Prisc. ars

Prisc. ars 18, 115, 2 - 18, 119, 1

in eodem:iam hoc magnum iudicium hominum de istius singulari improbitate, quod G. Verres sua sponte instituisset (διατετυπκει ρα), id neminem metuisse ne quis reperiretur qui istius institutum sequi vellet (θελσοι ρα); ... 5prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse; eripias tu voluntatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? Hoc populus Romanus non manu vindicasset (οκ ν ξεδκησεν), nisi te huic tempori atque iudicio reservasset?; in eodem: et simul, dum est unde ius civile discatur, adulescentes in disciplinam ei tradite; in eodem: si quis testamento se esse heredem arbitraretur quod tum non extaret, lege ageret 18, 10in hereditatem aut, pro praede litis vindiciarum cum satis accepisset, sponsionem faceret, ita de hereditate certaret; | in eodem: videte ut hoc iste correxerit (διρθωσεν ρα); in eodem: quid ad praetorem uter possessor sit? Nonne id quaeri oportet utrum possessorem esse oporteat?; in eodem: quid 15ergo interest proferantur necne?; in eodem: valde hoc est mirum neminem fuisse qui istius se similem dici vellet; in eodem: utrum digniores homines esse existimasti eos qui habitant in provincia quam nos, qui aequo iure uterentur? (ubique ρα vel ν Graecae coniunctiones intellegendae sunt 18, 5in interpretatione); in eodem: et cum edictum totum eorum arbitratu, quamdiu fuit designatus, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud edictum suum sine ulla religione decernebat; in 18, 5eodem: nam, quaeso, redite in memoriam, Quirites, quae libido istius in iure dicendo fuerit (γγονεν ρα); in eodem: Sacerdotem execrabantur, qui verrem tam nequam reliquisset (καταλελοπει ρα). Quae ego non commemorarem, ... nisi vos illud vellem recordari (non commemorarem, οκ ν 10πεμνημνευον); 10in eodem: oblitosne igitur hos putatis esse quemadmodum sit iste solitus virgis plebem Romanam concidere?; in eodem: superbia vero qua fuerit quis ignorat, quemadmodum iste tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? (omnia confirmative 15dicuntur); 15in eodem: impetrant ut ne iurent; ... adimas tu ei qui iuravit: quo exemplo? (φλοιο ρα); in eodem: is mortuus est G. Sacer|dote praetore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit; in eodem: docebat edictum eius non oportere in eas hereditates valere quae ante eum praetorem 20venissent (ληλθασιν ρα); ... rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; ... an vero dubitamus, ... quo denique ore quos numquam liberos putavit libertinos homines solitus sit appellare?; in eodem: optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat: monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in quo moliri praedarique possit 18, 5(δναιτο ρα); in eodem: Habonius, qui legem nosset, qua in lege numerus tantum columnarum traderetur (παραδδοιτο ρα), perpendiculi mentio fit nulla, et qui non putaret sibi expedire ita accipere, ne eodem modo sibi tradendum esset; in 18, 5eodem: quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret?; in eodem: quaerimus ... quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit, qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur?;

Critical apparatus

διατετυπώκει] ΔΙΑΤεΤΥΠωΚεΙ ante corr. Q Hertz; ΔΙΑΤεΤΥΠωΚAI vel α χοὐκ] οὐκ ~ 118, 1 (p. 127, 12) eodem om. pro quibus haec substituit (post 18, 118, 1 dicuntur transp.): valde hoc mirum neminem fuisse qui istius se similem dici vellet. Est ubi APA vel AN grece coniunctiones intellegendae sunt In interpretatione. ut est hoc Zpro pr(a)ede litis E O in letis corr. T U in lictis corr. X: pro pr(a)e delitis F s. l. adn. id est pro deletis R V Y; propie delitis corr. in propre ? D; propria dilitis corr. in propredilitis I; propraedelictis corr. in -litis J; prope delitis L; prope delictis corr. in propre delictis M corr. in pro predelitis ut vid. Q; propiedelitis s. l. vel pro pr(a)edae Wuterentur] uteremur (e Cic.?) correctores F Tin] in ~ 120, 1 (p. 129, 9) om. Zvenissent D Q post corr. F R T W X: venisset α χpossit vel α χ Priscianus ipse ut putat Rosellini: posset post corr. R T Cic.

Quotation layer

Cic. Verr. II 1, 111 G.] C.
Cic. Verr. II 1, 111Cic. Verr. II 1, 114 esse] esse quisquam
Cic. Verr. II 1, 114 atque iudicio] atque huic iudicio

Cic. Verr. II 1, 115 Prisc. ars 18, 128, 2

Cic. Verr. II 1, 115 se esse heredem] se heredem esse
ita] et ita Ps. Ascon. Verr. II 1, 115
Cic. Verr. II 1, 115

Cic. Verr. II 1, 116 quid ad] quid id ad Ps. Ascon. Verr. II 1, 116
quid ad id
Cic. Verr. II 1, 117Cic. Verr. II 1, 117 valde hoc est mirum] valde sit mirum

Cic. Verr. II 1, 118 homines esse existimasti] homines existimasti
Cic. Verr. II 1, 119 et cum edictum] illud ipsum edictum

Cic. Verr. II 1, 120 Quirites] iudices
dicendo] dicundo
Cic. Verr. II 1, 121

Cic. Verr. II 1, 122Cic. Verr. II 1, 123 qua fuerit] quae fuerit

Cic. Verr. II 1, 123-124 adimas] adimis
Cic. Verr. II 1, 125Cic. Verr. II 1, 125Cic. Verr. II 1, 126-127

Cic. Verr. II 1, 131 possit] posset arbitrabatur

Cic. Verr. II 1, 134 traderetur] traditur
tradi iubetur
Cic. Verr. II 1, 134 eodem modo sibi tradendum] eodem modo tradendum
Cic. Verr. II 1, 146Cic. Verr. II 1, 154 quaerimus] quaeremus