum
2Paulum’
2‘Abundans illius rei’ nomen est, nam participium
ablativo, quomodo et verbum eius, coniungitur – Vergilius in
20bucolico: ‘quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans’;
Cicero pro Cluentio: ‘mulier abundat audacia’; idem pro
Cornelio II: ‘quis tam abundans copiis’.