Prisc. ars

Prisc. ars 18, 135, 1 - 18, 139, 2

10DE ABSOLUTIS Absoluta, sive activae sive passivae sint vocis, cum nominativo perfectam habent constructionem, ut Plato vivit, Aristoteles deambulat, [i]Socrates philosophatur; ego esurio, tu dormis, ille volat. Et reciproca vero sive sui passiva, quae 15διοπαθ vocant Graeci, licet et absolute proferre, ut rubeo, horreo, tepeo, ferveo, et coniungere his ablativos, ut rubeo pudore, horreo frigore, tepeo austro, ferveo aestate. Nec solum tamen his, sed omnibus verbis licet ablativum adiungere, cum causam per eum indicamus ipsius actus vel passionis, quod licet in omni specie facere verborum, ut Plato vivit anima, id 18, 5est per animam; Aristoteles deambulat pedibus, id est per pedes; [i]Socrates philosophatur sapientia, id est per sapientiam; similiter horreo frigore, id est per frigus. Nec mirum absoluta posse obliquis adiungere casibus, cum etiam transitiva licet absolute proferre, cum maxime aliquam sui 18, 5passionem in ipso actu significant, ut hic amat, ille luget, iste ridet. Itaque Vergilius huiuscemodi res ostendit animorum esse passiones, ut in VI: hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque; idem in eodem: lugentes campi; idem in V: risit pater optimus; Terentius in adelphis: amat: dabitur a me argentum 10dum erit commodum. 10Et rursus eadem cum casibus [amo] transitive: amo clementiam, lugeo miseriam, rideo stultitiam. Quae vero non egent obliquis casibus, ea nec passiva habent, ut spiro, vivo, navigo, proficiscor, quamvis haec quoque figurate, ut supra ostendimus, coniunguntur obliquis 15casibus, ut securam vivit vitam; spirat et expirat animam; navigo mare et navigatur mare et similia. At quae egent casibus et transitive dicuntur, ut actus in hominem fiat, habent et passiva, ut ferio Tryphonem, quem actum ille interpretando in quem fit, facit verbum passivum: 20ferior a te; vulnero hostem, vulneror ab hoste. Excipiuntur, ut ostendimus, pauca quae, quamvis sint activa et transitive dicantur in hominem, tamen non habent passiva, usu deficiente, ut noceo tibi, facio te doctum (sed hoc verbum loco passivi habet alterum verbum similiter activae vocis, sed significationis 25passivae, fio); noceo quoque et maledico, benedico, invideo, cuius tamen passivum Horatius in arte poetica auctoritate usus protulit: ego cur, acquirere pauca / si possum, invideor?; idem etiam accusativum ei verbo cum dativo adiunxit in I epistularum: 18, 5invidet usum / lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti. 5Et haec tamen ad imitationem Graecorum dativis adiungunt; nam illi λυμανομα σοι et λοιδορ σοι Herodotus I: λυμαινομνη τ νεκρ. Cetera vero omnia, nisi sint acquisitiva vel aequiperantia vel supereminentia vel subiecta, a nominativo actum transitive ad 18, 10homines facien|tia, ut praediximus, ad accusativos construuntur, cum utraque supponatur persona tam agentis quam patientis, ut doceo te, doceor a te:

Critical apparatus

DE ABSOLUTIS] om. spatio relicto OSocrates D E I O Q V post corr. W Z Alcuin. exc. Prisc. 2, 30, 4: sociates corr. in socrates L; socratur corr. in Isocrates R; Isocrates ω ψ M post corr. T U ante corr. W Y; ide( ) socrates corr. in socrates FSocrates E post corr. F I O Q W Z Alcuin. exc. Prisc. 2, 30, 13: Isocrates ω ψ β D ante corr. F J L M U X post corr. Y ante corr. ut vid. W; ipocrates corr. in isocrates Yposse sc. vi impers. : in ipso ω: ipso edd.[amo]] amo ψ M Q del. R V YGraecorum dativis] om. Zadiungunt ω latini s. l. add. T: adiunguntur edd.nam illi ‘λυμαίνομαί σοι’ et ‘λοιδορῶ σοι’ – Herodotus I: ‘λυμαινομένη τῷ νεκρῷ’] om. Z; ΛΥΝΑΙΝΟΝΑΙ P; ΛΥΝΑΙΝΟΝεΝΗ P

Quotation layer

Ter. Ad. 118Verg. Aen. 6, 733 Serv. Aen. 6, 733 Serv. georg. 2, 499 cf. Macr. somn. 1, 8, 11 cf. Eugipp. exc. Aug. 53, 5; 487, 11 et etc. cf. Eugraph. Ter. Andr. 937 Verg. Aen. 6, 441Verg. Aen. 5, 358 Verg. Aen. 5, 358

Hor. ars 55-56 Porph. Hor. ars 55-56 Schol. Hor. ars 55-56 Schol. Hor. epist. 1, 5, 21 Ps. Aug. reg. 81, 14-15 Hor. epist. 1, 14, 41-42

Herod. 1, 214 λυμαινομένη τῷ νεκρῷ] λυμαινομένη δὲ τῷ νεκρῷ