Prisc. ars

Prisc. ars 18, 120, 1 - 18, 124, 2

in eodem: quod nemo quemquam tam audacem, tam 10amentem, tam impudentem fore arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus convictus ora iudicum aspicere aut os suum populo Romano ostendere auderet. Est idem Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus ad audiendum. ... nam si id fecisset quod statuerat, ut 15non adesset, minus aliquanto quam mihi opus esset cognosceretur quid ego ... elaborassem, vestra vero laus tenuis ... esset, ... si condemnatus sit is qui adesse noluerit et si fortes fueritis in eo quem nemo sit ausus defendere (ubique alterutra supra dictarum coniunctionum Graecarum cum subiunctivis est 20intellegenda); in eodem: de impudentia singulari ... sunt qui mirentur; in eodem: iste unus inventus est qui et a complexu parentum abreptos filios ad necem duceret et parentes pretium pro sepultura filiorum posceret; in eodem: si populus 18, 5Romanus istius unius supplicio contentus fuerit ac non sic statuerit non istum maius in se scelus concepisse ... quam eos qui istum ... sententia sua liberarint (λευθρωσαν ρα). 5Ideo ex uno libro Ciceronis tot usus proponere studui ut docerem quam frequentissime hac constructione usi sint auctores eloquentiae Latinae, in hoc quoque Atticos maxime imitati, quorum similiter usus necessarium esse existimavi collectos subicere. 18, 10Platon in Alcibiade priore: πρς πατρς τ σοι φλους κα συγγενες πλεστους εναι κα ρστους, ο, ε τι δοι, πη|ρετοεν ν σοι; quod nos, sicut supra ostendimus, per subiunctivos proferentes non egemus ν Graeca coniunctione, ut ex patre tibi amicos et agnatos plurimos esse et optimos, qui, si quid 15opus sit, ministrent tibi; in eodem: ρα δ· ο γρ τοι εη ν θαυμαστν ε, σπερ μγις ρξμην, οτως κα μγις παυσαμην; 18, 5(vide autem: non enim sit mirum si, quomodo vix coepi, sic vix desiero?). Et attende quod illi quoque est ubi sine coniunctione ν vel ρα verbis utuntur optativis, quomodo hic παυσαμην, quod nos ubique in huiuscemodi sensibus facimus, id est qui ad supra dictas coniunctiones Graecas attinent, 18, 5subiunctivis per se verbis utentes, cum illi non solum optativis, sed etiam indicativis, ut supra diximus, eas adiungant, 5ut idem Plato in eodem: γ̂ γρ, λκιβιδη, ε μέν σε ώρων νν δ διλθον γαπντα κα ομενον δεν ν τοτοις καταβιναι, πλαι ν πηλλγμην το ρωτος (necesse est ut subiunctivo utamur, dicendo dudum expeditus essem amore); in eodem: νν 18, 10δφκε, νν γρ ν μου κόσαις (nunc, inquit, nunc enim me audias, confirmative dixit); in eodem: ε τς σοι εποι θεν, λκιβιδη (per inductionem optativo est usus: si quis tibi dicat deus); in eodem: νεωτρ μν ον ντι σοι κα πρν τοσατης λπδος γμειν, ς μο δοκε, οκ εα θες διαλγεσθαι, 15να μ μτην διαλεγομην (nota non solum ε, sed et να et πως etiam optativo coniungi Atticis, cum apud nos tam ut causalis coniunctio quam ne quando να μ significat subiunctivo sociantur, qui tamen similis est, ut saepe diximus, 18, 5optativo: ut ne frustra disputarem); idem in Gorgia: στε ε μο γε κα τν μραν λην θλοιτε διαλγεσθαι, χαριεσθαι (si velitis loqui);

Critical apparatus

tam] tamen corr. Zut] om. Z‹ad›] om. ω; ad add. Q T X; ut in ad corr. Dego] ago Ztenuis ... ‹es›set] tenuisset fort. ω M corr. Q V Y Z; tenuis esset e Cic. cett.; tenius esset corr. Lin eodem: ‘de impudentia singulari ... sunt qui mirentur’] om. Zin eodem] Idem Zsepultura ~ Romanus D O Q Z: om. α; pro sepultura ~ Romanus pro R T X Y (alterum pro fort. erat sed postea del.) W; liberum R T X Y; liberorum R T; Idem Znon sic ] si non Zmaius] malus (sic) Z(‘ἠλευθέρωσαν ἄρα’)] om. Ztot usus proponere] totum supponere Zfrequentissime] om. Zmaxime imitati, quorum similiter usus] imitati quorum maxime usus similiter usus ZΠΑΤΡΟC e coni. an ex χ? O: Iam Z; om. D J Q; ΙΤΑΤΡΟC cett.; ΔεΟ vel α χ corr. ed. Iunt. 1525egemus] ege/us fort. erat egenus; corr. ZGraeca coniunctione] greca(m) coniunctionem corr. Zagnatos ω D E F I J M O Q post corr. T W X Y ante corr. Z: agnotos U; cognatos L R ante corr. T V post corr. ZΜΟΓΙC e corr. W: om. Z; om. D J Q; om. Y; εH vel α χ; MOſIC E; MOCIC U; NOſIC β; ΛΙΟΓΙC ut vid. γ; MOſIC vel ΛIOſIC γ; ΛIOΓIC β; ΛſIC corr. in ΛOſIC LEt attende quod illi quoque est ubi] Est ubi attici Zoptativis] ////tativis corr. Z‘παυσαίμην’] ΠΑΙ CAMHN ZGraecas] om. an recte? Zadiungant] adiungunt an recte?, corr., ut vid. Zut idem Plato in eodem: ‘ἐγ̂ὼ γάρ, ὦ Ἀλκιβιάδη, εἰ μέν σε ἑώρω‹ν› ἃ νῦν δὴ διῆλθον ἀγαπῶντα καὶ οἰόμενον δεῖν ἐν τούτοις καταβιῶναι, πάλαι ἂν ἀπηλλάγμην τοῦ ἔρωτος’] om. Z; om. D J Q Y; εωΡω vel α χ; ΑΓΑΙΤωΝΤΑ vel α χ; ΔεΙ vel α χδ’ἐφῆκε Plat. Alc. I 104e Priscianus: om. U Z; om. D; ΔΙεΦΗΚε vel α χ; δὲ ἔφη Groupe Ars Grammatica ex Prisciani falso interpretamento 2017; NY pler. codd.inquit mire pro ἐφῆκε : confirmative] confirmative ~ 124, 1 (p. 133, 12) Ἀλκιβιάδη om. Z‘εἴ τίς σοι εἴποι θεῶν, Ἀλκιβιάδη’] om. Doptativo est usus] optativus utitur optativus in optativis corr. Zin eodem: ‘νεωτέρῳ μὲν οὖν ὄντι σοι καὶ πρὶν τοσαύτης ἐλπίδος γέμειν, ὡς ἐμοὶ δοκεῖ, οὐκ εἴα ὁ θεὸς διαλέγεσθαι, ἵνα μὴ μάτην διαλεγοίμην’] om. Z; om. D J Q Y; ΝεωΤΙεΡωΙ vel ΝεωΠεΡωΙ vel α χ; TεMεIN ω; ΓHMεIN U‘ὅπως’] ΠOC ZAtticis an ‹ab› Atticis? ω: Atticos post corr. D; apud Atticos post corr. J U; In Zsignificat] signa Zidem] idem ~ 125, 1 (p. 135, 6) κακά om. Z‘ὥστε εἴ μοί γε καὶ τὴν ἡμέραν ὅλην ἐθέλοιτε διαλέγεσθαι, χαριεῖσθαι’ (‘si velitis loqui’);] om. D Q; ὥστε ~ 125, 1 (p. 135, 4) Ἀθήνη om. J; vel α χ fort. Priscianus

Quotation layer

Cic. Verr. II 1, 1-2

Cic. Verr. II 1, 2-3 si id fecisset quod statuerat] si iste id fecisset quod primo [_vel_ prius _codd._] statuerat

Cic. Verr. II 1, 6Cic. Verr. II 1, 7 iste unus inventus] iste inventus
qui et a complexu] qui e [_vel_ et _codd._] complexu
filiorum] liberum Prisc. ars 7, 24, 5
qui et a complexu] qui ex complexu Prisc. ars 7, 24, 5
Prisc. ars 7, 24, 5
Cic. Verr. II 1, 9 in se] in sese
eos qui] eos si qui

Plat. Alc. 1 104a

Plat. Alc. 1 104e οὕτως] οὕτω
καὶ μόγις] μόγις καὶ

Plat. Alc. 1 104e διῆλθον] διήλθομεν T
ἀγαπῶντα καὶ] ἀγαπῶντά τε καὶ
Plat. Alc. 1 106a

Plat. Alc. 1 105a Ἀλκιβιάδη’] ὦ Ἀλκιβιάδη
Plat. Alc. 1 105e

Plat. Gorg. 458d ὥστε εἴ μοί γε] ὥστ᾽ ἔμοιγε
καὶ] κἂν
ἐθέλοιτε] ἐθέλητε F
χαριεῖσθαι] χαριεῖσθε
Prisc. ars 18, 176, 2